IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 1

Argumentum 1

Ad primum sic proceditur. Videtur quod mens humana in cognitione cuiuslibet veritatis indigeat nova illustratione divinae lucis. 2 Cor. 3: non sumus sufficientes cogitare etc.. Sed perceptio veritatis non potest esse sine cogitatione. Ergo humana mens non potest veritatem aliquam cognoscere, nisi de novo illustretur a deo.

Argumentum 2

Praeterea, facilius est ab alio veritatem addiscere quam per se ipsum eam inspicere. Unde qui per se ipsos sciunt praeferuntur illis, qui ab aliis addiscere possunt, in I ethicorum. Sed homo non potest ab aliis addiscere, nisi mens eius interius doceatur a deo, ut dicit Augustinus in libro de magistro et Gregorius in homilia Pentecostes. Ergo nec per se ipsum potest aliquis veritatem inspicere, nisi de novo mens eius illustretur a deo.

Argumentum 3

Praeterea, sicut se habet oculus corporalis ad corpora intuenda, ita se habet intellectus ad intelligibilem veritatem conspiciendam, ut patet in III de anima. Sed oculus corporalis non potest videre corpora nisi illustratione solis materialis superveniente. Ergo nec intellectus humanus potest veritatem inspicere, nisi lumine solis invisibilis, qui est deus, illustretur.

Argumentum 4

Praeterea, illi actus in nobis esse dicuntur, ad quos exercendos principia sufficientia in nobis habemus. Sed in nobis non est cognoscere veritatem, cum quandoque multi laborent ad veritatem cognoscendam, qui eam cognoscere nequeunt. Ergo non habemus sufficientia principia in nobis ad veritatem cognoscendam. Ergo oportet ad hoc, quod eam cognoscamus, ab exteriori nos iuvari, et sic idem quod prius.

Argumentum 5

Praeterea, magis dependet operatio mentis humanae a luce divina quam operatio creaturae sensibilis inferioris a luce corporis caelestis. Sed corpora inferiora quamvis habeant formas quae sunt principia naturalium operationum, non tamen possunt operationes suas perficere, nisi lumine solis et stellarum superveniente iuvarentur. Unde dicit dionysius 4 c. De divinis nominibus quod lumen solis ad generationem visibilium corporum confert et ad vitam ipsa movet et nutrit et auget. Ergo nec menti humanae sufficit ad videndam veritatem naturale lumen, quod est quasi forma ipsius, nisi lumen aliud superveniat, scilicet divinum.

Argumentum 6

Praeterea, in omnibus causis ordinatis per se et non secundum accidens effectus non procedit a causa secunda nisi per operationem causae primae, ut patet in libro de causis. Sed mens humana ordinatur sub luce increata ordine essentiali et non accidentali. Ergo operatio mentis quae est eius effectus proprius, scilicet cognitio veritatis, non potest provenire ex ea nisi operante prima luce increata. Eius autem operatio non videtur alia esse nisi illustratio. Et sic idem quod prius.

Argumentum 7

Praeterea, sicut se habet voluntas ad bene volendum, ita se habet intellectus ad recte intelligendum. Sed voluntas non potest bene velle, nisi divina gratia adiuvetur, ut Augustinus dicit. Ergo nec intellectus potest veritatem intelligere, nisi divina luce illustretur.

Argumentum 8

Praeterea, illud, ad quod vires nostrae sufficiunt, irreprehensibiliter nostris viribus ascribimus, sicut currere vel aedificare. Sed reprehensibile est quod aliquis scientiam veritatis suo ascribit ingenio, quin immo iubemur illam deo ascribere, secundum illud Eccli. Ult.: danti mihi sapientiam dabo gloriam. Ergo ad cognoscendam veritatem vires nostrae non sufficiunt. Et sic idem quod prius.

