COLLATIONES DE SEPTEM DONIS SPIRITUS SANCTI

 COLLATIO I.

 COLLATIO II.

 COLLATIO III.

 COLLATIO IV.

 COLLATIO V.

 COLLATIO VI.

 COLLATIO VII.

 COLLATIO IX.

COLLATIO IV.

De dono scientiae.

Summanum.

Introductio, 1.

Expositio textus. Duo antecedentia donum scientiae, et duo consequentia, 2.

Quatuor sunt claritates sive scientiae, quae omnes sunt dona Dei: earum definitiones, 3-5.

Pars I. De scientia philosophica. Ipsa est veritatis scrulabilis notitia certa. Triplex eius divisio principalis comprobatur, 6.

Salomon has tres habuit, 7-11.

Eaedem scientiae facile eclipsantur; requiritur igitur ulterius lumen, 12.

Pars II. De scientia theologica. Ipsa est veritatis credibilis notitia pia: fundatur super articulos fidei: Scriptura comparatur aquis maris ob triplicem rationem, 13.

Primo, propter profunditatem mysteriorum, 14.

Secundo, propter multiplicitatem sensuum, 15.

Tertio, propter stabilitionem Ecclesiarum, 16.

Deficiente scientia fidei, commovetur Ecclesia: haec scientia est necessaria pontificibus: requiritur insuper operis impletio, aliter est damnosa: ideo necessaria est ulterior scientia, 17. 18.

Pars III. De scientia gratuita. Ipsa est veritatis credibilis et diligibilis notitia sancta. Dicitur scientia Sanctorum ob triplicem rationem. 19.

Primo, quia a Spiritu S. datur, 20.

Secundo, quia nihil vitiositatis habet, 21.

Tertio, quia aemulationem sanctitatis habet; exhortatio, 22.

Scientia gratuita docet scire et. verum modum sciendi, 23.

Iungenda est caritas scientiae, 24.

Scientia gloriosa, 25.

1. Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu .

Qui corripit gentes non arguet, qui docet homines scientiam? Psalmus David dicit, quod magnus doctor scientiarum Deus est. Scitis, si aliquis habet haurire aquam, libentius haurit eam ab originali suo principio quam a rivulo. Ideo, si Dominus est doctor magnus et donator doni, de quo intendimus loqui; oportet, quod recurramus ad fontem illum ad illuminationem consequendam. Sic fecit Psalmista, sic fecit Salomon et factus est clericus magnus. In principio oportet quod levemus animas nostras et rogemus largitorem donorum, quia non petimus temporalia, sed utilitatem et salutem animae nostrae; et hoc placet Deo, sicut fecit Salomon, qui petiit sapientiam a Domino. Rogemus ergo Dominum, ut ipse aperiat oculos mentis nostrae et det mihi lumen scientiale, ut possim aliquid loqui de dono scientiae, quod sit ad honorem Dei etc.

2. Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere etc. Verbum istud scriptum est in secunda Epistola ad Corinthios, in quo Apostolus Paulus, doctor magnus, explicat ipsius scientiae donum; et explicat ipsum donum quantum ad antecedentia et subsequentia. Donum scientiae duo antecedunt: unum est sicut lumen innatum, et aliud est sicut lumen infusum. Lumen innatum est lumen naturalis iudicatorii sive rationis; lumen superinfusum est lumen fidei. Quantum ad primum dicit: Deus, qui dixit lucem splendescere, id est lumen naturalis iudicatorii impressit creaturae rationali, id est non solum intellectum possibilem, sed etiam intellectum agentem . Quantum ad lumen fidei superinfusum dicit: Illuxit in cordibus nostris etc., scilicet per infusionem lucis fidei. Deus naturam rationalem condidit et superaddidit gratiam. Duo igitur sunt antecedentia.

Consequentia etiam sunt duo, scilicet clara notitia Creatoris, et revelata notitia Salvatoris . Quantum ad antecedentia dicit: Deus, qui dixit etc: quantum ad consequentia dicit: Ad illuminationem scientiae claritatis Dei, ubi tangitur clara notitia Creatoris; in facie Christi Iesu, ubi tangitur revelata notitia Salvatoris.

Dat Apostolus intelligere, quod anima multiformem habet claritatem et ab una transcendit in alteram. Unde Apostolus ad Corinthios : Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Claritas animae est scientia, econtra tenebra animae est ignorantia. Dicit: transformamur a claritate in claritatem.

