De modo scientiae et fine.
De modo etiam scientiae determinandum est. Dicendum autem quod interpretationis modo procedendum est in hoc libro. Hic enim interpretatio omnium est quae enuntiationem circumstant, sive secundum partes, sive secundum totam enuntiationem. Est tamen in eodem modus scientiae in hoc, quod tam de enuntiatione sive interpretatione, quam etiam de partibus hic probantur passiones et proprietates, qui modus est scientiae.
Quamvis quidam objiciant, quod in scientia demonstrativa non probantur passiones aliquae de subjecto secundum se, sed de partibus ejus, ut in geometria Euclidis de continua quantitate nihil probatur, sed de partibus, ut de triangulo, et circulo, et quadrato, et de proportionabili quantitate et commensurabili, et sic de aliis. Sed ad hoc dicendum est, quod in scientia demonstrativa potest fieri demonstratio de subjecto secundum se, dummodo illa scientia in se contineat principia subjecti illius. Sic autem non est in geometria: quia non considerat principia quantitatis continuae, sed ea considerat metaphysicus, et quantitatem continuam accipit geometer a metaphysico : ideo de partibus illius et non de ipsa quantitate probat passiones. Alia autem scientia quae subjectum et principia subjecti considerat, de subjecto et de partibus potest probare passiones. Et ideo potest probare passiones de interpretatione vel enuntiatione, et de partibus ejus, quae considerat principia interpretationis et enuntiationis.
Et si objiceret adhuc aliquis, quod pars tractanda est cum toto : totum autem enuntiationis est syllogismus, ad cujus venit compositionem: ideo cum syllogismo in libro Priorum debet tractari. Adhuc autem propositio necessaria quae est materia demonstrationis, in eodem libro tractatur cum syllogismo demonstrativo : et propositio probabilis in eodem libro cum syllogismo dialectico : et sic videtur, quod enuntiatio quae est propositio simplex, non ad hoc vel illud determinata, determinari debet cum syllogismo similiter in libro Priorum, et non deberet esse scientia specialis.
Sed haec omnia de facili solvuntur per antedicta : propositio enim ut simpliciter propositio, non est interpretatio, vel enuntiatio, sed potius est propositio, quae in habitudine terminorum se habet ad aliam quae secum in syllogismo compars est in habitudine terminorum in syllogismi complexionem et figuram ordinabilium : et hoc modo de propositione in libro Priorum determinatur : hoc autem modo non dicitur interpretatio vel enuntiatio : sed potius dicitur illud quod de re (sicut est vel non est) facit interpretationem. Et sub hoc actu ordinabilis quidem est ad syllogismum remote, sed non est sub dispositione propinqua: et' ideo in quantum talis est, multa accidunt ei quae non accidunt propositioni secundum quod est propositio. Et quoad illas passiones conveniens fuit in libro speciali de enuntiatione tractare. Sunt tamen omnes hujusmodi disputationes de circum-
stantiis scientiae, et non de ipsa materia de qua tractatur. Et ideo parum faciunt ad veram scientiam de hoc quod quaeritur. Nec etiam Antiqui inveniuntur de talibus inquisivisse.
Talis autem modus scientiae, sicut dictum est, hic observatur. Potest etiam dici, quod hic mos artis est: quia ars est circa generationes rerum per artem constitutarum : hic autem principia dantur et praecepta quibus constituitur interpretatio sive enuntiatio. Est etiam diffinitivus et exemplorum inductivus. Et inventivus quoad hoc, quod habitudinibus quibusdam docet invenire, et quae sit interpretatio, et quae ejus oppositiones sint, et unitas et pluralitas ipsius, et alia hujusmodi. Est etiam resolutivus : quia docet resolvere interpretationem in partes . Et alii hujusmodi de facili multi inveniuntur: principaliter tamen modum observat doctrinae, qui est per modum scientiae considerantis subjectum et partes subjecti, de quibus per principia propria probat passiones. Modus etiam est, ut dicit Boetius, qui propter brevitatem sententiarum obscurior est quibusdam aliis libris.
Notandum est quod substantialis principalis hujus scientiae finis est constituere orationem interpretativam de re sub sermone veram interpretationem et perfectam perficiente, ut diximus. Ulterius autem habet finem : quia ordinatur ad syllogismum per quem scitur ignotum per notum in oratione interpretativa.
Et sic determinatum est de forma, materia, et fine, et causa efficiente, et etiam cujus philosophiae sit pars, et quo loco ordinata, et quem actum rationis in logica perficiat, et quod debet in speciali libro tractari. Et haec sunt quae preambula sunt ad propositum. Nos autem sicut in aliis prosequamur dicta Aristotelis et exponendo et supplendo ubi diminuta sunt et brevia, et probando ubi opportunum, et alios doctores inducendo, et ut generaliter dicatur, omnia faciendo quae ad doc- trinae faciunt facilitatem et perfectionem. Et omnino sequemur Aristotelis ordinem sicut facimus in aliis. Patet autem ex dictis quid sit proprie interpretatio, et patet etiam quod enuntiatio est potissima interpretatio.
Est etiam circa modum dubium : quia Aristoteles in quibusdam libris in. quibus tractat ea quae non concernunt materiam, ponit terminos transcendentes, sicut a b c, sicut patet in libro Priorum. Hic autem ubi docet de interpretatione non concernente materiam determinatam, sed simpliciter, non utitur terminis transcendentibus, sed ponit terminos secundum determinatam materiam. Respondetur quod hoc est ideo quia syllogismus, ut syllogismus est, formaliter non est variabilis secundum materiam in qua est, sed est forma aequaliter respiciens omnem materiam. Et ideo termini determinatae materiae tali formae non competunt. Sed de interpretatione hic agitur prout est vox ad significationem rei relata a qua accipit et affirmationem, et negationem, et universalitatem, et particularitatem et multitudinem : et ideo oportet quod secundum diversitatem significationis diversis terminis fiat constitutio interpretationis : ideo trascendentes termini sibi non congruunt, praecipue quia interpretatio non est perfecta, cum de re prout est non interpretatur : hoc autem transcendentibus terminis fieri non potest.
Intelligendum est quod ad hoc quod aliquis deveniat ad notitiam ignoti per notum, exiguntur tria. Prium quidem interpretatio rerum per vocem interpretativam. Secundum, copulatio eorum quae interpretata sunt ad consequentiam unius cum altero. Tertium, probatio quod sic sit et non aliter. Et primum quidem fit in Perihermenias, secundum in Prioribus, tertium autem diversimode in Posterioribus et Topicis. Et sic scitur istius scientiae ordo ad consequentes.
Differt autem modus significandi in
voce in Praedicamentis et hic. In Praedicamentis enim est inchoatio significationis a re, et terminatur in voce. Est enim liber Praedicamentorum de decem vocibus prima principia significantibus, et secundum rerum proprietates non vocum. Hic autem in scientia de interpretatione (eo quod interpretatio fit per sermonem) est inchoatio a sermone sive voce, et terminatur in rem : quia aliter non esset interpretatio. Et propter hoc multa dicuntur de interpretatione, quae accidunt ei in quantum est in voce. Sic ergo patet de modo hujus scientiae.