In hoc igitur libro, qui de divinis nominibus inscribitur, more eorum qui artificiose scientias tradiderunt, primo, praemittit quaedam necessaria ad sequentem considerationem; secundo, incipit prosequi principale intentum in 3 cap. Quod incipit ibi: et primam...p circa primum, duo facit: primo, ostendit rationem divinorum nominum; secundo, ostendit quod nomina, de quibus in hoc libro tractatur, sunt communia toti trinitati; et hoc 2 cap. Quod incipit ibi: thearchicam totam essentiam...p circa primum, duo facit: primo, continuat se ad praecedentem librum, ubi alloquens beatum timotheum, dicit quod post theologicas hypotyposes, idest divinas distinctiones quibus personae in trinitate ad invicem distinguntur, transibit ad reserationem, idest manifestationem divinorum nominum, secundum suam possibilitatem. Perfecte enim ea exponere supra hominem esse videtur.
Secundo, ibi: esto..., incipit praemittere quaedam necessaria ad sequens opus. Praemittit autem duo: primo quidem, modum procedendi in hoc opere, hoc enim necessarium est praescire in qualibet doctrina.
Secundo, ostendit rationem divinorum nominum de quibus in hoc libro intendit; ibi: has sequentes...p et haec duo satis exprimuntur in titulo huius capitis qui sic se habet: quae sermonis intentio, quantum ad primum; et quae de divinis nominibus traditio, quantum ad secundum.
Circa primum, duo facit: primo, ostendit ex quibus procedendum sit in hoc opere; secundo quae sint tradenda; ibi: igitur universaliter...p circa primum, duo facit: primo, ostendit ex quibus sit procedendum in hoc opere, quia non est innitendum rationi humanae, sed revelationi divinae, accipiens hoc ab apostolo qui dicit I corinth. 2: non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis...: sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Et hoc est quod dicit: esto autem, idest sit, et, idest etiam, nunc lex eloquiorum, idest quae in sanctis Scripturis traditur, praedefinita, idest praedeterminata, a nobis, sicut olim fuit ab apostolo; quae quidem lex est: nos asseverare, idest astruere vel manifestare veritatem dictorum de deo, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, idest non innitentes, sicut principalibus mediis ad probandum propositum, principiis humanae sapientiae, quae secundum naturalem rationem procedit, sed in demonstratione virtutis theologorum, idest eorum qui Scripturam canonicam tradiderunt, scilicet apostolorum et prophetarum, virtutis, dico, motae a spiritu, scilicet sancto. Innititur enim, in sua doctrina, dionysius auctoritate sacrae Scripturae, quae robur habet et virtutem secundum quod apostoli et prophetae moti sunt ad loquendum a spiritu sancto eis revelante et in eis loquente.
Secundo, inducit praedictae legis rationem; ibi: secundum quam...p et virtus suae rationis talis est: in illis doctrinis, principiis humanae sapientiae inniti possumus in quibus ea traduntur quae hominibus cognoscibilia sunt et dicibilia et ab his qui habent doctrinam illam et cognosci et dici possunt.
Sed in doctrina fidei proponuntur quaedam homini ignota et indicibilia quibus habentes fidem inhaerent, non cognoscendo aut perfecte verbo explicando, licet certius eis inhaereant et altior sit huiusmodi inhaesio quam aliqua cognitio naturalis.
In doctrina igitur fidei non possumus inniti principiis humanae sapientiae.
Et hoc est quod dicit: secundum quam, scilicet virtutem revelationis procedentis a spiritu sancto in apostolos et prophetas, nos per fidem coniungimur ineffabilibus et ignotis, idest veritati divinae quae excedit omnem humanam locutionem et cognitionem.
Nec fides sic coniungit eis ut faciat ea ab homine credente cognosci et loqui sicut sunt, hoc enim esset apertae visionis, sed coniungit ineffabiliter et ignote: videmus enim nunc per speculum ut dicitur I corinth. 13.