3. Hic notandum est, quod est claritas scientiae philosophicae, scientiae theologicae, scientiae gratuitae, et claritas scientiae gloriosae. Claritas scientiae philosophicae est magna secundum opinionem hominum mundialium, parva tamen est in comparatione ad claritatem scientiae christianae. Claritas vero scientiae theologicae parva videtur secundum opinionem hominum mundialium, sed secundum veritatem magna est. Claritas scientiae gratuitae est maior, sed claritas scientiae gloriosae est maxima: ibi est status. Psalmus : Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam, scilicet in hac vita.

4. Omnes istae scientiae et claritates earum divinitus dantur, quamquam semper in donatione ipsarum sit maius donum. Verum est, quod scientia philosophica et theologica est donum Dei; proprie vero est donum Dei scientia gratuita: scientia vero gloriosa non tantum est donum, sed etiam Proemium. In Cantico autem Annae dicitur in libro Regum : Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparanlur cogitationes; non stultae cogitationes, quae dissipantur per vias errorum, sed bonae cogitationes praeparantur Domino per vias veritatis. Iob: Nunquid nosti semitas nubium, semitas magnas et perfectas scientias? Dicit semitas magnas, id est scientiam philosophicam et theologicam, quae dicuntur magnae semitae, quia multas scientias comprehendunt; semitas perfectas dicit quantum ad scientiam gratuitam et gloriosam. Semitae nubium sunt utrorum perfectorum scientiae, quia, sicut nubes abstrahuntur virtute caloris in altum, ita viri perfecti in abstractione mentis sublimantur.

De istis quatuor scientiis volumus dicere, ut ad tertiam possimus pervenire, de qua loquimur hic.

5. Scientia philosophica nihil aliud est quam veritatis ut scrutabilis notitia certa. Scientia theologica est veritatis ut credibilis notitia pia. Scientia gratuita est veritatis ut diligibilis notitia sancta. Scientia gloriosa est veritatis ut desiderabilis notitia sempiterna.

6. Primo incipiamus a scientia philosophica. Dico, quod scientia philosophica est veritatis ut scrutabilis notitia certa. De hac scientia dicitur in Proverbiis: Ecce, descripsi eam tripliciter in cogitationibus et scientia, ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis. Potest illud verbum esse Salomonis et verbum Dei. Dico, quod potest esse verbnm Dei. Ipse enim describit scientiam philosophicam tripliciter, id est secundum triplicem rationem describit eam, ut naturalem, ut rationalem et ut moralem, scilicet in quantum est " causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi ". In quantum est causa essendi, designat scientiam naturalem ; in quantum est ratio intelligendi, significat scientiam rationalem: in quantum est ordo vivendi, describit scientiam moralem.

Nec tantum est verbum illud Dei, immo est etiam Salomonis, qui disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum . Ipse dicit: Ecce, descripsi eam tibi tripliciter, ut ostenderem tibi firmitatem, id est solidam et firmam veritatem, et eloquia veritatis: ipse describit eam tripliciter, scilicet in quantum est veritas rerum, veritas sermonum et veritas morum, secundum quod est indivisio entis ab esse, et indivisio entis ad esse, et entis a fine. Veritas rerum est indivisio entis abesse: veritas sermonum est indivisio entis ad esse: veritas morum est indivisio entis afine . - Veritas morum est rectitudo, secundam quam homo bene vivit intus et extra secundum dictamen juris, quia ius est regula rectitudinis ; veritas sermonum est adaequatio vocis et intellectus ; veritas rerum est " adaequatio intellectus et rei " - Et quia scientia philosophica eloquia veritatis docet; et triplex est veritas: ideo dicit, quod descripsit eam tripliciter.

8. Non creditis, quod Salomon istam triplicem notitiam acquisierit?

De scientia sermocinandi dicit, quod eam habuit. Unde in libro Sapientiae dicit: Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam, ut dignus sim sedium patris mei. Ibi scriptum est: Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae mihi dantur. In manu eius sumus nos et sermones nostri. Impossibile est, quod sapientia fiat doctrina nisi per sermonem. Sermo autem non est sufficiens ad docendam, nisi sit sententiosus. Et non loquitur homo sententiose, nisi sermo eius sit discussivus, inquisitivus et persuasivus, scilicet quod habeat sermonem potentem ad loquendum omne illud, quod potest apprehendi vel nosci, vel ad quod affectus potest inclinari. Congrue autem exprimit quod dicit per grammaticam, rationabiliter investigat per scientiam logicam et efficaciter persuadet per rhetoricam. Ista igitur est pars philosophiae, scilicet scientia sermocinalis, quae triplex est, ut patet , quam adeptus est Salomon.

