LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT III.

Cujus partis animae sit memoria ?

Nunc autem superest dicere cujus partium animae sit memoria. Dicamus igitur, quod de phantasia prius in his quae de anima sunt, dictum est: ubi etiam dictum est, quod intellectus possibilis non sit in nobis in actu sine phantasmate. Eadem passio accidit intellectui quae accidit discretioni. Discretionem autem vocamus distinctam cognitionem unius ab alio, quae fit per cognitionem quando applicatur universale particularibus, ut ex propriis particularibus distincta habeatur cognitio. Ita nulla in intelligibilibus utentes quantitate determinata secundum quod intelligibilia sunt, eo quod abstrahant a quantitate determinata intelligibilia, tamen discretam cognitionem habere volentes ex intelligibilibus quae apud nos habemus, describimus ipsa intelligibilia esse finita et determinata per quantitatem et figuram : et idem facimus cum opinamur. Omnia enim oportet reducere ad quantitatem et figuras determinatas, quando ex his quae intelligimus vel opinamur, distinctam rei volumus accipere cognitionem : et si etiam intellectus ut intellectus non intelligat quantitatem determinatam, tamen quando reducit intelligibilia ad res, ponit ante oculos quantitatem : quia refert ad rem figuratam quasi esset coram oculis : sed intelligit tamen absolute quantitatem secundum rationem quantitatis, et non secundum quod est quantitas sic vel aliter figurata, quamvis natura et ratio quantitatum sit in universali ipsas esse infinitas et non figuratas figura hujus vel istius : tamen intelligibilia reducendo ad res ponit et disponit quantitatem finitam talis vel talis figurae, quae rebus competit acceptis per sensum : et hanc quantitatem secundum quod intelligitur solum absolute ad res extra non referendo, non intelligit, nisi quod quantitas est in universali habens quantitatis rationem. Haec enim passio adeo vehementer sequitur intellectum possibilem qui ex sensu accipit, quod Dionysius Areopagita dicit , quod " quando etiam aliquis aliquid intelligit divinorum, quod adaptat ipsum ad quantitatem et figuram in quibus manifestatur per actum, sicut motorum intellectum attribuimus figurae circulari simplici motae ab ipsis."

Propter quam autem causam hoc conveniat intellectui possibili, quod nihil contingit ipsum intelligere eorum quae sunt in tempore, sicut naturalia et mathematica quae secundum esse sunt in tempore sine imaginatione continui et imaginatione temporis, cum tamen rationes universales eorum nec continuorum sunt, neque temporalium, alia ratio est quae partim in libro de Anima dicta est, ubi diximus quod " possibilis intellectus movetur a phantasmate quod habet speciem continui et temporalis : " partim autem dicetur in libro de Intellectu et intelligibili. Sicut enim intellectus possibilis natus est moveri a forma quae est cum continuo et tempore, sic connaturale est eidem intellectui coaptare universale continuo et temporali, quando ad rem revertetur per universale quod apud se habet, licet ipsum universale sit ubique et semper non habens aliquam figuram vel tempus. Habemus igitur ex omnibus determinatis, quod neque per imaginationem, neque per intellectum contingit redire in rem ex his quae sunt apud animam nisi per figuram et speciem temporalem prius acceptam. Videmus igitur qua parte animae accipitur continuum et figura et tempus, et tunc sciemus cujus partis animae sit memoria. Dicamus igitur, quod necesse est eodem cognoscere tempus quo cognoscuntur magnitudo et motus. Scimus enim quod tempus non habet rationem quantitatis nisi ex magnitudine et motu. Diximus autem in libro de Anima , quod " phantasia est passio sensus communis sicut efficientis : " quoniam est motus et passio a sensu communi facta. Quare manifestum est, quod in primo sensitivo quod est sensus communis prima horum cognitio fit : memoria autem, sicut jam ante diximus, etiam illa quae est intelligibilium, non fit sine phantasmate : ergo memoria ex eis quae sunt apud animam, reflectitur in res per accidens quidem intelligibilium : eo quod ipsa reflexio aliquando incipit ab intelligibili prius accepto. Per se autem est primi sensitivi : eo quod perfectio memoriae numquam fit sine eo quod acceptum est a primo sensitivo, quod est magnitudo determinata et tempus. Non autem volumus

dicere nisi de eo quod informat et facit memoriam quoad memorabilia : licet enim illa aliquando incipiant ab intelligibilibus, tamen non secundum quod intelligibilia sunt, reducuntur in rem prius visam, sed potius secundum quod sunt sensata primo sensitivo. Illa enim figura et differentia temporis secundum quod prius accepta sunt, faciunt animam in rem reflecti. Et quia per accidens est memoria intelligibilium, ideo in aliis animalibus ab homine inest memoria, et non solum hominibus et habentibus opinionem vel prudentiam, sicut quidam dicunt Pigmaeum habere, qui secundum rei veritatem non est homo, sicut nos in libro de Animalibus ostendemus . Si enim esset memoria de numero intellectivarum partium, non utique inesset multis aliorum animalium : et si nos intellectuale di dicamus ab intellectu agente puro, tunc nulli mortalium inesset memoria. Hoc autem in libro de Intellectu et intelligibili erit inquirendum subtilius et cum certitudine. Quoniam autem sensibilium per se, non tamen omnibus inest sensitivis, propter id quod ut nunc vel tunc non omnia temporis sensum habent, sicut in libro de Anima diximus, quaedam imperfecta non habent imaginationem et sensum communem nisi permixta cum gustu et tactu : semper enim cum agit memoria rememorando, sicut et prius diximus, agit cum determinato tempore praeterito, sicut quando vidit hoc aut audivit. Si enim est memoria hujus cujus est per se, hoc est, in primo sensitivo accepti, aut quoniam didicit prius si est ejus cujus est per accidens sic intellecti. Et ut generaliter dicatur,memoria agit sicut aliquid repraesentans quod prius sensit. Constat autem esse prius et posterius in tempore : et ideo memoria agens concipiendo praeteritum, agit cum temporis differentia determinata.

Manifestum igitur ex dictis, cujus partis animae sit memoria principaliter. Est enim partis sensibilis accipientis quantitatem et tempus,cujus est etiam phantasma : haec enim quae accipiuntur sic per se, sunt memorabilia : quia illorum est etiam phantasma. Secundum autem accidens memorabilia sunt quaecumque sunt cum phantasia, sicut sunt intellecta intellectus possibilis quae ex phantasmatibus prius accipiuntur, et postea phantasmatibus iterum applicantur, quando ex intellectis anima reflectitur in rem prius per sensum acceptam.