Et ne aliquis hanc coniunctionem despiceret propter sui imperfectionem, subiungit: secundum meliorem unionem nostrae rationalis et intellectualis virtutis et operationis, idest supra virtutem et operationem nostrae rationis et intellectus, ut ponatur genitivus pro ablativo, more Graecorum.
Altioribus enim per fidem coniungimur quam sint ea ad quae ratio naturalis pertingit et certius adhaeremus, quanto certior est divina revelatio quam humana cognitio.
Dicit autem: rationalis et intellectualis, quia eorum quae naturaliter cognoscimus, quaedam per se a nobis conspiciuntur absque aliqua investigatione et eorum proprie est intellectus; quaedam vero cognoscuntur per inquisitionem et horum est ratio. Dicit autem: operationis et virtutis, quia multa cognoscimus virtute, quae actu non speculamur.
Deinde, cum dicit: igitur universaliter...
Ostendit quae sunt tradenda in hac doctrina; et primo, ponit propositum; secundo, manifestat ipsum; ibi: nam supersubstantialem scientiam...p propositum autem concludit ex praemissis. Hoc enim et in scientiis humanis observatur, quod principia et conclusiones sunt ex eodem genere. Sic igitur principia ex quibus procedit haec doctrina sunt ea quae per revelationem spiritus sancti sunt accepta et in sacris Scripturis habentur: hoc est ergo quod concludit, quod nullo modo aliquis debet audere dicere, ore, nec etiam cogitare aliquid de occulta deitate supersubstantiali, quae est super omnem substantiam, et per hoc est occulta nobis quibus creatae substantiae sunt proportionatae ad cognoscendum et per consequens ad loquendum, praeter ea quae nobis divinitus ex sanctis eloquiis sunt expressa, idest, exprimuntur per sancta eloquia. Signanter autem non dicit: in sanctis eloquiis, sed ex sanctis eloquiis, quia quaecumque ex his quae continentur in sacra Scriptura elici possunt, non sunt aliena ab hac doctrina, licet ipsa etiam in sacra non contineantur Scriptura.
Deinde, cum dicit: nam supersubstantialem scientiam... Inducit rationem ad manifestandum propositum; et primo, ponit rationem; secundo, probat quaedam quae in ratione supponit; ibi: etenim...p virtus ergo suae rationis talis est: de eo quod ab aliquo solo scitur, nullus potest cogitare vel loqui, nisi quantum ab illo manifestatur.
Soli autem deo convenit perfecte cognoscere seipsum secundum id quod est. Nullus igitur potest vere loqui de deo vel cogitare nisi inquantum a deo revelatur.
Quae quidem divina revelatio in Scripturis sacris continetur.
Et hoc est quod dicit quod convenit ipsi, scilicet deo soli, attribuere supersubstantialem scientiam ignorantiae supersubstantialitatis, idest supersubstantialitatis divinae ignoratae; quae quidem supersubstantialitas non ignorata est propter aliquem suum defectum, sed propter suum excessum, quia scilicet est super rationem et intellectum creatum et super ipsam substantiam creatam quae est obiectum commensuratum intellectui creato, sicut essentia increata est proportionata scientiae increatae. Et ideo sicut essentia divina est supersubstantialis, ita et eius scientiam supersubstantialem dixit. Semper enim oportet obiectum cognitivae virtutis, virtuti cognoscenti proportionatum esse.
Ne tamen omnino simus in dei ignorantia constituti, subiungit: nos, dico, convenit rationem respicientes, per spiritualem contemplationem, ad superius, idest ad id quod supra nos est, scilicet deum, tendere, quantum radius thearchicorum eloquiorum seipsum immittit, idest se extendit, ad superiores splendores, idest ad veritates intelligibiles divinorum.
Veritas enim sacrae Scripturae est quoddam lumen per modum radii derivatum a prima veritate, quod quidem lumen non se extendit ad hoc quod per ipsum possimus videre dei essentiam aut cognoscere omnia quae deus in seipso cognoscit aut Angeli aut beati eius essentiam videntes, sed usque ad aliquem certum terminum vel mensuram, intelligibilia divinorum, lumine sacrae Scripturae manifestantur.
