Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Ante faciem tuam, "
Hoc est, ante praesentiam temporalem tuam, et ante praesentiae ejusdem manifestationem. Haec est facies de qua dicitur, Exod.XXXIII, 13, 19 : Ostende mihi faciem tuam..,. Respondit Dominus : Ego ostendam omne bonum tibi. Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Psal. lxxvii, 4 : Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ad hanc enim faciem contuendam non ducit nisi gratia Dei. I Joan. iii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus : similes enim non erimus nisi gratia nos ducente. Et tunc implebitur in nobis istud Job, xxxiii, 26: Videbit faciem ejus in jubilo. Psal. xv, 10 : Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Si autem gratia Dei manu ducat (alias, non manu ducat) coram stantem non cognoscemus : unde, Joan. i, 26 : Medius vestrum stetit quem vos nescitis. Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus est vultus ejus, et despectus.