CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
COMMENTARIUS.
(a) Utrum homini, etc. Titulus hujus quaestionis sic debet intelligi : Posito, quod homo sit ordinatus ad aeternam beatitudinem, de qua Sancti et Catholici loquuntur, et velit eam efficaciter, an ad ipsam adipiscendam, sit ipsi homini, pro isto statu (qui est status viae) necessaria aliqua specialis cognitio, ad quam via naturali attingere non possit. Intelligitur ergo de necessitate suppositionis et non de necessitate absoluta, quia posito quod velit beatificari, an sit necessaria talis cognitio supernaturalis.
(b) Omnis potentia, etc. Primo principaliter arguit sic : Quia potentia habens aliquod commune pro objecto adaequato et naturali, (ut .naturale, distinguitur contra supernaturale,) potest in quodlibet contentum sub illo. Patet, quia sicut adaequatum potentiae non exceditur a potentia, id est, potentia non potest in aliquid aliud, aliter excederetur a potentia: nec excedit potentiam, id est, nihil continetur sub tali communi quin percipi possit a tali potentia. Ubi ergo salvatur ratio talis communis, illud potest percipi a potentia, cujus est tale objectum: sed ens inquantum ens, est adaequatum objectum et naturale intellectus nostri. Patet per Avicennam 1. Metaph. cap. 5. Ens et res prima impressione imprimuntur in anima, nec possunt manifestari ex aliis, communissimum enim quod immediate imprimitur in anima, est ens.
(c) Praeterea, sensus, etc. Secundo principaliter arguit per argumentum a minori affirmative : Si sensus ex puris naturalibus potest in omnem perfectionem ad quam ordinatur: ergo, a fortiori et intellectus. Patet consequentia per Philosophum 3. de Anima, text. comment. 45. ubi ait, quod natura non agit frustra, nec deficit in necessariis. Et arguit ibi Philosophus a fortiori, quod scilicet, si natura non deficit in necessariis in imperfectis, (si tamen non sint orbata) multo minus deficiet in perfectis: ergo videtur, quod intellectus naturaliter possit in omnem perfectionem ad quam ordinatur.
(d) Praeterea, si aliqua, etc. Tertio principaliter arguitur : Si talis doctrina sit necessaria, hoc erit quia potentia erit improportionata objecto sic cognoscibili, et sic fiet per aliud proportionata, et tunc quaero, aut illud aliud est naturale, aut supernaturale: si primum, ergo totum, (scilicet potentia, et illud aliud) erit improportionatum objecto, et sic per aliud fiet proportionatum. Si secundum: ergo erit ei improportionata, quia ponitur improportionata tali doctrinae supernaturali, et sic per aliquid aliud fiet proportionata, et sic quaero de illo alio; aut est naturale aut supernaturale. Si primum, arguatur ut prius, quia totum esset improportionatum objecto. Si secundum, erit processus in infinitum, aut oportet stare in primo, dicendo quod potentia intellectiva sit ex se proportionata omni cognoscibili, et secundum omnem modum cognoscibilis, scilicet abstractive, intuitive, intense, remisse et hujusmodi. Et quod non sit procedere in infinitum, patet Metaph. text.2. comment, 8.