Et sic, dum nos non plus extendimus ad agnoscendum divina, quam lumen sacrae Scripturae se extendit, simus per hoc constricti, quasi certis limitibus coarctati, circa divina, quadam temperantia et sanctitate: sanctitate quidem dum sacrae Scripturae veritatem mundam ab omni errore conservamus; temperantia vero, dum ad eas non magis nos ingerimus, quam nobis est datum.
Deinde, cum dicit: etenim..., manifestat quae supposuerat in hac ratione: et primo quidem, quod deus soli sibi sit notus, nobis autem occultus; secundo, manifestat modum quo divina cognitio nobis communicatur; ibi: non tamen incommunicabile est...p primum ostendit dupliciter: primo quidem, rationibus: secundo, auctoritatibus; ibi: etenim sicut ipsa de seipsa.
Ponit autem, primo, duas rationes; quarum prima talis est: divina revelantur a deo secundum proportionem eorum quibus revelantur; sed cognoscere infinitum est supra proportionem intellectus finiti; non ergo hoc ipsum quod deus est, ex divina revelatione a quocumque cognoscitur.
Et hoc est quod dicit: quaedam divina revelantur a deo et inspiciuntur a nobis, secundum proportionem mentium uniuscuiusque.
Et hoc dico: si convenit aliquid credere theologiae, idest sacrae Scripturae omni-sapienti et verissimae. Dicit enim Matth. 25: dedit... Unicuique secundum propriam virtutem.
Et notandum quod ponit duo ex quibus habetur quod sacrae Scripturae sit maxime credendum. Quod enim alicui non credatur ex duobus contingit: aut quia est vel reputatur ignorans aut quia est vel reputatur mendax. Unde, cum sacra Scriptura sit omni-sapiens et verissima quia revelata et tradita a deo qui est veritas et omnia sciens, maxime sacrae Scripturae est credendum.
Et hoc dico, thearchica, idest divina, bonitate segregata a mensuratis, idest a finitis, immensuratione, idest infinitate divinae essentiae, non quidem ut nullo modo cognoscatur sed ut non comprehendatur. Et propter hoc addit: sicut incomprehensibilem.
Nam a beatis quidem mente attingitur divina essentia non autem comprehenditur.
Et hoc quidem facit deus in iustitia salutari.
In hoc enim ratio distributivae iustitiae consistit quod detur unicuique secundum suam conditionem. Et sicut per ordinem distributivae iustitiae constitutae a principe civitatis, salvatur totus ordo politicus, ita per hunc ordinem iustitiae salvatur a deo totus ordo universi; hoc enim subtracto omnia confusa remanerent. Et hoc quidem facit ut decet deum; eum enim decet sua bonitate salvare quos condidit.
Secundam rationem ponit ibi: sicut enim incomprehensibilia..., quae talis est: superior gradus entium comprehendi non potest per inferiorem, sicut intelligibilia comprehendi non possunt perfecte per sensibilia, nec simplicia per composita, nec incorporea per corporalia; sed deus est super omnem ordinem existentium; ergo per nihil existentium comprehendi potest.
Et hoc est quod dicit: sicut enim intelligibilia sunt incomprehensibilia et incontemplabilia a sensibilibus, idest per sensibilia; et simplicia et infigurabilia per ea quae sunt in compositione et figura, idest quae sunt composita et figurata (non enim est figura nisi compositorum); et sicut carentia seu privatio formae, scilicet corporalis, rerum incorporalium, quae quidem carentia seu privatio est intangibilis et infigurabilis, idest ipsa incorporalia, quae carent forma et sunt intangibilia et infigurabilia (ut intelligamus poni abstractum pro concreto) sunt incomprehensibilia et incontemplabilia formatis secundum figuras corporum, idest ipsis corporibus sic, inquam, hoc est, secundum eamdem rationem veritatis, superponitur unitas, idest deus, qui est ipsa unitas quasi existens unus per suam essentiam, quae est supersubstantialis, superponitur substantiis et quae est super mentem superponitur mentibus, idest intellectualibus spiritibus; et ipsum bonum, scilicet deus, quod est super deliberationem, idest super omnem rationem, est indeliberabile omnibus deliberationibus, idest non investigabile aliqua ratione creata et quod est super verbum, idest super omnem locutionem creaturae, est ineffabile, idest indicibile, omni verbo creato.
