Inter evangelistas matthaeus praecipue versatur circa humanitatem christi: unde secundum Gregorium per hominem significatur in figura quatuor animalium. Per humanitatem autem christus in mundum introivit, progressus est, et exivit.
Et ideo dividitur totum evangelium in tres partes.
Primo enim agit evangelista de christi humanitatis in mundum ingressu; secundo de eius processu; tertio de eius egressu.
Secunda pars incipit cap. III, 1, ibi in diebus autem illis venit ioannes baptista praedicans in deserto Iudaeae. Tertia, capite XXI, 1 et cum appropinquassent ierosolymis et venissent bethphage ad montem oliveti.
In prima parte duo facit: primo describitur christi generatio; secundo ipsius generationis subditur manifestatio, cap. II, ibi cum natus esset iesus in bethlehem Iudae in diebus Herodis regis.
In prima parte tria facit: primo enim quasi titulus totius libri praeponitur, cum dicitur liber generationis iesu christi; secundo patrum series texitur, Abraham genuit Isaac; tertio cum dicitur christi autem generatio sic erat, generatio christi in speciali describitur.
Titulus autem qui praemittitur, est iste liber generationis iesu christi.
Et videtur esse oratio imperfecta. Ponitur enim ibi nominativus sine verbo; sed non est. Matthaeus enim evangelium Hebraeis conscripsit, et ideo in scribendo morem Iudaeorum servavit. Consuetum est autem apud Hebraeos sic loqui, sicut cum dicitur: visio Isaiae filii Amos, subauditur, haec est nec oportet apponere. Ita hic cum dicitur liber generationis, subauditur, hic est.
Et hic etiam modus loquendi consuetus est apud nos: si enim velimus aliquem librum intitulare, dicitur Priscianus maior vel minor; nec oportet apponere hic est vel incipit.
Item quaeritur, cum parva particula istius libri sit de generatione christi, quare intitulavit librum suum sic.
Et dicendum, quod matthaeus, qui scripsit Hebraeis, in scribendo modum Hebraeorum servavit. Consuetum est autem apud Hebraeos libros suos a principio intitulare, sicut dicitur Genesis, quia ibi agitur de generatione; unde Gen. V, 1: hic est liber generationis Adam. Et liber exodi, quia in prima parte agitur de exitu filiorum Israel de Aegypto.
Sed quaeritur quare additur iesu christi.
Et dicendum quod secundum apostolum, I corinth. XV, 22, sicut in Adam omnes moriuntur, ita in christo omnes vivificabuntur.
Viderat autem matthaeus librum primum veteris testamenti, in quo agitur de generatione, in quo dictum est cap. V, 1, hic est liber generationis Adam. Ut ergo novum testamentum, in quo agitur de regeneratione et restauratione, ei responderet per oppositum, dicit liber generationis iesu christi, ut ostenderet quod idem est auctor utriusque.
Hic autem quaeritur de hoc quod hic dicitur liber generationis iesu christi.
Contrarium enim habetur isa. LIII, 8, ubi dicitur, generationem eius quis enarrabit? sed sensus est, secundum Hieronymum, quod in christo est duplex generatio. Scilicet divina, quae enarrari non potest: quia etsi aliquo modo dicimus filium genitum, modum tamen quo gignitur, nec homo, nec Angelus potest comprehendere. Alia autem est humana, de qua agit, sed tamen in hac etiam generatione sunt multa difficilia. Et ideo, secundum Remigium, perpauci sunt qui possint eam enarrare.
Item quaeritur de hoc quod dicit generationis, cum hic plures texantur generationes.
Sed dicendum, quod licet multae enumerentur generationes, omnes tamen introducuntur propter unam, scilicet propter generationem christi, de qua inferius: christi autem generatio sic erat.
Describitur autem ille cuius generatio texitur primo a nomine, cum dicitur iesu; secundo ab officio, cum dicitur christi; tertio ab origine, cum dicitur filii David, filii Abraham.
Quamvis autem fuerint et alii, qui vocati sunt iesus, sicut iesus filius Nave, de quo Eccli. XLVI, 1: fortis in bello iesus Nave successor Moysi in prophetis, et alius circa aedificationem templi, de quo in Zach. III, 1, isti tamen fuerunt iesus nominales et figurales, inquantum scilicet figurabant istum.
Ille iesus introduxit populum Israel in terram promissionis; sed iste iesus, idest salvator noster, non in terram carnalem, sed introducit nos in caelestem; Hebr. XII, 2: ipsum enim habemus auctorem, et consummatorem in sanguine eius etc..
