LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In quo excluditur praedictus error.
Hic autem error facile destruitur. Motus enim non est nisi aliquo movente et aliquo moto : virtus autem moventis et virtus moti contrariae sunt, et praecipue virtus moventis universaliter et moti universaliter. Virtus enim moventis ex hoc perficitur quod est perfecta dispositio agendi vel movendi in aliud secundum quod est aliud, et sic universaliter movens est perfectum in agere ad aliud universaliter : et impossibile ut in ipsum aliquod agat: propter quod etiam motus secund urii quod ab ipso est, est actus perfectus : perfectus autem actus est actus perfecti, ut probatur in IV Physicorum, Virtus autem universaliter moti radicatur in potentia recipiendi ab alio motum: et ideo omne universaliter motum, imperfectissimum est: propter quod et motus ejus est acutus imperfectus. Substantialiter ergo differunt universaliter movens et universaliter motum, nec ab uno aliquo principio per essentiam fluere possunt. Materia autem prima universaliter motum est. Non potest ergo esse eadem secundum substantiam cum primo mo- vente. Et qui dicunt, quod eorum quae sunt in genere uno, fluxus est ab eodem principio, hoc quidem verum est et hoc intelligitur de illis quae per unum modum sunt in eodem genere. Deus autem in nullo genere est : AdminBookmark vero et materia
non per unum modum sunt in genere uno: sicut nec forma et materia per unum modum sunt in genere uno : propter quod non sequitur quod ab eodem fluant essentiali principio, sicut nec forma et materia ab uno fluunt essentiali principio, licet sub diversa ratione ad idem genus reducantur .
Et quod ulterius addunt, quod, idem est a quo non differt differentia : dicendum quod valde imperfectum est argumentum. Prima enim principia differunt seipsis. Si. enim omne quod differt ab alio, per aliam a se differentiam differret, cum differentiae etiam a seipsis differant, oporteret quod differentiae esset differentia, et iretur in infinitum. Deus autem et materia prima seipsis et suis substantiis differunt. AdminBookmark autem differt ab utroque.
Noue autem si. primam naturam dicat, dicemus inferius quod haec facta est sicut et materia, et quod non fluunt ab uno et eodem proximo principio, quamvis in communi remotum habeant unum principium : et quod non est una ratio subsistendi speciebus intellectualibus et formis materialibus. Et si dicantur haec tria esse principia, erit aequivoca et non univoca ratio principii in illis. aequivoca quidem in Deo et materia, per prius autem et posterius in Deo et AdminBookmark respectu formarum. Quod enim AdminBookmark constituit formas, et subsistunt in ipsa : hoc est enim per lumen divinum influxum in
AdminBookmark , et non per propriam naturam AdminBookmark Similiter quod formae sunt in Deo per indifferentiam sunt in potentia : in AdminBookmark au- tem et a AdminBookmark differunt. Differunt etiam, a se invicem : et haec clara erunt ubi de intelligentiis faciemus sermonem.
Et quod addunt, quod modus principiandi sit idem, non est verum, nisi valde in communi: et quod, quodlibet istorum per suam substantiam et non per aliud facit formas, in speciali vero isti modi valde differunt. Materia enim facit subsistere per hoc quod est subjectum : AdminBookmark autem per hoc quod est locus species specierum : Deus autem per hoc quod est constitutivas causarum in esse.
Quod autem motum dicunt a casu et fortuna, valde mirabile est. Eorum enim, quae moventur, quaedam semper moventur, sicut caelum : quaedam autem non semper, sed tantum per se et secundum naturam, ut elementa et elementata : et horum, ut dicit Avicenna, aut esse motus est ut essentiale, aut aliud de esse ut generatorum, aut consequens esse : propter quod et Philosophus dicit , quod motus est a generante, vel ab eo qui removet prohibens : et hoc etiam inferius ostendetur, quamvis in naturalibus jam a nobis ostensum sit.
Id autem quod est de esse rerum concedere formas, valde irrationabile est : vacuum enim si est, in loco accidit. Receptio autem materiae et intellectus a receptione loci magnam habent differentiam : loci enim receptio non est de esse loci in actu. Materia autem quidquid recipit et similiter intellectus fit in actu per receptum : propter quod videtur, quod. materia quamvis sit in potentia ad formam, in actu est per eam : et intellectus autem fit etiam in actu per formam quam recipit. Et si dicatur intellectus locus esse specierum, non hoc dicitur receptionis per similitudinem in loco, sed per similitudinem generantis, secundum quod di-
AdminBookmark
cimus quod locus generationis est principium quemadmodum et pater : sicut enim perspicuum illuminatum dicitur esse locus visibilium, eo quod perspicuum illuminatum constitutivum est colorum in actu, sic intellectus lumen constitutivum est intelligibilium. Non enim constituit perspicuum illuminatum colores, nisi in seipso secundum esse colorum visibilium ut visibiles sint: nec lumen intellectus intellectbilia constituit, nisi in seipso.
Ex omnibus his patet, quod Epicurus nihil verum tradidit de universali principio. Sicut enim in domo alia est virtus servi, alia domini : virtus enim servi est ut bene moveatur ad domus ordinationem, virtus autem domini ut bene moveat, et principium constitutionis domus est in domino et non in servo : sic est in universali principio et universitatis rerum in constitutione et esse et ordine in universaliter movente et non in universaliter moto.
Epicurus super curans supra cutem interpretatur : sortitus autem est hoc nomen , eo quod primi philosophantes Epicurei fuerunt, supercurantes dicti a plebe quae non nisi vitae conferentia cogitat : eo quod de supervacuis, ut eis videbatur, rebus scrutarentur, superflua enim reputabantur : propter quod etiam dicit Aristoteles in VI Ethicorum de Anaxagora et Thalete,qui Epicurei fuerunt,quod " omnes mirabuntur eos tamquam res admirabiles scientes, et de conferentibus ad vitam nullam habentes providentiam. " A posteris autem Epicurei quasi super cutem dicti sunt : eo quod quasi in cute, id est, in superficie probabantur inquirentes ea quae in materia apparent, non profundantes perscrutationem usque ad veritatis inquisitionem. Et quia omnia ad materiam retulerunt, propter hoc et delectationem, quae generatio est in. sensi- bilem animam, summum bonum dixerunt in vita.