De quibus tractandum est et quot sunt sophistici elenchi.
De sophisticis autem elenchis qui vere secundum formam elenchi sunt, quamvis peccent in materia secundum quod materia est propositiones ad rem significandam relata, sic falsa peccat propositio, eo quod in ea signum signato non aequatur : similiter autem et de his qui videntur elenchi , quamvis in veritate non sint elenchi, sed sunt paralogismi a AdminBookmark quod est juxta, et AdminBookmark quod est ra- tio sive ratiocinatio, secundum quod ratio cadit in diffinitione argumenti, quando dicitur quod argumentum est ratio rei dubie faciens fidem : sic enim ratiocinatione paralogismi videntur elenchi, sed non sunt, qui peccant in forma syllogismi, et nulla res illius habet nomen, cujus non habet formam, cum omnis denominatio sit a forma : sed propter similitudinem quam habet ad elenchum, dicitur paralogismus , hoc est, conjugatio propositionum juxta syllogismum per similitudinem facta, cum tamen consequentiam syllogismi non habet ex vera
medii et extremorum positione in modo et figura naturali et reali. Dicemus in hoc libro, incipientes ab his quae prima sunt secundum naturam eorum, et ordinem naturalem eorum quae sunt dicenda. Incipiemus enim a quaestione, an est sophisticus elenchus, quae secundum naturam prima est inter quaestiones quatuor, quae de scibilibus fieri possunt, an est, quia est, quid est, et propter quid est.
Incipiemus igitur a metis, quae primae sunt secundum naturam : quia quamvis meta sit ultimum sicut ad quod ducit sophista, tamen haec est primum in intentione ejusdem : primum autem in intentione est primum secundum naturam, quia ipsum est causa eorum omnium quae sunt ad finem illum. Adhuc autem de sophisticis elenchis tractantes incipiemus a peccantibus in forma syllogismi, qui secundum naturam sunt primi : eo quod per eos etiam cognoscuntur peccantes in materia. Si enim dicam sic : omnis statua est naturalis : statua Herculis est statua : ergo statua Herculis est naturalis . Ante hunc paralogismum et principium cognoscendi ipsum esse paralogismum, est iste alius qui sic fit: omne aes est naturale : statua est aes : ergo statua est naturale. Qui peccat in forma : et omnibus his tribus modis incipiemus secundum naturam a primis. Primo tamen incipiemus a quaestione, an est paralogismus sive sophisticus elenchus.
Et quod dicimus de sophisticis elenchis nos tractaturos, et non de sophisticis syllogismis, ideo dicimus, quia sophisticus elenchus plus dicit quam sophisticus syllogismus, cum elenchus se habeat ex additione ad syllogisnmm, et sophisticus elenchus ex additione se habet ad sophisticum syllogismum. Et quod dicimus de sophisticis elenchis pluraliter, et non sophistico elencho singulariter, ideo est, quia multi et in pluralitate tales sunt sophistici elenchi : substantia enim et esse rei et totum est ex una tota et sola causa : et ideo unum est esse et bonum : corruptio enim est omnifariam, ut dicit
Aristoteles et ideo melius in plurali dicitur de sophisticis elenchis, quam de sophistico eleneho : corruptio enim elenchi in uno modo non consistit, sed in multis et partitis ad unum modum non reducibilibus. Quod autem diximus sophisticum elenchum peccare in materia, intelligendum est quod dictum est de materia secundum vocem scilicet et rei naturam et coniugationem naturalem rerum significatarum in oratione : et materiam quidem secundum vocem habet paralogismus peccans in materia : et sic syllogismus est verus proximam et essentialem materiam habens syllogismi: realiter autem secundum quod ea quae sunt in voce, sunt ad rem significandam, non habet materiam : et ideo non est syllogismus, cum materiam non habens, per consequens et forma reali sit necesse carere : vocaliter igitur syllogismus est, et non realiter : significatio enim sermonis adjacet falso, sicut figura hominis adjacet mortuo : nam statim cadunt vel corrumpuntur a figura quae cadunt ab esse : quamvis figura comitetur et consequens sit esse, sicut dicit Aristoteles in quarto Meteororum.
De his igitur dicemus incipientes a quaestione an est talis sophisticus elenchus, sicut diximus. Quod enim sit, sic probatur. Quoniam ergo alii quidem sunt veri syllogismi veram materiam et veram formam realiter habentes secundum naturalem et realem medii positionem, alii autem cum non sint veri syllogismi, videntur tamen esse syllogismi per aliquam causam apparentiae et similitudinis ad veros syllogismos, manifestum est ex nunc dicendis : hoc enim fit in omnibus rebus et animatis et inanimatis : unde quemadmodum hoc fit in aliis a syllogismis, quod aliquid videtur esse et non est, ita fit et in orationibus syllogisticis. In hominibus enim alii quidem habent bene habitum unde laudentur, ut nobiles et pulchri, sicut sunt secundum veritatem : alii autem in veritate quidem non habent talem habitum, videntur etenim per compositionem exteriorem habere tribualiter hoc quod non habent sibi apparenter tribuentes et inflando se per extensionem ad magna quae non habent, procedentes et fingentes se exterius ut videantur esse quod non sunt. Et sic pulchri sunt, alii quidem propter decorem quem habent in veritate, alii autem cum non sint in veritate decori, videntur tamen esse decori, componentes se exterius, ut videantur esse quod non sunt. Et hoc non tantum est in animatis, sed etiam inanimatis similiter est : nam horum quae sunt inanimata, haec quidem sunt argentea vere secundum formam et materiam argenti: illa vero sunt aurea vere. Illa autem non sunt vere argentea vel aurea, sed secundum sensum apparenter, ut lithargyria quidem (hoc est, de spuma et faece argenti facta) et stannea videntur in sensu in superficie argentea : aurichalchea vero felle croceo canino tincta, videntur in superficie quantum ad primum intuitum esse aurea.