Ubi quatuor tetigit, scilicet: substantias, quae sunt obiecta cognitionis; mentem, idest intellectum simplicem; deliberationem, idest rationem inquirentem, quae pertinent ad virtutes cognoscitivas; et verbum, quod pertinet ad manifestationem cognitionis.
Ponit autem haec quatuor quia non solum intendit ostendere quod deus non possit per aliquam virtutem cognoscitivam comprehendi aut locutione perfecte manifestari, sed quod neque per aliquod obiectum creatum vel per quamcumque similitudinem creatam.
Unde et in exemplis quae ponit, non dicit quod intelligibilia sint incomprehensibilia sensibus, sed sensibilibus quia per sensibilia intelligibilia comprehendi non possunt.
Et eadem ratio est de aliis.
Et attendendum est quod non solum dixit quod intelligibilia sint incomprehensibilia sensibilibus, sed etiam incontemplabilia, quia per ea quae sunt inferioris ordinis, non solum comprehendi non possunt ea quae sunt superioris, sed neque contemplari.
Tunc enim per aliud contemplamur, cum per unum possumus essentiam illius videre ut sciamus de eo quid est. Comprehenditur autem illius essentia cum ita perfecte cognoscitur, sicut cognoscibilis est. Qui enim conclusionem demonstrabilem medio probabili cognoscit, etsi eam aliqualiter contempletur, non tamen eam comprehendit quia non pertingit ad perfectum modum suae cognitionis.
Sic, igitur, deus incomprehensibilis quidem est omni intellectui creato, quia est super omnem mentem et rationem, utpote plus habens de claritate veritatis in sua essentia, quod ad eius cognoscibilitatem pertinet, quam aliquod creatum de virtute ad cognoscendum. Unde nulla creatura potest pertingere ad perfectum modum cognitionis ipsius, quem nominavit supersubstantialem scientiam, et hoc esset eum comprehendere.
Potest tamen intellectus creatus eius essentiam contemplari aliquo modo attingendo, non tamen per aliqua obiecta vel species vel quascumque similitudines creatas, quia nullum horum potest manuducere in divinam essentiam, multo minus quam corpus in incorpoream essentiam.
Sic igitur, secundum rationem dionysii oportet dicere quod deus et incomprehensibilis est omni intellectui et incontemplabilis nobis in sua essentia, quamdiu nostra cognitio alligata est rebus creatis, utpote nobis connaturalibus; et hoc est in statu viae.
Et quia deum unitatem vocaverat, ne aliquis credat quod sit unitas formaliter rebus inhaerens, quasi in ipsis rebus participata, ad hoc excludendum subiungit: unitas, scilicet per se subsistens, unificans omnem unitatem, idest diffundens unitatem in omnibus, quae quocumque modo unitatem participant.
Deinde, quia deum nominaverat unitatem supersubstantialem et bonum super mentem, posset aliquis credere quod deus nullo modo posset dici substantia aut mens aut aliquid huiusmodi et ideo, ad hoc excludendum subdit quod deus est quidem substantia sed supersubstantialis.
Ad cuius evidentiam considerandum est quod nomina, cum sint a nobis imposita, sic significant secundum quod res in cognitionem nostram cadunt. Cum igitur hoc ipsum quod deus est, sit supra cognitionem nostram, ut ostensum est, cognitio autem nostra commensuretur rebus creatis, nomina a nobis imposita non sic significant secundum quod congruit divinae excellentiae, sed secundum quod convenit existentiae rerum creatarum.
