Hic Psalmus distinguitur contra totum opus: non enim habet titulum, sed est quasi titulus totius operis. Sed et David Psalmos composuit per modum orantis, qui non servat unum modum, sed secundum diversas affectiones et motus orantis se habet.
Hic ergo primus Psalmus exprimit affectum hominis elevantis oculos ad totum statum mundi, et considerantis quomodo quidam proficiunt, quidam deficiunt.
Et inter beatos christus fuit primus; inter malos Adam. Sed notandum: quod in uno omnes conveniunt, et in duobus differunt. Conveniunt in beatitudine, quam omnes quaerunt; differunt autem in processu ad beatitudinem, et in eventu hujus: quia quidam perveniunt, et quidam non. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima describitur processus omnium ad beatitudinem. In secunda eventus, ibi, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus. Circa primum duo facit.
Primo tangitur processus malorum; secundo bonorum, ibi, sed in lege domini voluntas ejus etc.. In processu malorum tria consideranda sunt. Primo deliberatio de peccato, et hoc in cogitatione; secundo consensus et executio; tertio inductio aliorum ad simile; et hoc est pessimum. Et ideo primo ponit consilium malorum, ibi, beatus vir etc.. Dicit autem qui non abiit; quia quamdiu homo deliberat, est in eundo. Secundo ponit consensum et executionem dicens: et in via peccatorum, idest in operatione.
Prover. 4: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Non stetit, scilicet consentiendo et operando. Dicit autem impiorum, quia impietas est peccatum contra deum, et peccatorum contra proximum, et in cathedra, ecce tertium, idest inducere alios ad peccandum. In cathedra ergo quasi magister, et alios docens peccare: et ideo dicit pestilentiae, quia pestilentia est morbus infectivus.
Prov. 29: homines pestilentes dissipant civitatem.
Qui ergo sic vadit, non est beatus, sed qui contrario modo. Beatitudo autem hominis in deo est. Psalm. 143: beatus populus cujus est dominus deus ejus etc.. Est ergo processus rectus ad beatitudinem primo, ut subdamus nos deo: et hoc dupliciter. Primo per voluntatem, obediendo mandatis ejus; et ideo dicit: sed in lege domini; et hoc specialiter pertinet ad christum. Joan. 8: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Convenit similiter et cuilibet justo. Et dicit in lege per dilectionem, non sub lege per timorem. 1 timoth. 1: justo non est lex posita. Secundo per intellectum jugiter meditando; et ideo dicit, in lege ejus meditabitur die ac nocte, idest continue, vel certis horis diei et noctis, vel in prosperis et adversis.