IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 2

Supra Aristoteles assignavit rationem quare quidam antiqui philosophi posuerunt generationem ab alteratione differre, quidam autem non, ex eo quod quidam posuerunt unum principium materiale, quidam autem multa. Hanc rationem supra manifestavit quantum ad radicem, ostendens quomodo quidam philosophorum posuerunt multa principia: nam ponentibus unum principium absolutior est sermo. Nunc autem intendit ipsam rationem secundum se manifestare. Et circa hoc duo facit: primo manifestat ipsam rationem; secundo obiicit contra eam, ibi: necesse est autem etc.. Circa primum duo facit: primo manifestat praedictam rationem quantum ad ponentes unum principium; secundo quantum ad ponentes plura principia, ibi: his autem qui genera multa etc..

Dicit ergo primo quod omnibus illis philosophis qui ex uno principio materiali ponunt omnia esse producta, necesse est dicere quod generatio et corruptio idem sit alterationi. Illud enim principium materiale ponebant esse aliquod ens actu, puta ignem vel aerem aut aquam: et ponebant quod illud esset substantia omnium quae ex eo generantur: et sicut materia semper manet in his quae ex materia fiunt, ita ponebant quod illud subiectum semper manet unum et idem. Hoc autem dicimus alterari, quando, manente substantia actu existentis, fit aliqua variatio circa formam.

Unde sequitur quod nulla transmutatio esse possit quae dicitur simplex generatio et corruptio, sed sola alteratio. Nos autem ponimus omnium generabilium et corruptibilium esse unum subiectum primum, quod tamen non est ens actu, sed in potentia. Et ideo ex eo quod accipit formam, per quam fit ens actu, dicitur simpliciter generatio: ex hoc autem quod, postquam est ens actu factum, suscipit aliam quamcumque formam, dicitur alteratio.

Deinde cum dicit: his autem etc., manifestat praedictam rationem quantum ad ponentes plura principia. Et dicit quod illis qui faciunt multa genera principiorum materialium, de quibus supra dictum est, necesse est dicere quod differat generatio ab alteratione. Inquantum enim illa principia materialia conveniunt in unum, contingit, secundum eos, generatio: in quantum autem dissolvuntur, contingit corruptio.

Unde empedocles dicit quod natura, idest forma corporis compositi ex elementis, nullius elementorum est (neque enim est de natura ignis, neque de natura aquae vel aliorum elementorum), sed est solum mixtura, idest solum consistit in natura quadam mixtionis; et opposita privatio consistit in segregatione mixtorum. Et quia ex hoc dicitur aliquid generari, quod acquirit propriam naturam; ideo ponebant quod ex congregatione erat generatio, et ex segregatione corruptio. Fieri alterationem autem ponebant per solam transmutationem, ut infra dicetur. Quia igitur iste sermo est proprius suppositioni eorum, scilicet quod ita loquantur, manifestum est quod ita dicunt de differentia generationis et alterationis, sicut dictum est.

Deinde cum dicit: necesse est autem etc., improbat ea quae dicta sunt, quantum ad ponentes plura principia: nam ponentes unum principium, ex necessitate concludunt propositum, supposita sua radice. Et circa hoc duo facit: primo obiicit communiter contra omnes; secundo specialiter contra empedoclem, ibi: empedocles quidem igitur etc..

Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, dicens quod his qui ponunt multa principia, necesse est dicere quod generatio sit aliud praeter alterationem, ut dictum est: sed tamen hoc est impossibile subsistere secundum ea quae ab eis dicuntur. Quod facile potest videri ex his quae sequuntur.

Secundo ibi: quemadmodum enim etc., manifestat propositum duabus rationibus. Circa quarum primam proponit quandam similitudinem, dicens quod sicut videmus quod, substantia quiescente, idest permanente, accidit in ea transmutatio secundum magnitudinem, quae nominatur augmentatio et deminutio, ita necesse est esse de alteratione, quae est motus secundum qualitatem: nam sicut quantitas fundatur in substantia, ita et qualitas.

Sed impossibile est per hunc modum fieri alterationem, secundum ea quae ponunt facientes plura principia. Dicunt enim quod passiones, idest passibiles qualitates, secundum quas dicimus hoc contingere, scilicet alterationem, ut patet ex VII physic., sunt differentiae propriae elementorum, scilicet calidum et frigidum, album et nigrum, siccum et humidum, molle et durum, et alia huiusmodi: sicut empedocles dixit quod sol, idest ignis (ponebat enim solem igneae naturae), videtur esse albus et calidus, imber vero, idest aqua, videtur in omnibus esse niger, frigidus et nebulosus, sicut patet ex ipsa obscuratione aeris, quae fit per imbres: et similiter determinabat de reliquis passionibus, attribuens eas elementis.

