DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

De dubitatione utrum forma sit variabilis.

Habet autem dubitationem ex praedictis occasionatam: loquentes enim de forma secundum quod ad accidentalem et substantialem communis est, et secundum quod est universale praedicabile sive in quid, sive in quale, eo quod ipsa significatur ut notio totius esse rei secundum quod et oratio forma est, et albedo de illa albedine praedicata, et secundum quod ratio formalis et opinio forma animae est, de hac vel de illa ratione vel opinione praedicata. Dicendo igitur de tali forma quod invariabilis sit, videtur esse instantia in pluribus. Videtur enim, quod plures formae variabiles sint sive mutabiles in contraria. Nam eadem oratio veri et falsi susceptiva est, me sedere omnino vera est dum sedeo, et eadem falsa dum non sedeo. Similiter autem et eadem albedo claritatis et obscuritatis susceptiva est. Et ratio formalis sive opinio una susceptiva ejus veri videtur quod est in re, et falsi quod non est in.re : cum tamen haec omnia formae sint totius esse notiones et de toto praedicabiles: et sic sunt compositioni contingentes. Sed ad hoc dicitur, ut dictum est, quod forma est invariabili essentia consistens. Et quod dicitur de albedine, non est ut dicitur. Non enim eadem albedo secundum id quod est forma, claritatis et obscuritatis susceptiva est: sed duae albedi- nes sunt in subjecto, quarum una clarior est, et altera obscurior ex opacitate et claritate subjecti: nam nihil differt albedinem claram dicere, et subjectum sive suscipiens clarum dicere, cum albedo secundum esse albedinis unum et idem eodem modo se habeat: obscuratur enim et clarificatur ex subjecti obscuritate vel claritate: et illa quae est ea obscurior, non eadem numero albedo illi quae est clarior. Et simile huic est quod dicitur in quinto Physic. , quod non eadem sanitas est in mane et in vespere, eo quod in humoribus animalis non manet eadem aequalitas, quamvis susceptivum sanitatis sit idem in mane et in vespere, non tamen sub eadem forma sanitatis.

Similiter autem eodem modo ratio sive opinio et una numero oratio secundum mutationem sui non susceptiva veri et falsi quod in re est vel non est, sed potius, sicut dicit Philosophus , oratio quae est in voce, est nota et signum passionum quae sunt in anima, quae passiones illatae sunt in animam ex formis rerum conceptis. Et ideo veritas in ratione vel in mente vel opinione est adaequatio rerum vel opinionum vel conceptorum. Et falsitas in mente vel opinione est inaequalitas mentis et rerum. Et similiter veritas in oratione est adaequatio signi rem in voce significantis et rei significatae. Et ideo de vero in falsum mutatur non secundum sui mutationem, sed sicut mutantur signa per mutationem eorum ad quae referuntur. In eo ergo quod res significata est vel non est, in hoc mens sive opinio et oratio vera vel falsa sunt absque omni variatione opinionis vel orationis. Et hujus exemplum dat Boetius, sicut uno aliquo immobili existente et altero transeunte ad oppositum latus, efficitur dexter qui prius erat sinister, absque omni sua variatione, ex sola alterius mutatione quae refertur ad ipsum, ut dexter vel sinister secundum situm. De his autem in aliis a nobis dictum est.

Est tamen hic intelligendum, quod duplex veritas est in oratione: est enim veritas signi prout signum est simpliciter ad actum signi relatum, et non ad hoc vel ad illud significandum, sicut dicitur verum signum quod non fallit in actu significandi. Et hanc veritatem, ut probat Anselmus, oratio non amittit propter rei significatae mutationem : haec enim oratio me sedere, verum signum est ejus quod ego sedeam, sive sedeam sive non sedeam: semper enim significat quod sedeam, et in hoc non fallit, quia hoc significat recte et vere : quia hoc in quantum signum accepit significare: signum enim verum est quod recte significat id quod habet significare, et in hoc non fallit. Est autem alia veritas in signo relato ad hoc significandum et adaequata illi, sicut haec oratio, ego sedeo, adaequata est rei dum sedeo : et hoc mutatur ipsius rei mutatione, et de hac loquimur hic, et non de prima ; prima enim immobilis manet manente signo : propter quod etiam primam quidam putabant esse veritatem et unam et eamdem in omnibus veris signis, quamvis hoc dubium sit, cum signum sit rectum et verum quando significat id quod in prima veritate omnia instituente et ordinante accepit signare, et sic signum fit rectitudo signi ad relata ad primam sui causam exemplarem, tamen relatio potest numerari incipiendo a prima veritate, et sic est una: potest etiam numerari ex parte signorum relatorum, et sic cadit in multitudinem et sic numeratur simpliciter, et ideo simpliciter est multae, et secundum aliquid est una.