Esse autem rerum creatarum deductum est ab esse divino secundum quamdam deficientem assimilationem.
Sic igitur, secundum quod qualitercumque similitudo est rerum creatarum ad deum, nomina a nobis imposita de deo dici possunt, non quidem sic sicut de creaturis, sed per quemdam excessum, et hoc significat quod dicit, quod deus est supersubstantialis substantia; et similiter quod subdit quod est intellectus non-intelligibilis, idest non quales sunt intellectus qui intelliguntur a nobis; et est verbum non-dicibile, idest non qualia sunt verba quae a nobis dicuntur.
Sicut autem nomina a nobis imposita, de deo dici possunt secundum quod aliqua similitudo est creaturarum ad deum, ita secundum quod creaturae deficiunt a repraesentatione dei, nomina a nobis imposita a deo removeri possunt et opposita eorum praedicari. Unde subdit quod deus sic dicitur ratio, quod potest dici et irrationabilitas; et sic dicitur intellectus, quod potest dici non-intelligibilitas; et sic dicitur verbum, quod potest dici innominabilitas; non quidem propter hoc quod haec ei deficiant, sed quia secundum nihil existentium est existens, idest non existit secundum modum alicuius rei existentis; et ipse quidem est causa existendi omnibus, transfundens in omnia aliqualiter suam similitudinem, ut sic ex nominibus creatorum nominari possit; ipsum autem est non-existens, non quasi deficiens ab essendo, sed sicut supra omnem substantiam existens; et est innominabilis, sic ut ipsum de seipso proprie et scienter enuntiet, idest secundum proprietatem sui esse et secundum perfectam sui ipsius scientiam, quo modo nullus eum enuntiare potest.
Ex iam dictis, principalem conclusionem infert cum subdit: de hac igitur, sicut dictum est, supersubstantiali et occulta deitate, non est audendum dicere neque cogitare aliquid praeter illa quae divinitus nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa; quod est supra expositum.
Deinde, cum subdit: etenim sicut ipsa... Quod supra rationibus ostendebatur, ostendit auctoritate, cum dicit quod: ipsa, deitas, de seipsa in sacris eloquiis tradidit, sicut decet bonam, idest bonitatem eius, ut veritatem, scilicet, de seipsa tradat; hoc inquam, tradidit, quod omnibus existentibus scientia et contemplatio ipsius est invia, idest nullus ad eam accedere potest, non quidem qualicumque scientia vel contemplatione, sed qua quod quid est scitur vel contemplatur de ea quod quid est; quae quidem est scientia comprehensiva substantiae ipsius. Et haec quidem scientia vel contemplatio ea ratione est invia, quia est ab omnibus segregata supersubstantialiter, idest secundum supersubstantialem deitatis excessum.
Ei enim soli competit de se cognoscere quod quid est.
Et hoc praecipue videtur sumptum ex hoc quod dicitur Exod. 33: non videbit me homo et vivet et I Tim. 6: lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest.
Et multos theologorum invenies laudavisse ipsum non solum sicut invisibilem et incomprehensibilem, sed etiam sicut inscrutabilem et non investigabilem, secundum illud iob II: forsitan vestigia dei comprehendes et rom.
II: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius.
Et quare dicatur non-investigabilis, consequenter exponit: sicut non existente ullo vestigio eorum qui transierunt ad occultam infinitatem ipsius. Superfluit autem ibi una negatio; et loquitur secundum proprietatem vocabuli: nam investigare proprie est per vestigia alicuius euntis per viam, ad viae terminum perduci. Sic igitur deitas investigari posset, si aliqui accedentes ad cognitionem ipsius aliqua documenta, quasi vestigia quaedam, nobis reliquissent per quae ad videndum deum accedere possemus. Sed hoc non est: vel quia nulli transierunt in ipsum, si referatur ad visionem comprehensivam, vel quia illi qui transierunt ad videndum deum per essentiam, sicut beati omnes, non potuerunt nobis exprimere ipsam divinam essentiam. Unde et Paulus raptus ad tertium coelum, dicit se audivisse arcana verba, quae non licet homini loqui, II corinth. 12.
