DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
DEPRIMACAUSAINSTITUTIONIS,
SCILICET, DE MEMORIA DOMINI,
ET PRAEPARATIONE AD JUDICIUM.
Venite, comedite panem meum,et bibite vinum quod miscui vobis, etc. Proverb. IX, 5.
His verbis Dominus nos invitat ad salutare convivium, in quo praeparavit pretiosum cibum et potum, corpus et sanguinem suum.
Causam tuam tracta, etc, ut in primo sermone.
Prima causa institutionis sacramenti Domini corporis est memoria Salvatoris, ut sicut per amorem iniquitatis a Domino recessimus, sic per memoriale pietatis redeamus. Circa memoriam Salvatoris tria possunt inquiri.
I. Quid mali sequatur si fuerit relicta Salvatoris memoria? II. De quibus sit habenda Domini memoria ? III. A d quid valeat habita ista memoria ?
I.
Primo quaeritur, Quid mali sequatur si memoria Domini fuerit relictaeEt dicendum, quod triplex, scilicet, 1. Amissio divinae gratiae, 2. Subjectio potestati diabolicaae, 3. Magna deformitas culpam.
1. De primo, Deut. XXXII, 18 et 20 : Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui... Et ait : Abs-
condam faciem meam ab eis, id est, subtraham gratiam : ubi autem fons perit, rivus arescit. Isa. XVII, 9 et 10 : Eris deserta, quia oblita es Dei salvatoris tui. Eccli. xx, 13 : Gratias fatuorum effundentur.
2. De secundo, I Reg. XII, 9 : Obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae, id est, in potestate diaboli. Tob. VI, 17 : Qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et a sua mente excludant : habet potestatem daemonium super eos.
De tertio, ad Rom. I, 28 : Sicut non probaverunt, id est, noluerunt, Deum habere in notitia : tradidit illos Deus in reprobum sensum : ut faciant ea, qua non conveniunt. Et, heu! hoc saepe fit usque ad mortem. Psal. hx, 5 : Non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae illius in omni tempore, Joel. 17 : Computruerunt jumenta in stercore suo, idest, in luxuria et in aliis vitiis finiunt.
II.
Secundo quteritur. De quibus memoria Domini sit habendaeEt dicendum de tribus. 1. De praeterilo, 2. De praesenti, et3. Defuturo.
1. De praeterito, ut nostri Redemptoris qui per nimiam charitatem a morte mala, morte sua nos liberavit.
2. De praesenti, ut omnium inspectoris qui per occultam praesentiam omnia nostra semper cernit.
3. Defuturo, ut justi judicis qui per omnipotentiam suam omne pravum incorrectum districte judicabit :
1. De primo, Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meas, id est, maximae humiliationis, absynthii, et fellis, id est, amara? passionis. Ezech, IX, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio civitatis hujus. Thau figuram crucis, id est, Passionis Domini, quae semper est bonis in mente ferenda, signat.
2. De secundo, Psal. XCIX, 2 : Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Quasi dicat : Mementote quia Dominus est Deus, omnia implens, ubique praesens, omnia videns. Hinc ait : Providebam Dominum in conspectu meo semper . Eccli. XXXIX, 24 : Opera omnis carnis coram Domino, et non est quidquam absconditum ab oculi ejus. Cant. II, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, id est, indutus parietem carnis nostrae, respiciens per cancellos: ''quia licet intus degens, occultus a nobis videri non possit, tamen omnia nostra respicit.
3. De tertio, Isaias, xxx, 27 : Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Ecce venit, id est, attendite, quia cito veniet ad districtum judicium. Matth, XXIV, 42 : Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Apoc. xx, 11 et 12: Vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, id est, semper ante oculos mentis habui Dominum ut cito venientem ad districtum judicium, a cujus conspectu fugit terra, et caium, etc, et vidi mortuos id est, peccatores, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. Ideo sive comedam sive bibo, sive aliquid, etc.'.
De omnibus tribus simul, Psalm. ex, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se. Dominus de-
I dit nobis escam, scilicet, seipsum ad memoriam mirabilium, preteritorum, quod nos redemit : prcesentium, quod omnia nostra respicit : futurorum, quod districte tandem judicabit.
III.
Tertio quaeritur, Ad quid valeat habita memoria Salvatoris? Et dicendum ad tria. Primas enim rei memoria, scilicet Dominicae Passionis, valet ad cor nostrum amore Christi inflammandum. Secundas rei, scilicet ejus continuas inspectionis, valet ad nos a peccato custodiendum. Tertiae rei memoria, scilicet districti judicis, valet ad excitandum nos ut praeparcmur contra futurum judicium. Primum facit nos bonum diligere, secundum malum odire, tertium periculum imminens praecavere.