Dicebant autem quod non erat possibile ex igne fieri aquam, aut ex aqua terram, vel quocumque modo unum elementorum converti in aliud: non enim ponebant huiusmodi elementa composita ex materia et forma, ut sic possit ex uno corrupto aliud generari; sed ponebant esse primas materias, quae non resolverentur in aliquod primum subiectum; oportet autem omne quod in aliud convertitur, resolvi in aliquod subiectum primum. Impossibile est autem propria accidentia inveniri nisi in propriis subiectis: unde, si calidum est proprium accidens ignis et frigidum aquae, impossibile est calidum esse nisi in igne, et frigidum nisi in aqua, et sic de aliis. Si ergo ex aqua non potest fieri ignis, neque ex uno elementorum aliud, consequens est quod nec possit aliquid ex albo fieri nigrum vel ex molli durum: et eadem ratio est de aliis huiusmodi qualitatibus.

Cum ergo alteratio non contingat nisi secundum variationem dictarum qualitatum circa idem subiectum, consequens est quod nulla erit alteratio. Et ita nihil est quod ponunt differentiam inter generationem et alterationem.

Secundam rationem ponit ibi: amplius autem etc.. Et dicit quod necesse est supponere unam naturam contrariis, quae sunt termini motus, in quolibet motu, scilicet sive transmutetur aliquid secundum locum, sive secundum augmentum et deminutionem. Et similiter necesse est hoc esse in alteratione, ut si alteratio est, sit unum subiectum et una materia omnium habentium huiusmodi transmutationem adinvicem: et si est unum subiectum eorum secundum quae attenditur alteratio, sequitur quod sit alteratio.

Quia igitur praedicti philosophi non ponunt unum subiectum omnium qualitatum secundum quas attenditur alteratio, sed plura, non possunt ponere alterationem: et sic supervacue dicunt aliud esse generationem et alterationem. Differt autem haec ratio a priori: nam haec ratio assignat universalem causam medii quod assumebatur in prima ratione.

Deinde cum dicit: empedocles quidem igitur etc., disputat contra empedoclem specialiter, duabus rationibus. Circa quarum primam dicit quod empedocles videtur contraria dicere non solum his quae apparent secundum sensum, in quibus videmus ex aqua fieri aerem et ex aere ignem: sed etiam videtur contraria dicere sibi ipsi. Ex una enim parte dicit quod nullum elementorum generatur ex altero, sed alia omnia elementata corpora componuntur ex eis: ex alia vero dicit quod, antequam mundus hic generaretur, contigit omnem naturam rerum congregatam esse in unum per amicitiam, praeter litem; et quod rursus unumquodque elementorum, et etiam unumquodque aliorum corporum, factum est ex illo uno per litem segregantem res. Unde manifestum est quod per quasdam differentias et passiones diversorum elementorum, factum est per litem quod ex illo uno primo hoc esset aqua et aliud esset ignis. Et exemplificat de differentiis et passionibus: sicut ipse dicit quod sol, idest ignis, est albus et calidus et levis, terra autem gravis et dura. Et sic patet quod istae differentiae de novo superveniunt elementis. Omne autem quod de novo advenit, potest auferri. Quia igitur huiusmodi differentiae sunt auferibiles, utpote de novo genitae, manifestum est quod, ablatis huiusmodi differentiis, necesse est fieri et aquam ex terra et terram ex aqua, et similiter unumquodque elementorum ex alio: et hoc non tunc solum, scilicet in principio mundi, sed etiam nunc: et hoc per transmutationem passionum.

Et quod talis transmutatio passionum fieri possit, probat dupliciter. Primo quidem ex natura ipsarum passionum: quia ex his quae dicit empedocles, sequitur quod possint de novo advenire, puta per litem segregantem, et rursus separari ab elementis, puta per amicitiam unientem. Aliter ex causa illarum passionum: quia etiam nunc contrariantur adinvicem lis et amicitia. Et ideo tunc, scilicet in principio mundi, ex uno generata sunt elementa, supervenientibus his differentiis: non enim potest dici quod ignis, terra et aqua existentia actu, essent unum totum.

Secundam rationem ponit ibi: incertum autem etc.. Et dicit quod incertum est utrum empedocles debuerit unum principium ponere aut multa, quamvis ipse multa posuerit, scilicet ignem et terram et alia quae coexistunt eis. Et ideo dicit esse incertum, quia inquantum supponitur unum quoddam, ex quo sicut ex materia fiunt ignis, terra et aqua per aliquam transmutationem a lite segregante, videtur quod sit unum elementum: inquantum autem illud unum fit ex compositione elementorum in unum convenientium per amicitiam, illa autem, scilicet elementa, fiunt ex illo uno per quandam dissolutionem per operationem litis, videtur magis quod illa quatuor sint elementa et prius natura. Et licet hoc magis attendebat empedocles, ponens res fieri per congregationem et segregationem, Aristoteles tamen in praecedenti ratione probat quod necesse est elementa fieri non per solam segregationem, sed per quandam transmutationem, supervenientibus differentiis elementorum: ex quo sequitur contrarium eius quod intendebat empedocles, scilicet quod illud unum sit magis principium.