Tertio, auditorum conditionem, quae sub terrae similitudine figuratur; unde dicit: satiabitur terra. Et hoc quia terra infima est, Prov. XXV: caelum sursum et terra deorsum. Item stabilis et firma, Eccle. I: terra autem in aeternum stat. Item fecunda, Gen. I: germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum.
Similiter, debent ad similitudinem terrae esse infimi per humilitatem, Prov. XI: ubi humilitas, ibi sapientia. Item, firmi per sensus rectitudinem, ephes.
IV: ut non sitis parvuli sensibus.
Item fecundi, ut percepta sapientiae verba in eis fructificent, Luc. VIII: quod autem cecidit in terram bonam hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Humilitas ergo in eis requiritur quantum ad disciplinam quae est per auditum, Eccli. VI: si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam; et si dilexeris audire, sapiens eris. Rectitudo autem sensus, quantum ad iudicium auditorum, iob XII: nonne auris verba diiudicat? sed fecunditas quantum ad inventionem, per quam ex paucis auditis multa bonus auditor annuntiet, Prov. IX: da occasionem sapienti, et addetur ei sapientia.