In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu (sicut ait Apostolus persecutionem patientur, juxta illud, Fili, accedens ad servitudinem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem . Tentatio namque est vita hominis super terram. Ne autem fideles deficiant in his, consolatur eos Dominus atque confirmat, dicens : Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi . Et, Nolite timere, pusillus grex . Propterea videns Deus Pater tribulationes quas passura erat Ecclesia ab Apostolis fundata supra petram Christum, ut minus timeatur, disposuit una cum Filio et Spiritu sancto eas revelare.
Iste prologus dividitur in duas partes. In prima, tanguntur causae hujus libri in generali. In secunda, in speciali, ibi, " Itaque materia Joannis. "
Prima pars in quatuor. In prima ponitur causa efficiens : in secunda, mate- rialis, ibi, " Itaque materia Joannis. " In tertia, causa formalis, ibi, " Ideo liber iste. " In quarta, causa finalis, ibi, " Vidit autem Joannes. "
In prima tangitur duplex causa efficiens : primo movens vel inducens, secundo operans et exsequens, ibi, " Revelavit autem tota Trinitas. "
Prima pars in tres. In prima, primo praemittit Gilbertus tribulationem Ecclesiae exteriorem ut proficiat : secundo, interiorem Dei consolationem ne deficiat, ibi, " Ne autem fideles. " Tertio, utriusque revelationem, ne timore succumbat, ibi, " Propterea videns Deus. "