9. Alteram partem philosopbiae, scilicet quae est in veritate rerum, dicit se Salomon adeptum esse. Unde dicit in libro Sapientiae : Mihi dedit Deus torum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum. Certum est, quod notitia veritatis rerum triformis est, secundum quod sunt formae concretae, formae abstractae, et formae separatae. Formas concretas considerat physicus, formas abstractas metaphysicus, et formas separatas mathematicus. Unde dicit: Mihi dedit Deus scientiam eorum quae sunt, id est entium principaliter, quae vere entia, quantam ad scientiam metaphysicam: ut sciam dispositionem orbis terrarum, quantum ad mathematicam: et virtutes elementorum, quantum ad naturalem philosophiam. Salomon scivit anni cursum ex dispositione stellarum, naturas animalium et virtutes radicum ; omnia docuit Salomon .

10. De tertia parte philosophiae, scilicet de morali, dicit etiam Salomon, quod eam est adeptus. Unde in Ecclesiaste : Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem imprudentium. Multa dicit se considerasse et omnia ordinasse ad mores. - Carissimi ! impietas stulti est in male sentiendo de causa causarum: error imprudentium est circa regimen vitae monasticae, vel vitae oeconomicae, vel politicae, id est circa regimen sui, vel familiae, vel civitatis. Magna prudentia requiritur ad regimen sui, maior ad regimen familiae, sed maxima circa regimen civitatis. Impossibile est, quod sol illuminet remota corpora a se et non illuminet propinqua sibi. Non potest aliquis habere ordinatam familiam, nisi ipse sit ordinatas. Si velit aliquis habere servientes castos ; et ipse non erit castus, hoc non potest esse. Similiter nisi homo bene regat familiam suam, non poterit bene regere civitatem, quia qualis princeps civitatis, tales et habitantes in ea .

11. Ostendit igitur Salomon, se pervenisse ad triformem descriptionem scientiae philosophicae, scilicet ad descriptionem scientiae rationalis, moralis et naturalis et ad triformem descriptionem quarumlibet istarum.

Qui haberet descriptionem istarum scientiarum secundam veritatem, maximam speculam haberet ad cognoscendum, quia nihil est in aliqua istarum scientiarum, quod non importet vestigium Trinitatis. Illud esset facile ostendere, sed longum esset .

12. Prima claritas, scilicet scientiae philosophicae, magna est secundam opinionem hominum mundialium: sed de facili eclipsatur, nisi homo caveat sibi a capite et cauda draconis . Si aliquid interponatur inter ipsum et solem iustitiae, patitur eclipsim stultitiae. Ieremias: Stultus factus est omnis homo a scientia sua, scilicet occasionaliter, non causaliter. Qui confidit in scientia philosophica et appretiatur se propter hoc et credit, se esse meliorem, stultus factus est, scilicet quando per istam scientiam sine ulteriori lumine erodii, se apprehendere Creatorem: sicut si homo per candelas vellet videre caelum vel corpus solare.

Certum est, quod rationalis philosophia in rhetorica consummatur: cum sit triplex genus deliberativae, scilicet quando homo deliberat de utilitate, de securitate et de honestate, et eius opposito, scilicet de damno, de periculo et de peccato sive de inhonestate . Non potest homo scire, quid utile, quid damnosum, nisi ex additione ultra istam scientiam. Dicitur in Evangelio : Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ? Quid valet, quod homo multa sciat, si vera honestas animae relinquatur? - Certum est etiam, quod secundum scientiam moralem non potest homo scire, quid utile, quid damnosum, nisi ex additione ultra scientiam moralem, secundum quod scientia moralis est ritus colendi, norma vivendi et censura iudicandi . Quis potest scire ritum colendi per philosophiam naturalem ?