Sed Contra 1

Sed contra, mens humana illustrata est divinitus lumine naturali, secundum illud Psalmi: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Si ergo hoc lumen, quia creatum est, non sufficit ad veritatem conspiciendam, sed requirit novam illustrationem, pari ratione lumen superadditum non sufficiet, sed indigebit alio lumine, et sic in infinitum, quod numquam compleri potest, et sic impossibile erit cognoscere aliquam veritatem. Ergo oportet stare in primo lumine, ut scilicet mens lumine naturali sine aliquo superaddito possit veritatem videre.

Sed Contra 2

Praeterea, sicut visibile in actu sufficiens est ad hoc quod moveat visum, ita intelligibile actu sufficit ad movendum intellectum, si sit proportionatum. Sed mens nostra habet in se unde possit facere intelligibile actu, scilicet intellectum agentem, et tale intelligibile est ei proportionatu ergo non indiget aliqua nova illustratione ad hoc quod mens veritatem cognoscat.

Sed Contra 3

Praeterea, sicut se habet lux corporalis ad visionem corporalem, ita se habet lux intellectualis ad visionem intellectus. Sed quaelibet lux corporalis quantumcumque sit parva facit aliquid videri corporaliter, ad minus se ipsam. Ergo et lux intelligibilis, quae est menti connaturalis, sufficit ad aliquam veritatem cognoscendam.

Sed Contra 4

Praeterea, omnia opera artificialia ex cognitione alicuius veritatis dependent, cum eorum principium sit scientia. Sed quaedam opera artificialia sunt, in quae potest liberum arbitrium per se ipsum secundum Augustinum, ut aedificare domos et huiusmodi. Ergo et in aliquam veritatem cognoscendam sufficit mens sine nova illustratione divina.

Corpus 1

Responsio. Dicendum quod haec est differentia inter virtutes activas et passivas quod passivae non possunt exire in actum propriae operationis, nisi moveantur a suis activis, sicut sensus non sentit, nisi moveatur a sensibili, sed virtutes activae possunt operari sine hoc quod ab alio moveantur, sicut patet in viribus animae vegetabilis.

Sed in genere intellectus invenitur duplex potentia: activa, scilicet intellectus agens, et passiva, scilicet intellectus possibilis. Quidam vero posuerunt quod solus intellectus possibilis erat potentia animae, intellectus vero agens erat quaedam substantia separata. Et haec est opinio Avicennae, secundum quam opinionem sequitur quod anima humana non possit in actum propriae operationis, quae est cognitio veritatis, exire, nisi exteriori lumine illustretur, illius scilicet substantiae separata quam dicit intellectum agentem.

Corpus 2

Sed quia verba philosophi in III de anima magis videntur sonare quod intellectus agens sit potentia animae et huic etiam auctoritas sacrae Scripturae consonat, quae lumine intelligibili nos insignitos esse profitetur, cui philosophus comparat intellectum agentem, ideo in anima ponitur respectu intelligibilis operationis, quae est cognitio veritatis, et potentia passiva et potentia activa. Unde sicut aliae potentiae activae naturales suis passivis coniunctae sufficiunt ad naturales operationes, ita etiam anima habens in se potentiam activam et passivam sufficit ad perceptionem veritatis.

Corpus 3

Cum autem quaelibet virtus activa creata finita sit, est eius sufficientia ad determinatos effectus limitata. Unde in alios effectus non potest, nisi nova virtus addatur. Sic ergo sunt quaedam intelligibiles veritates, ad quas se extendit efficacia intellectus agentis, sicut principia quae naturaliter homo cognoscit et ea quae ab his deducuntur; et ad haec cognoscenda non requiritur nova lux intelligibilis, sed sufficit lumen naturaliter inditum. Quaedam vero sunt ad quae praedicta principia non se extendunt, sicut sunt ea quae sunt fidei, facultatem rationis excedentia, et futura contingentia et alia huiusmodi; et haec cognoscere mens humana non potest, nisi divinitus novo lumine illustretur superaddito lumini naturali.

