In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit unionem naturae humanae et divinae personae assumentis, esse relationem realem disquiparantiae in natura, et rationis vel nullam, in persona assumente ; et esse ordinis, non causati ad causam, nec causati posterioris ad causatum prius, sed alterius rationis.
De primo dico (c), quod ista unio non dicit per se aliquid absolutum, quia quocumque absoluto intellecto in altero extremo, non intelligitur perfecta ratio unionis, quia unio non intelligitur ad se. Sive igitur concomitetur absolutum in uno extremo, sive in duobus, cum non sit nihil, saltem dicit unio relationem, non autem communem, quae sit ejusdem rationis in utroque extremo, qualis est similitudo, quia non est habitudo ejusdem rationis in natura assumpta et persona assumente ; persona autem assumens nullam habet relationem realem ad naturam creatam, ex d. 30. 1. lib. e converso autem nisi natura assumpta aliquam haberet relationem ad assumentem, nihil intelligeretur per se per istam unionem, nec illa relatio in natura assumpta est tantum res rationis, quia tunc ipsa unio non esset realis. Est igitur ista unio relatio disquiparantiae realis in uno extremo, cui in altero nulla relatio correspondet, vel saltem nulla realis, et ita relatio ista est ordinis in uno extremo relato, non est autem ordinis causati ad causam, quia illa est communis ad totam Trinitatem, neque causati posterioris ad causatum prius, quia Verbum non est aliquid causatum. Est igitur relatio ordinis sive dependentiae alterius rationis ab omni dependentia et ordine causati ad causam, et causati posterioris ad causatum prius, quia illa est universaliter ratione naturae in utroque extremo.
Et licet difficile sit videre aliquam dependentiam esse talem, tamen ista potest patere aliqualiter in subjecto et accidente. Accidens enim ad substantiam sive ad subjectum suum duplicem habet habitudinem, scilicet informantis ad informatum, et ista necessario includit imperfectionem in subjecto informato, eo scilicet quod potentialitatem habet respectu actus secundum quid, scilicet accidentalis. Aliam habet, ut posterioris naturaliter ad prius a quo dependet, non ut ab aliqua causa, quia si habet subjectum pro aliqua causa, habet ipsum pro causa materiali, et hoc est, inquantum informat ipsum. Si igitur istae duae habitudines accidentis ad subjectum ab invicem distinguantur, altera necessario est ad subjectum sub ratione imperfectionis in ipso subjecto, scilicet potentialitatis. Altera nullam imperfectionem necessario ponit in eo, sed tantum prioritatem naturalem et sustentationem respectu accidentis. Huic simillima est ista habitudo, quae est dependentia naturae humanae ad personam divinam, quae est extra omnem dependentiam causati ad causam. Haec etiam non habet pro termino primo naturam, sed personam, inquantum persona, ita quod sicut entitas naturae est alterius rationis ab entitate propria personae, ut persona, ita dependentia ad tale ens, et tale est alterius et alterius rationis.