Esto, quod homo habeat scientiam naturalem et metaphysicam, quae se extendit ad substantias summas, et ibi deveniat homo, ut ibi quiescat: hoc est impossibile, quin cadat in errorem, nisi sit adiutus lumine fidei, scilicet ut credat homo Deum trinum et unum, potentissimum et optimum secundum ultimam influentiam bonitatis. Si aliter credas, insanis circa Deum: quod proprium est Dei attribuis alteri, blasphemas et idololatra es, sicut si homo simplicitatem Dei vel huiusmodi attribuat atteri.

Igitur ista scientia praecipitavit et obscuravit philosophos, quia non habuerunt lumen fidei. Unde Apostolus : Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se sapientes stulti facti sunt. Et in libro Sapientiae: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo Iulius Dominum non facilius invenerunt ?

Philosophica scientia via est ad alias scientias: sed qui ibi vult stare cadit in tenebras.

13. Ultra scientiam philosophicam dedit nobis Deus scientiam theologicam, quae est veritatis credibilis notitia pia: quia lux aeterna, scilicet Deus, est lux inaccessibilis nobis , quamdiu sumus mortales et habemus oculos vespertilionis. Unde Augustinus : "Acies mentis invalida in lana excellenti lumine non figitur, nisi per iustitiam fidei emundetur ". Ideo super fidem fundata est scientia theologica : sicut scientiae philosophicae super prima principia sua fundantur, ita scientia Scripturae fundatur super articulos fidei, qui sunt duodecim fundamenta civitatis . De ista scientia dicitur in Isaia: Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo: sequitur: quia repleta est terra scientia Domini et velut aquae maris operientes eam. Comparatur sacra Scriptura aquae maris propter profunditatem mysteriorum, propter multiformitatem sensuum et propter stabilitionemEcclesiarum.

14. Primo, dico, comparatur sacra Scriptura aquae maris propter profunditatem mysteriorum. Mare est profundum, nec potest homo ipsum transvadere: ita est tanta profunditas mysteriorum sacrae Scripturae, quod, quantumcumque homo sit illuminatus et quantaecumque sit industriae, non potest ad ipsarum profunditatem attingere. Unde Isaias : Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem eum dederint scienti litteras, dicent: Lege istomet respondebit: Non possum: signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege: et respondebit: Nescio litteras. Nec sciens nec non sciens poterit legere. Quis ergo leget ipsum? Dico, quod qui cum superbia vult intrare sanctuarium Dei non poterit, licet sit litteratus: similiter, si litteratus velit intrare, stultus esset. Oportet igitur, quod habeat litteraturam et spiritum.

15. Secundo comparatur sacra Scriptura aquae maris propter multiformitatem sensuum. In mari sunt diversae scaturitiones: ita in sacra Scriptura in una littera est multiplex sententia. Unde in Daniele : Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

Mirantur aliqui, quod in eadem Scriptura habemus tot sententias. Dicit Anselmus, quod in eadem terra possunt diversa plantari: terra per virtutem divinam varias facit pullulationes: ita per Spiritum sanctum in eadem littera sunt sententiae variae. Nec est inconveniens aequivoco multipliciter posito uti aequivoce. In theologia significant et res et voces . Ideo, quando sunt plures proprietates rei, tunc per unam rem plura significantur. Quot sunt proprietates solis, tot, quando sol significat iustum, sunt proprietates iusti.

16. Tertia ratio, quare sacra Scriptura comparatur aquae maris, est propter stabilitionem Ecclesiarum. Psalmus : Super maria fundavit eam; et alibi: Qui fundasti terram super stabilitatem suam.

Deriserunt aliqui David, quia dixit, quod Deus fundavit terram super aquas. Terra, cum sit sicca, nisi esset humidum, quod penetrat terram, redigeretur in pulverem: et sicut corpus humanum per venas recipit humorem, ita necesse est, quod a mari veniant aquae dulces et teneant terram. Dicit, quod fundavit terram super aquas, propter mysterium. Terra, quam implevit Spiritus, est hierarchia ecclesiastica ; qui appendit tribus digitis molem terrae , quia fundavit sacram Ecclesiam super eloquia divina. Eloquia sacra sunt stabilimento. Dicit Apostolus ad Timotheum: Scribo tibi, Timothee, ut scias, qualiter oportet te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

17. Ubi sacra Scriptura deficit, necesse est, terram, id est Ecclesiam, commoveri: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae . Arius, qui fundamentum Trinitatis voluit auferre ; Nestorius, qui voluit unitatem personae, et Eutyches, qui volebat confundere naturas in Christo: isti concuserunt fundamenta Ecclesiae.