Et recte dicitur iesu, quod nomen convenit ei secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam. Secundum quidem humanam in carne sua passus est, et explevit mysterium nostrae redemptionis: et cum passio illa non haberet efficaciam nisi ex virtute divinitatis adiunctae, propter hoc dicitur infra: vocabitur nomen eius iesus: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Sed quaeritur quare dicit christi. Nonne suffecisset iesu? respondeo, hoc ideo factum esse, quia, ut dictum est, et alii vocati sunt iesus.
Ab officio autem describit eum, cum dicit christi, idest uncti.
Nota autem tres unctiones in veteri lege.
Unctus enim est Aaron in sacerdotem, levit.
VIII, 11. Unctus est Saul a Samuele in regem, I Reg. X, 1, et David, I Reg. XVI, 13.
Unctus est et eliseus in prophetam, III reg.
C. XIX, 16. Quia ergo christus fuit verus sacerdos in Psal. Cix, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech etc., et rex et propheta, ideo dicitur recte christus, propter tria officia quae ipse exercuit.
Filii David, filii Abraham. Hic est duplex quaestio, scilicet de numero, et de ordine.
Ad primum, quare istos duos nominavit.
Propter illam rationem quae in prologo dicta est, quod Abraham propheta fuit. Gen. XX, 7 dixit dominus ad Abimelech regem Gerarae: redde uxorem viro suo, quia propheta est.
Item fuit sacerdos, genes. XV, 9, dum implevit officium sacerdotis, offerendo scilicet hostiam domino: sume, inquit, mihi vaccam triennem etc.. David autem propheta fuit, sicut patet Act. II, 30. Fuit etiam rex, sicut patet II Reg. II, 4. Quia ergo christus fuit rex, et propheta, et sacerdos; ideo recte dicitur filius istorum. Si enim solum Abraham nominasset, non signaretur quod christus rex fuisset. Item si solum David, non denotaretur in christo sacerdotalis dignitas; et ideo utrumque posuit.
Ad secundum dicendum quod, secundum Hieronymum, David praeponitur, et commutatur ordo propter necessitatem texendi genealogiam; si enim primo diceret filii Abraham, secundo filii David, oporteret secundo repetere Abraham, ut continuaretur ordo genealogiae.
Secundum Ambrosium autem dicendum, quod David praeponitur ratione dignitatis; ad David enim facta est repromissio de ipso capite, cum dicitur Ps. Cxxxi, 11: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Sed ad Abraham de membris, scilicet de ecclesia; unde genes. XXII, 18: in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae.
Hic notandum, quod multi fuerunt terrores de christo.
Quidam enim erraverunt circa eius divinitatem, sicut Paulus Samosatenus, Photinus, et Sabellius; quidam circa humanitatem; et quidam circa utramque. Alii autem erraverunt circa eius personam.
Circa humanitatem eius primus erravit Manichaeus, qui dixit eum non verum corpus, sed phantasticum accepisse. Contra quod est quod dicit dominus Luc. Ult., 39: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Secundo post eum erravit valentinus, qui dixit eum corpus caeleste secum attulisse, non de virgine assumpsisse, sed per eam sicut aquam per canale transisse. Sed contra est quod dicitur rom.
C. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Tertius error fuit Apollinaris, qui dixit eum tantum accepisse corpus, et non animam, sed loco animae habuisse divinitatem.
Sed contra est quod frequenter dicitur: nunc anima mea turbata est. Sed propter hoc ipse idem mutavit postea opinionem, et dixit christum habuisse animam vegetabilem et sensibilem, non tamen rationalem, sed loco eius divinitatem.
Sed tunc sequeretur inconveniens, quod christus non esset plus homo quam unum brutum.
Hos autem errores quasi quadam sorte diviserunt sibi quatuor evangelistae. Marcus enim et ioannes principaliter errores illos, qui sunt circa divinitatem, destruxerunt; unde ioannes in principio statim dixit: in principio erat verbum. Et marcus exorsus est sic: initium evangelii iesu christi filii dei, non dixit filii Abraham. Matthaeus autem et Lucas illos, qui circa eius humanitatem sunt errores, destruunt in principio.
Unde nota quod in hoc quod dicitur filii David, filii Abraham, omnes errores qui fuerunt circa christi humanitatem excluduntur.
Filius enim non dicitur alicuius aliquis, nisi per generationem univocam, quae est secundum convenientiam in specie. Quantumcumque enim aliquid generetur ex homine, nisi participet eamdem specie naturam, numquam dicitur filius, sicut patet de pediculis et huiusmodi.
Si igitur christus est filius David et Abraham, oportet eum habere eamdem naturam ratione eiusdem speciei; non autem haberet eamdem naturam secundum speciem, si non haberet corpus verum et naturale, nec si illud de caelo attulisset; nec etiam si careret anima sensitiva, sive rationali. Unde patet exclusio omnis erroris.