Scholium.
Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti quam subjecti, et assignata duplici ratione discursus, resolvit cognitionem hanc abstractivam de Deo posse dici scientiam virtualiter et formaliter, monetque neque primam, neque secundam perfectionem in Deo posse demonstrari. Demum declarat quomodo possit haec cogniUo dici scientia respectu contingentium in Deo, et qualiter possit dari scientia de contingentibus, de quo late agit in Oxonien. in Pro log. quaest. 2. collaterali, et in Parisien. quaest. 1. et 1.
Tertio, his praemissis est respondendum ad quaestionem. Et dico quod cognitio illa media potest dici scientialis virtualiter et formaliter. Potest dici cognitio scientialis virtualiter, quia cognitio primae perfectionis, quae est in essentia divina, potest dici cognitio scientialis virtualiter.
Hoc probo, quia in quibuscumque perfectionibus alicujus subjecti est dare aliquam primam perfectionem simpliciter, cognitio illius perfectionis potest dici cognitio scientialis virtualiter, quia talis perfectio continetur virtualiter in subjecto : sed in perfectionibus Divinis est dare aliquam perfectionem omnino propriam et simpliciter primam, quia non est ibi processus in infinitum: igitur cognitio illius perfectionis, de qua sunt aliae perfectiones demonstrabiles, est cognitio scientialis virtualiter.
Secundo probo quod cognitio aliarum perfectionum de Deo potest dici scientialis formaliter: quia in quibuscumque perfectionibus alicujus subjecti habentibus ordinem, est dare aliquas perfectiones demonstrabiles de subjecto, cognitio illarum perfectionum potest dici cognitio scientialis formaliter. Exemplum : quando habeo notitiam de subjecto, et de subjecto probo passionem, cognitio istarum passionum potest dici scientialis : sed in perfectionibus Divinis est dare perfectiones habentes ordinem ad primam, et sunt demonstrabiles de prima: igitur, etc.
Advertendum tamen quod prima et secunda perfectio in Divinis sunt indemonstrabiles, scilicet perfectio essentiae quae est prima, quia non habet aliud de quo possit demonstrari, ex quo est prima. Secunda etiam perfectio quae immediate se habet ad primam, non potest demonstrari, quia licet habeat de quo possit demonstrari, non tamen habet per quod possit demonstrari, quia non perfectionem mediam, quia nulla cadit inter primam et secundam, nec per definitionem primae perfectionis, quia prima perfectio, cum sit indivisibilis est irresolubilis in plures perfectiones secundum rationem. Impossibile est ergo, quod sit demonstrabilis. Omnes autem aliae perfectiones sunt demonstrabiles, quia prima perfectio cum secunda est ratio demonstrandi tertiam perfectionem de prima, nec solum sunt demonstrabiles secundum aptitudinem, sed etiam secundum actualitatem, quia quaelibet perfectio, quae ponitur in Deo, est ibi actualiter.
Ulterius ad evidentiam quaestionis sciendum, quod essentia divina potest considerari, ut est praevia determinationi voluntatis divinae. Alio modo, et sequitur determinationem voluntatis divinae. Si primo modo consideretur, sic dico quod essentia divina cognita abstractive est ratio cognoscendi terminos absolute, puta quidditatem hominis in se, et est ratio cognoscendi complexiones necessarias, ut quod triangulus habet tres angulos, et est ratio cognoscendi complexiones contingentes non de facto, sed de possibili. Si autem consideretur essentia, ut est sub determinatione voluntatis divinae, sic etiam essentia divina abstractive cognita, est ratio cognoscendi quidditates terminorum, et complexiones necessarias et contingentes, et de facto et de possibili. Similiter essentia divina clare visa potest considerari ut est praevia determinationi voluntatis, vel ut est sub determinatione. Primo modo est ratio cognoscendi quidditates terminorum, et complexiones necessarias et contingentes de possibili tantum. Ut autem est cognita clare, et ut est sub determinatione voluntatis, est ratio cognoscendi omnia praedicata, et complexiones contingentes de subjecto, et de possibili.
Nec valet quod dicitur, quod scientia est de necessariis, sed Theologia determinat non solum de necessariis, sed etiam de contingentibus. Respondeo negando, quia hoc argumentum faceret contra omnem opinionem ; et ulterius dico quod licet de contingentibus non possit esse cognitio scientialis quoad inhaerentiam actualem, tamen contingentibus potest esse cognitio scientialis quoad inhaerentiam aptitudinalem. Unde et passio potest separari virtute divina a subjecto. Item, licet de contingentibus secundum se non possit esse scientia, tamen de contingentibus in ordine ad determinationem voluntatis divinae, qua posita necessario ponuntur, potest esse scientia. Exemplum, de eclipsi Solis, quae est quoddam contingens secundum se, non potest esse scientia, tamen de ea in comparatione ad suas causas potest esse scientia.
Ad argumentum in principio quaestionis, cum dicitur, Illud quod non cadit sub demonstratione, non habet rationem scientiae, verum est, et cum dicitur quod nihil in Divinis potest cadere sub demonstratione, dico quod falsum est. Ad probationem dicendum, quod accidit scientiae in quantum scientia est, quod medium de demonstratione sit quod quid est, vel definitio, quia hoc accidit scientiae ratione subjecti, quod est limitatum, et passio similiter est limitata ad genus et differentiam, et ita subjectum est definibile, et passio definibilis.
Ad aliud, quod Demonstratio est de universalibus, dico hic, quod demonstratio sit de universalibus, et similiter scientia, hoc accidit scientiae inquantum scientia est, quia scientia potest esse de omni eo, quod potest habere propriam passionem. Talia sunt aliqua singularia, sicut est essentia divina, et sic oporteret dicere, si quilibet Angelus faceret unam speciem.
Ad tertium, quod habere causam, etc. dicitur, vel in inferendo, vel in essendo : modo dicitur, quod in Divinis est causa in inferendo, non in essendo.
Sed contra, quia tunc non esset differentia inter demonstrationem per effectum, et per causam, quia effectus est causa in inferendo respectu causae, et e converso: ideo dico ad argumentum aliter, quod scilicet accidit scientiae inquantum scientia est, et demonstrationi quod sit ex causis in essendo.