Ad tertium dicendum quod sicut in divinis personis hoc quod pertinet ad naturam secundum rem convenit personae, ut esse sapientem vel bonum, non autem quod pertinet ad rationem naturae, ut hoc quod est / commune / non generare neque generari, ita etiam est in proposito; quia illud quod pertinet ad humanam naturam secundum rem convenit christo secundum quod homo, ut esse passibile vel mortale, non autem illud quod convenit naturae secundum rationem naturae qua contra personam dividitur. Non enim sequitur si natura humana in christo non est per se / existe- / subsistens, quod hoc etiam conveniat christo secundum quod homo; individuum autem convenit humanae naturae in christo quasi rei non subsistenti.
Unde hoc modo accipiendo individuum non convenit christo secundum quod homo.