Eodem vero modo et syllogismus et elenchus hic quidem vere est, ille autem non vere est syllogismus et elenchus : videntur autem esse propter imperitiam distinctionis. Nam imperiti speculantur non in profundum veritatis, sed id quod in superficie apparet prima facie, velut longe distantes. Nam syllogismus in veritate est ex quibusdam principiis sive propositionibus positis et ordinatis debito ordine, et terminis et propositionibus positis et concessis, ut dicatur diversum quid quod est ex necessitate consequentiae evenire vel accidere. Diversum dico ab his quae posita sunt : et si posita sunt tunc ipsa posita sunt mater et positio eorum confert eis formam. Et si ex necessitate accidit, tunc praemissae erunt causae conclusionis, et excluditur non causa. Et si diversum est quod sequitur, excluditur petitio principii. Et si posita sunt in ordine terminorum, excluduntur paralogismi peccantes in forma. Et si posita sunt per concessionem veritatis,
excluduntur peccantes in materia. Elenchus autem verus est syllogismus cum contradictione conclusionis. Et sic uterque tam syllogismus , quam elenchus, vere concludit : quod non facit sophisticus : ergo sophisticus videtur esse syllogismus et elenchus, non autem est in veritate,
Sophistici enim hoc non faciunt, quod ex necessitate concludant, tamen hoc facere videntur oh multas causas, quae secundum omnes locos sophisticos determinabuntur, quorum locorum sophisticorum facientium, quod non concludunt ex necessitate, aptissimus est ad decipiendum per causam apparentiae, et publicissimus est, qui fit per nomina, per quae est aequivocatio. Et dico aptissimum propter convenientiam cum syllogismo, non propter hoc quod habet multiplicitatem actualem, quae magis nata est decipere quam potentialis vel phantastica, sicut et potentialis magis decipit quam phantastica. Publicissimus est idem quod communiter : quia est in incomplexo quod in plus et publicum magis est, quam quod est in complexa oratione : et quia est in nomine, majorem habet apparentiam quam fallaciae contradictionem.
Ratio autem et causa majoris apparentiae in loco sophistico qui fit per nomina, haec est, quod non est (hoc est, non contingit) disputare aliquos ferentes vel conferentes ipsas res ad invicem : aliquando enim res sunt absentes, et aliquando non sunt res de quibus disputatur, sed in disputando utimur nominibus notae significationis pro rebus : et quod accidit in nominibus, etiam in rebus quoque arbitramur accidere : et hoc frequenter fallit. Huic autem simile est, quod fit in ratiocinantibus in computis numerorum sive computantibus, in quo non quilibet numerus cuilibet numerato applicabilis est, sicut nec quodlibet nomen cuilibet rei est applicabile : et ideo non est simile quoad hoc quod id quod accidit in nominibus, accidat etiam in rebus. Nam nomina quidem in eodem idiomate finita sunt : et per consequens orationum multitudo finita est quoad nos, cum sint posita a nostra constitutione : nostra enim institutio quoad nos infinita esse non potest : quia quod a nobis in quodam numero finito institutum est, quoad nos infinitum esse non potest : res autem cum sint non a nobis . sunt infinitae quoad nos.
Et si aliquis objiciat de qualibet oratione per dictum suum, et de dicto iterum suae veritatis : si enim Socrates currit, Socratem currere est verum : et si Socratem currere est verum, Socratem currere esse verum est verum, et sic in infinitum. Dicendum quod hoc orationum multitudinem non facit infinitam quoad nos, nisi secundum rationem, et non secundum naturam : quia omnes illae orationes de eodem sunt : et quia praedicato modo res in nullo quoad nos excedunt nomina et orationes, necesse est si omnes res nomine vel oratione debeat significari in disputando , quod unum nomen et una oratio plures res significet, et sic sit nomen vel oratio ambigua, in cujus rei sumatur significatione. Quemadmodum igitur illi qui in computationibus non sunt prompti numeros proportionales ferre, expelluntur et vincuntur et decipiuntur a scientibus ferre tales numeros : quod maxime patet in scientia quae rithimomantia Graece, Latine autem pugna numerorum vocatur, in qua docetur, qualiter numerus capit numerum : eodem modo fit etiam in orationibus : quia qui nominum virtutis in plura significando ignari sunt, paralogizantur et decipiuntur, et ipsi secum disputantes apud se, et etiam audientes aliquos secum disputantes. Ob hanc ergo causam et alias (quae adhuc in aliis fallaciis dicendae sunt) patet, quod est aliquis syllogismus sophisticus et elenchus apparens, et non existens secundum rei veritatem, quamvis substantiam syllogismi habeat secundum vocem.
Et si forte aliquis objiciat, quod in nulla scientia idem est quaesitum et sup-
positum ut subjectum : oportet enim de subjecto et quid est et quia est, relinquere et supponere. Si ergo subjectum hujus scientiae est sophisticus elenchus, videtur quod an sit, non debeat inquiri et probari. Jam autem inquisivimus de eo an sit, et probavimus eum esse. Ad quod dicendum, quod quia non manifestum est eum esse cum non esse videatur, de bonitate doctrinae fuit probare eum esse. Non enim haec scientia accipit eum esse et stabilitum a prima philosophia, sicut aliae scientiae, quarum subjectum certum est : et ideo a quaestione an est, in hac doctrina oportuit incipere.