Omnis pontifex debet scire istam scientiam; unde petitur ab hierarcha: Scis vetus testamentum et novum ?

Rex Angliae petiit a quodam episcopo, quid significarent duo cornua in mitra sua. Respondit, et bene, quod significant duo testamenta, quae episcopi scire debent . " Et quid significant illa duo pendicula, quae pendent post tergum"? Respondit, quod significant ignorantiam utriusque, " quia neque hoc neque illud scimus, sed totum proiecimus post tergum ". Et in hoc male dixit.

18. Quia hierarchia ecclesiastica fundata est in Scriptura, quae comparatur aquae maris propter ista tria: ideo sententia data est contra illos qui non habent istam scientiam. In Osee : Quia tu repulisti scientiam, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. A gubernaculo navis et a regimine civitatis repellitur qui nihil scit de regimine. Si fundamenta Ecclesiae consistunt in scientia sacrae Scripturae, ideo qui sacram Scripturam nescit repellendus est ab officio et dignitate ecclesiastica. Si caecus vellet alium ducere, maxima fatuitas esset. Non sorte nec amicitia eligendus est nauta. - Et sciendum, quod scientia repellitur, quando homo non curat eam addiscere. Isaias : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, scilicet in capite neque in membris.

Item, repellitur scientia, quando homo scit scientiam et non vult secundum scientiam vivere nec eam implere. Unde dicit Dominus : Vae vobis, Scribae et Legisperitis quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis et eos qui introibant, prohibuistis. Medicus si comedit cibum, quem prohibet infirmo, scandalizatur infirmus et vult illum cibum comedere. - Quare vae vobis, Scribae et Pharisaei! quia scienti bonum et non facienti peccatum est, ut dicit beatus Iacobus. Ex scientia culpa augetur etiam et poena: unde in Luca: Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis. Si homo non prohibeat malum exemplo, vel consilio, vae ipsi ! Facis te doctorem sacrae Scripturae, sed suades contrarium bono et veritati. Qui deberet incedere per viam rectam, et alter diceret ei, quod incederet per viam tortam: esset peccatum eius inexpiabile. Impediendo salutem alterius exemplo, consilio, vel suadendo, oportet dare animam tuam pro anima illius . Nunquid, si possum alium trahere ad id quod melius, et traho ipsum ad peius, non graviter pecco? Si impedio bonum alterius, peius facio quam diabolus: quia diabolus facit sicut hostis.

Ista scientia, si non adsit operis impletio, non est utilis, sed damnosa. Prima claritas potest obscurari, sed ista potest damnari.

19. Ideo aliam claritatem oportet habere, scilicet scientiae gratuitae, quae est forma claritatum duarum praecedentium. Deficis in tertio signo, si non habes istam scientiam. Ista scientia est veritatis ut credibilis et diligibilis notitia sancta. De ista scientia dicitur in libro Sapientiae : Iustum deduxit Dominus per viae rectas et ostendit illi regnum Deis honestauit illum in laboribus et dedit illi scientiam Sanctorum. Scientia gratuita dicitur scientia Sanctorum ex triplici causa.

20. Primo, quia a Spiritu sancto datur: dico a Spiritu sancto movente animam, inspirante et informante ad sanctitatem. Dico a Spiritu sancto inspirante ad sanctitatis notitiam, ad sanctitatis placentiam et ad sanctitatis custodiam. Unde Apostolus ad Corinthios : Nos non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: et quomodo ? Si scimus, custodimus et approbamus inspirata per Spiritum sanctum ad sanctitatis notitiam, ad sanctitatis placentiam et custodiam. Unde in Ioanne: Pater, sanctifica eos in veritate.

21. Alio modo dicitur scientia gratuita scientia Sanctorum, quia nihil vitiositatis habet admixtum, nihil carnalitatis, nihil curiositatis et nihil vanitatis. Unde in Levitico : Dixit quoque Dominus ad Aaron: Vinum et omne, quod inebriari potest, non bibetis tu et filii tui, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum. Qui habet scientiam discernendi inter sanctum et profanum ab omni eo, quod inebriare potest, abstinebit, id est ab omni delectatione superflua in creatura: haec est vinum inebrians. Sive quis propter vanitatem, sive propter curiositatem, sive carnalitatem inclinet ad delectationem superfluam, quae est in creatura: non habet scientiam Sanctorum. Dicitur in Genesi : De omni ligno, quod est in paradiso, comedes: de ligno autem scientiae boni et mali non comedes, quia, quacumque hora comederitis, morte moriemini. Adam cum uxore sua contraxit vitium curiositatis, quando diabolus dixit eis: Erilis sicut dii, scientes bonum et malum: contraxit etiam vitium carnalitatis, quando comedit de fructu: contraxit etiam vitium vanitatis, quando voluit esse sicut dii.

