Quomodo intelligitur cum dicitur, quod filius sit secundus a patre, et spiritus sanctus sit tertius.
Item invenitur in auctoritatibus praedictorum doctorum, quod filius sit secundus a patre, et spiritus sanctus tertius ab eodem. Dicit enim Athanasius in sermone ad serapionem: spiritus sanctus tertius est a patre; a filio tamen est secundus. Et basilius dicit: dignitate quidem, et ordine secundus est a filio spiritus.
Hoc autem alicui potest videri esse falsum. In divinis enim personis non est nisi ordo naturae, secundum quem, ut Augustinus dicit, non est alter prior altero, sed est alter ex altero.
Nullus enim modus prioritatis est, secundum quem pater prior filio dici possit.
Neque enim prior tempore, cum filius sit aeternus; neque prior natura, cum patris et filii sit una natura; neque dignitate, cum pater et filius sint aequales; neque etiam intellectu, cum non distinguantur nisi relationibus, relativa autem sunt simul secundum intellectum, cum unum sit de intellectu alterius. Et ita patet, quod proprie loquendo, filius non possit dici secundus a patre, nec spiritus sanctus tertius a patre.
Dicunt ergo doctores praedicti, filium esse secundum et spiritum sanctum tertium, secundum ordinem in numerando, quod patet ex ipso basilio, qui dicit: recepimus spiritum sanctum a patre et filio, tertium connumeratum, et glorificatum spiritum ipsius filii dei, qui tradens ordinem salutiferi baptismatis, dixit: euntes, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et epiphanius dicit: spiritus dei ex patre et ex filio tertius est appellatione.
Quod autem dicit basilius, quod spiritus est secundus a filio dignitate, videtur maiorem habere calumniam: quia videtur in dignitate trinitatis constituere gradum, cum sit par dignitas et eadem trium personarum.
Potest autem hoc exponi non de dignitate naturali, sed de personali; sicut et secundum nos dicitur, quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Secundum quem modum dicit Hilarius, quod pater est maior filio propter auctoritatem originis; filius tamen non est minor patre propter substantiae unitatem.