1. Deprimo, Lucas, XII, 49 : Ignem veni mittere in terram, etc, id est, causam amoris misit Dominus in mundum beneficio Passionis, quas si pie recogitata fuerit, amore magno cor accendit. Psalm. xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, etc. Bernardus : " Super omnia te " reddit amabilem, mi Jesu bono, calix " quem bibisti, opus redemptionis no-" strae. " Idem : " Quanto pro me Domi-" nus factus est vilior, tanto mihi factus " est charior. "
2. De secundo, Prov. viii, 13 : Timor Domini odit malum. Timor, inquam, quo mens semper Deum praesentem et omnia videntem attendit, a peccato custodit. Hinc etiam dicitur, Eccli xxiii, 25 et seq. : Omnis homo dicens : Quis me videt? tenebrse circumdant me... Non intelligit quoniam omnia videt oculus Domini, quoniam expellit a se timorem Dei. Ezech. viii, 12 : Certe vides fili hominis quas seniores domus Israel faciunt in tenebris : dicunt enim ; Non videt Dominus nos. Glossa : " Si Domi-
" num praesentem et omnia videntem et " vindicantem semper cogitaremus, aut " vix, aut numquam peccaremus. " Boetius : " Magna nobis indicta est necessi-" tas bene vivendi, cum agamus omnia " ante oculos judicis cuncta cernentis. " 3. De tertio, Exod. XIX, 10 et 11 : Vade ad populum, sanctifica illos hodie, et cras, et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe. Quasi diceret: Mementote quia Dominus terribiliter descendet ad districtum judicium : et ideo estote parati in diem tertium. Primus dies est nostras nativitatis, secundus nostrae conversationis, tertius dies mortis vel adventus districti judicis. Luc. XII, 40 : Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
PRAEARATIO CONTRA JUDICIUM DOMINI.
In praeparatione contra judicium Domini debent tria notari, scilicet modus, providentia, lucrum. Modus praeparationis est poenitentiam, de peccatis agere, providentia prasparatorum pcenam evadere, lucrum tandem praeparatis vitam aeternam possidere.
1. De primo, Eccli. xviii, 19 : Ante judicium para justitiam tibi, scilicet poenitentiam agendo. Matth. III, 17 : Patnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cmlorum, id est, regni ccelestis justum judicium. Joel. ii, 11 et 12 : Magnus dies Domini, et terribilis valde : et quis sustinebit eum ? Nunc ergo dicit Dominus : Convertimini ad me in toto corde vestro. Quasi diceret: Prasparate vos ad diem Domini, poenitentiam agendo.
2. De secundo, Apoc. xviii, 4 : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. Exite de Babylone, etc, id est, proeparate vos ad judicium, pos- nitentiam agendo, et peccata mundi non faciendo, et per talem providentiam evadetis ejus poenam. Luc. XII, 39 : Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Glossa : " Nesciente patrefa-" milias, domum fur perfodit : quia " dum a sui custodia spiritus dormit, " improvisa mors carnis habitaculum ir-"rumpit, et animam ad supplicia trahit. "Furi autem resisteret, si vigilaret : " quia adventum judicis occulte venien-"tem praecavens, judici poenitendo oc-" curreret, et sic utique dormientium, "id est, non praeparatorum poenam eva-"deret. "
3. De tertio,.Matth, xxv, 10 : Dum fatuus virgines irent emere, venit sponsus, etc. Cum fatuas animae non paratae irent emere ad forum diaboli cum Eva, vel cum Dina, ubi pro modica re dant multa bona, quae paratas erant, intraverunt cum sponso ad nuptias.
Ecce triplex lucrum praeparationis ad judicium, scilicet possessio coelestis regni, societas amabilis sponsi, deliciae totius boni. Primum notatur ibi, Intraverunt. Secundum ibi, Cum eo. Tertium ibi, Ad nuptias.
1. De primo, Matth. xxv, 34: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi,
2. De secundo, I ad Thessal. IV, 17 : Semper cum Domino erimus : sine quo nulli bene, et cum quo nulli male esse poterit. Joan. XVII, 21 : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubisumego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi.
3. De tertio, Isa. lxvi, 10 et 11 : Gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam, id est, cum bonorum omnium pacifica et jucunda societate, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus : ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Amen.