Corpus 4

Quamvis autem non requiratur novi luminis additio ad cognitionem eorum ad quae ratio naturalis se extendit, requiritur tamen divina opera praeter operationem enim qua deus rerum instituit naturas, singulis formas et virtutes proprias tribuens, quibus possent suas operationes exercere, operatur etiam in rebus opera providentiae omnium rerum virtutes ad actus proprios dirigendo et movendo. Ita enim universa creatura divinae gubernationi subicitur, sicut instrumenta subduntur gubernationi artificis et qualitates naturales virtutibus animae nutritivae, ut dicitur in II de anima. Unde sicut ex calore naturali sequitur opus digestionis secundum regulam, quam imponit calori vis digestiva, et omnes virtutes inferiorum corporum operantur, secundum quod moventur et diriguntur ex virtutibus corporum caelestium, ita omnes virtutes activae creatae operantur, secundum quod moventur et diriguntur a creatore. Sic ergo in omni cognitione veritatis indiget mens humana divina operatione, sed in naturalibus cognoscendis non indiget nova luce, sed solo motu et directione eius, in aliis autem etiam nova illustratione et quia de talibus boethius hic loquitur, ideo dicit: quantum divina lux etc..

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod quamvis nihil simus sufficientes cogitare ex nobis sine dei operatione, non tamen oportet quod in qualibet nostra cognitione novum lumen nobis infundatur.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod secundum hoc deus nos interius docet in naturalibus cognitis, quod lumen naturale in nobis causat et ipsum dirigit in veritatem, in aliis vero etiam novum lumen infundendo.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod oculus corporalis ex illustratione solis materialis non consequitur lumen aliquod sibi connaturale, per quod possit facere visibilia in actu, sicut consequitur mens nostra ex illustratione solis increati. Et ideo oculus semper indiget exteriori lumine, non autem mens.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod lumen intelligibile, ubi est purum sicut in Angelis, sine difficultate omnia cognita naturaliter demonstrat, ita quod in eis est omnia naturalia cognoscere. In nobis autem lumen intelligibile est obumbratum per coniunctionem ad corpus et ad vires corporeas, et ex hoc impeditur, ut non libere possit veritatem etiam naturaliter cognoscibilem inspicere, secundum illud Sap. 10: corpus quod corrumpitur etc.. Et exinde est quod non est omnino in nobis veritatem cognoscere, scilicet propter impedimenta. Sed unusquisque magis vel minus habet hoc in potestate, secundum quod lumen intelligibile est in ipso purius.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod corpora inferiora, quamvis indigeant ad hoc quod operentur ut moveantur a corporibus caelestibus, non tamen indigent ad proprias operationes efficiendas quod novas formas ab eis recipiant. Et similiter non oportet quod mens humana, quae movetur a deo ad cognoscendum naturaliter cognita, nova luce perfundatur.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod, sicut dicit Augustinus VIII super Genesim, sicut aer illuminatur a lumine praesente, quod si fuerit absens continuo tenebratur, ita et mens illuminatur a deo. Et ideo etiam lumen naturale in anima semper deus causat, non aliud et aliud, sed idem; non enim est causa fieri eius solum, sed etiam esse illius. In hoc ergo continue deus operatur in mente, quod in ipsa lumen naturale causat et ipsum dirigit, et sic mens non sine operatione causae primae in operationem suam procedit.

Ad 7

Ad septimum dicendum quod voluntas numquam potest bene velle sine divino instinctu, potest autem bene velle sine gratiae infusione, sed non meritorie. Et similiter intellectus non potest sine divino motu veri quamcumque cognoscere, potest autem sine novi luminis infusione, quamvis non ea quae naturalem cognitionem excedunt.

Ad 8

Ad octavum dicendum quod eo ipso quod deus in nobis lumen naturale conservando causat et ipsum dirigit ad videndum, manifestum est quod perceptio veritatis praecipue sibi debet ascribi, sicut operatio artis magis attribuitur artifici quam serrae.