Audite, fratres: qui scientiam habent Sanctorum, scilicet clerici, caveant sibi, ne aliquid vitiositatis habeant admixtum: quia, si admisceat homo aliquid vitiositatis, amittit scientiam discernendi inter bonum et malum.

22. Tertio dicitur scientia gratuita scientia Sanctorum, quia habet aemulationem omnis sanctitatis.

Unde in libro Ecclesiastae : In multa sapientia erit indignatio: qui addit scientiam addit dolorem. Sciens homo defectus suos, habet dolorem compunctionis pro se ipso, dolorem compassionis pro proximis, et dolorem aemulationis pro honore Dei.

Psalmus: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Et scitote, quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum: Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum. Irascimini, et nolite peccare: quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris compungimini. Qui veram habet scientiam et novit Deum et videt, se non ambulare recte nec perfecte, in continuo dolore est, quia videt, quod dissipentur eius affectus et cogitationes. Augustinus :" Scientia parit luctum ".

Videt homo strages corporum, dolet multum. Qui igitur videt strages animarum, quomodo potest se abstinere a lacrymis? Dolor iste multum placet Deo. Dicit Dominus de ista scientia : Misericordiam volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Scio infirmitates alienas: debeo compati eis. Isaias: Vidimus eum, virum dolorum et scientem infirmitatem. Non est spiritus scientiae Dei in isto membro, quando videt membrum capitis sui laesum et non condolet ei. David dolebat de morte Absalonis, qui tamen ipsum persecutus erat. Est igitur dolor compunctionis pro se ipso, dolor compassionis pro proximis.

Tertius dolor est aemulationis pro honore divino. Unde in libro Machabaeorum : Tu, Domine, qui habes scientiam, nosti, quod cum a morte liberari possem, duros sustineo corporis dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior. Verba ista dixit Eleazarus, quando potius voluit mori, quam simulationem comedendi carnes porcinae facere. Hoc non docet philosophia, quod pro conclusione exponam me morti.

23. Psalmus : Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Scientia gratuita docet scire et modum sciendi. Unde super illud Apostoli: Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quomodo oporteat eum scire: dicit Bernardus: " Vides, quod non approbat Apostolus multa scientem, sed modum sciendi: vide, quod omnem fructum et utilitatem scientiae in modo sciendi constituit. Quid dicit modum sciendi? Scire, quo ordine, quo studio, quo fine quisque addiscat: quo ordine, ut id prius addiscat, quod maturius est ad salutem: quo studio, ut id ardentius, quod vehementius trahit ad amorem Dei: quo fine, ut non propter inanem gloriam, aut curiositatem, sed propter aedificationem suam et proximi addiscat. Sunt qui scire volunt tantum, ut sciant, et turpis curiositas est. Sunt qui addiscunt et scire volunt, ut sciantur, et turpis vanitas est. Et sunt qui scire volunt, ut scientiam vendant pro pecunia, aut honoribus, et turpis quaestus est. Sunt qui scire volunt, ut alios aedificent, et caritas est. Et sunt qui scire volunt, ut aedificentur, et prudentia est ".

24. Scientia inflat, sed caritas aedificat ; ideo oportet iungere cum scientia caritatem, ut homo habeat simul scientiam et caritatem, ut possit impleri illud quod dicit Apostolus: In caritate radicati etfundati, ut possitis comprehendere eum omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae claritatem Christi. Ista est scientia, quae est donum Spiritus sancti.

2b. De ultima scientia, scilicet de scientia gloriosa, dicam unum verbum. Dicitur de ea in libro Sapientiae: Nosse te summa iustitia est: sequitur: et radix est immortalitatis. Ista scientia initiatur in contemplativis, perpetuatur in dormientibus et consummatur in resurgentibus. Istam scientiam nobis praestare dignetur qui cum Patre etc.