Sic igitur triplicem modum cognitionis excludit: primum quidem, illum quo aliquid per seipsum videtur et hoc cum dicit deitatem: invisibilem; secundo, modum quo aliquid cognoscitur per inquisitionem rationis et hoc cum dicit eam inscrutabilem: scrutari enim inquisitionem importat; tertio, modum quo aliquid cognoscitur ab alio addiscendo, per hoc quod dicit non-investigabilem.
Deinde, cum dicit: non tamen...
Manifestat quomodo occultae deitatis cognitio aliis communicatur. Esset enim contra rationem bonitatis divinae, si cognitionem suam sic sibi retineret quod nulli alteri penitus communicaret, cum de ratione boni sit quod se aliis communicet. Et ideo dicit quod licet supersubstantialis dei scientia soli deo attribuenda sit, tamen, cum deus sit ipsum bonum, non potest esse quod non communicetur alicui existentium.
Nec tamen ita communicatur eius cognitio aliis sicut ipse seipsum cognoscit; sed ipse collocans, idest firmiter conservans singulariter in seipso supersubstantialem radium, idest supersubstantialem veritatis suae cognitionem sibi soli reservans, superapparet, quasi dicat, sursum apparet, benigne, quasi non ex necessitate sed ex gratia, proportionabilibus illuminationibus, idest secundum proportionales illuminationes, uniuscuiusque existentium, quasi dicat: suae bonitatis ratio hoc habet ut, reservato sibi quodam cognitionis modo qui sibi est singularis, communicet inferioribus ex sua gratia, aliquem modum cognitionis, secundum suas illuminationes, quae sunt secundum proportionem uniuscuiusque.
Et non solum superapparet et illuminat, sed etiam hoc ipsum quod inferiores mentes illuminatae, utentes dato lumine ad ipsum cognoscendum accedunt, ab ipso est. Et hoc est quod subdit quod extendit sanctas mentes ad contemplationem ipsius possibilem eis, quia, sicut supra dictum est aliquo modo est omnibus contemplabilis.
Et quia qui contemplantur ipsum quodammodo unum cum ipso efficiuntur (secundum quod intellectus in actu est quodammodo intellectum esse in actu) et per consequens ei assimilantur utpote ab ipso informati, subdit: et communionem et assimilationem.
Consequenter autem ostendit conditiones sanctarum mentium quae in deum extenduntur: quarum prima est quod, secundum quod est eis licitum ex concessione divina et secundum quod decet eas ex conditione propria, se ad ipsum ingerunt. Unde subdit: quae, scilicet mentes, ipsi, idest deo, se immittunt sicut fas est et ut decet sanctos, ita scilicet quod neque ad superius aliquid ex superbia praesumunt, scilicet super id quod est eis datum convenienter secundum dei apparitionem sive revelationem, neque iterum prolabuntur ad inferius, idest non deiiciunt se infra id quod eis datum est, ex subiectione ad peius, idest ex quadam pusillanimitate, qua relictis melioribus, peioribus inhaereant.
Secunda conditio sanctarum mentium est quod firme et indeclinabiliter extenduntur ad radium ipsius supersplendentem, idest ad veritatem eis desuper manifestatam, ut firmitas referatur ad certitudinem et indeclinabilitas ad immobilitatem.
Tertia conditio est quod affectum amoris, divinis manifestatis exhibeant; et hoc est quod subdit: et commensurato amore convenientium illuminationum, ita scilicet quod affectus eorum circa ea insistat quae secundum eorum mensuram eis sunt data, per quae elevantur in divina alis spiritualibus scilicet contemplationibus intellectualibus, cum reverentia sancta et caste et sancte: reverenter quidem, inquantum se abstinent ab aliis quae supra eos sunt; caste autem, inquantum inferioribus non se detinent; sancte vero, inquantum his quae eis data sunt, secundum dei ordinationem firmiter inhaerent.