REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Personam non constitui aliquo positivo. Primo, ex Damasceno et Richardo. Secundo, esset aliquid in natura humana, quod non esset in natura assumpta, et sic non essent univoce natura. Tertio, si dimitteretur, non esset persona. Quarto, pcsset esse natura intellectualis, et non personata. Quinto, si illud positivum est idem cum natura, sequitur non posse ab ea separari ; et sic non est natura vere assumpta. Explicata triplici negatione, resolvit personam constitui per negationem actualis et aptitudinalis dependentiae. Ex his declarat possibilitatem mysterii ex parte naturae, quia potest dependere et non dependere. Quod vero non repugnet ex parte personae Verbi, patet, quia hoc est dependens ; ergo potest terminare dependentiam alterius, alioquin imperfectio esset in ea.
Contra illud, ostendendo quod illa entitas, quam dicit positivam, per quam persona est incommunicabilis, non sit alia entitas a natura, quia tunc sequitur quod esset entitas, et non assumptibilis a Verbo, quia personalitas illius naturae humanae, inquantum incommunicabilis utraque incommunicatione, non est assumptibilis ; consequens est falsum, et contra auctoritatem, et contra rationem. Contra auctoritatem Damasceni cap. 92. quae dicit quod nihil est in natura humana, quod non est assumptibile.
Item, est contra Richardum : Nulla enim creatura potest absolvi a dependentia ad primum ens, et per consequens potest assumi a primo ente.
Item, sequitur quod si illa entitas personalis in natura humana non esset in natura assumpta, igitur aliquid est in illa natura, quod non est in natura assumpta ; igitur non est homo univoce cum alio, quia caret aliquo quod est in natura alterius suppositi, et hoc contra Damascenum ubi prius cap. 92.
Item, sequeretur quod illa entitas non posset dimitti, si esset assumpta a Verbo ; consequens est falsum secundum omnes. Probatio consequentiae : Si dimitteret, aut hoc est, quia debetur ei, aut quia non debetur ? Si non debetur, non potest dimitti. Si debetur, cum illa entitas sit distincta ab entitate naturae, et est incommunicabilis, per consequens erit univoce eadem cum quocumque a quo sumitur ; igitur cum est univoce unum cum alio, non potest deponi ab illo, atque ita sequitur quod illa entitas non posset deponi a Verbo Dei.
Praeterea sic : Ista proprietas individualis naturae humanae est idem identitate, vel univoce cum natura ; igitur non potest unum manere, alio non manente.
Item, sequeretur quod posset esse natura non personata personalitate intrinseca, nec extrinseca.
Primo igitur quantum ad istum articulum, dico quod non dependere est tripliciter, vel quod non dependere dicat negationem actus dependendi, vel negationem actus et aptitudinis, vel tertio negationem possibilitatis simpliciter respectu dependentiae. Exemplum illius, non esse in centro localiter dicitur de gravi solum quantum ad negationem actus, ut quia non est in centro ; sed id dicitur de igne, qui levis est, quantum ad negationem actus, et negationem aptitudinis, quia ignis, etsi possibilis sit esse in centro, tamen non est aptus natus esse in eo.
Item tertio, non esse localiter et dimensive in centro dicitur de Angelo quantum ad negationem, non solum aptitudinis essendi in centro, sed quantum ad negationem possibilitatis repugnat ei esse in centro localiter.
Ad propositum, negatio dependentiae actualis non constituit personam, nam tunc anima separata esset personata, quod omnes negant, et negatio possibilitatis dependentiae non est in natura creata, quia nihil est in natura creata, cui repugnat dependere ; ideo haec dependentia non constituit personam ; igitur relinquitur quod tertia independentia, quae scilicet negat aptitudinem ad dependendum, constituit personam.
Ex hoc sequitur conclusio illius articuli, quia persona potest esse independens, nam prius potest absolvi a posteriori ; sed individuum est aliquid indifferens ad dependere, et non dependere, ideo potest esse independens aptitudinaliter et potest natura dependere ; ideo haec natura est haec per aliquid positivum, quod est prius actuali dependentia et habituali.
Sed de secundo principali, utrum repugnet termino dependentiae, scilicet personae, quod ipsa sit terminus hujus dependentiae ? ostendo quod non, quia quamcumque dependentiam cujuscumque rationis potest terminare illud quod est independens illa dependentia ; sed aliqua est persona, cui repugnat dependere aliqua dependentia ; igitur illa est independens omni independenlia, ideo non repugnat ei terminare quamcumque dependentiam. Probatio assumpti : Personae in genere non necessario convenit imperfectio plus quam naturae. Et cuicumque non repugnat dependentia habitualis, ei necessario convenit imperfectio ; igitur alicui personae convenit per se esse indepeudens, quia imperfectio non necessario convenit sibi.
Ad primum argumentum pro opinione adversa, dico quod personae divinae competit incommunicabilitas simpliciter per aliquod ens positivum, et hoc intelligit Richardus, sed nulla talis incommunicabilitas potest esse in creaturis.
Ad secundum argumentum, dico quod personae non repugnat dependentia, quae est repugnantia de possibili, sicut homini repugnat irrationabilitas, sed ei repugnat aptitudinaliter dependere, sicut gravi repugnat esse sursum.
Ad primum argumentum principale, dico quod non oportet quod persona sit formaliter tale ens secundum naturam informantem ipsam, sed secundum naturam dependentem ad ipsam extrinsece.
Ad secundum cum dicitur, eodem est natura haec, et personata personalitate, dicendum quod non eodem extendendo idem ad positivum et negativum, quia est personata per aliquid negativum, ut dictum est prius, quia per non dependere aptitudinaliter ; sed est haec per aliquid positivum, vel non eodem positivo complete.
Ad aliud, dico quod non dependet natura ad personam dependentia causae ad effectum, nec efficientiae alicujus. Nam illud, quod dependet ad aliam personam in ratione causae efficientis, dependet eadem ratione ad omnem personam, quia efficientia omnium personarum respectu alicujus dependentis extra naturam divinam est indivisa, quia Trinitas indivisibiliter operatur.
Sed in rebus non potest inveniri dependentia similior huic, quam sit dependentia accidentis ad subjectum, hoc modo, ut si circumscribatur inhaerentia accidentis ad subjectum, adhuc est dependentia illius ad subjectum, tanquam posterioris natura ad prius natura, et haec dependentia, circumscripta dependentia inhaerentiae, quae est per informationem, maxime assimilatur dependentiae, qua dependet natura assumpta ad personam, quae non informatur natura, nec ut sic est ejus causatum prius respectu posterioris. Unde accidens dependet ad subjectum, ut ad perfectibile, et ut ad prius natura ; primum dicit imperfectionem in subjecto ; secundum perfectionem. Quantum ad hoc est simile de naturae humanae dependentia ad suppositum.