LIBER DE LAUDE MARTYRII.

 0788A I. ETSI incongruens est, fratres charissimi, in hoc favore dicendi aliquid trepidationis afferre, minimeque deceat gloriam tantae devotionis inf

 II. Est enim profecto, nisi fallor, etiam in ipso 0789B conscientiae robore admiranda formido quae nos exagitet pariter et inflammet cujus quanto pen

 0789C III. Quantae enim sit gloriae ponderate, hujus vitae cupiditatibus relegatis , atque ab omni animum naturae mundique commercio segregatum, contr

 IV. Igitur, quoniam res summa martyrium est, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus esse dicenda: quid sit , quantum sit, cui rei prosit. Quid est erg

 V. Quid enim est in illis aliud quam sermo vacuus et inane colloquium et inanium voluptas prava verborum, sicut scriptum est: Oculos habent et non vid

 VI. Totum hoc in laudem martyrii spectat, totum gloriam passionis illuminat in qua spes futuri temporis cernitur, in qua Christus ipse operatur, cuju

 VII. Non enim dubium est quantum a Domino consequantur qui saluti suae nomen Dei praetulerunt, ut in illa judicii die meliores cruor faceret, sanguisq

 VIII Quid enim tam eximium atque sublime est, quam inter tot instrumenta carnificum devotione robusta cunctam fidei reservare virtutem ? Quid tam magn

 IX. Etenim, charissimi fratres, respicite ad hoc, quaeso vos, plenius, in quo et salus vertitur et sublimitas computatur, licet non sim nescius etiam

 X. Sic, quoties de hoste triumphalibus spoliis onustus miles ingreditur, vulneribus suis gaudet. Sic, quoties tempestatibus diu nauta fatigatus littor

 XI. Si salutem times perdere, scito te mori posse. Porro autem contemnenda tibi mors est, cui Christus occisus est. Ante oculos tibi, quaeso, concurra

 XII. Magna est enim, fratres charissimi, claritas vitam salutis aeternae honestate passionis ornare, 0793C magna sublimitas ante ora Domini aspectumqu

 XIII. Nunc jam ad eam rem, fratres charissimi, veniam ex qua ostendere satis possim quanta martyrii virtus habeatur quae tametsi omnibus est nota pro

 0794C XIV. Atque, ut transeam cuncta, meminisse debemus quanta sit gloria ad Christum immaculatum venire, consortem passionis existere, perpetuaque cu

 XV. Quamobrem, charissimi fratres, fide firma, devotione robusta, contra minas saeculi atroces et asperos insequentium fremitus adversa virtute resist

 XVI. Etenim, charissimi fratres, virtus est tanta martyrii, ut per illam credere etiam ille cogatur qui te voluit occidere. Scriptum est et legimus: I

 XVII. Quod si te dignitas ambitiosa deterret, et congesta in thesauris pecuniae magnitudo admonet, quae semper propositum bonae mentis avertit, et dev

 XVIII. Nam et Abraham sic Deo placuit qui tentatus a Deo, et filio suo non pepercit pro quo ignosci forsitan posset, si illum dubitasset occidere. A

 XIX. Jam superest, charissimi fratres, ut debeamus ostendere cui rei martyrium prosit, atque, ut illud profecto doceamus quod nos ad hunc gloriae titu

 XX. Saeviens locus, cui gehenna nomen est, magno plangentium murmure et gemitu et eructantibus flammis per horrendam spissae noctis caliginem saeva se

 XXI. Quibus autem inquisitus semper fuit Deus aut notus, numquam excidit Christi locus ubi jacet gratia, ubi virentibus campis terra luxurians alumno

 XXII. Merito enim nihil vobis, o boni martyres, denegatum, quos spes aeternitatis alit et lucis, quorumque devotio universa et mens coelesti dedita 07

 XXIII. Nihil itaque tam magnum atque venerandum quam quod liberat a morte et facit vivere et dat perpetuo regnare. Sanctis Dei hoc aptum, miseris nece

 XXIV. Quid igitur, fratres charissimi, potissimum referam, quidve dicam? Sic in unum convenientibus titulis dignitatis, turbatur animus, deducitur sen

 0800C XXV. Veniat ante oculos vestros qui dies ille sit cum spectante populo, atque intuentibus cunctis, contra terrenas cruces et minas saeculi incon

 XXVI. Considerate quid sit, charissimi fratres, omnem martyrii firmitatem sensibus vestris animisque proponite. Ecce enim in passione cujuslibet vocat

 0801B XXVII. Nunc vero, charissimi fratres, ne quis me arbitretur omnem salutem non alio statu quam in martyrio collocasse, hoc primo profecto respici

 XXVIII. Atque ut ad laudem martyrii redeam, vox est beatissimi Pauli dicentis: Nescitis quoniam qui in agone currunt, multi certant, unus autem accipi

 XXIX. Dixit hoc ille qui passus est et qui ad hoc passus est ut imitaretur Dominum, utique et nos ad hoc voluit pati ut per ipsum imitaremur Christum.

 XXX. Itaque, charissimi fratres, licet sit hoc totum Dominicae promissionis et muneris, licetque tribuatur ex alto, nec capiatur nisi ejus imperio, se

4. Therefore, since martyrdom is the chief thing, there are three points arising out of it on which we have proposed to ourselves to speak: What it is, how great it is, and of what advantage it is. What, then, is martyrdom? It is the end of sins, the limit of dangers, the guide of salvation, the teacher of patience, the home of life, on the journey to which those things moreover befall which in the coming crisis might be considered torments. By this also testimony is borne to the Name, and the majesty of the Name is greatly enhanced: not that in itself that majesty can be diminished, or its magnitude detracted from, by the guilt of one who denies it; but that it redounds to the increase of its glory, when the terror of the populace that howls around is giving to suffering, fearless minds, and by the threats of snarling hatred is adding to the title whereby Christ has desired to crown the man, that in proportion as he has thought that he conquered, in that proportion his courage has grown in the struggle. It is then, therefore, that all the vigour of faith is brought to bear, then facility of belief is approved, when you encounter the speeches and the reproaches of the rabble,4    [Ps. lxiv. 3. The revilings of the multitude are reckoned by the Psalmist among the most cruel tortures of Christ; and we cannot doubt that the early Christians found the like cruelty of the heathen a daily martyrdom, before they came to their crowning passion. Compare Tertullian, vol. iii. p. 712.] and when you strengthen yourself by a religious mind against those madnesses of the people,—overcoming, that is, and repelling whatever their blasphemous speech may have uttered to wrong Christ in your person; as when the resisting breakwater repels the adverse sea, although the waves dash and the rolling water again and again beats upon it, yet its immoveable strength abides firm, and does not yield even when covered over by the waves that foam around, until its force is scattered over the rocks and loses itself, and the conquered billow lying upon the rocks retires forth into the open spaces of the shore.

IV. Igitur, quoniam res summa martyrium est, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus esse dicenda: quid sit , quantum sit, cui rei prosit. Quid est ergo martyrium? Delictorum finis, periculi terminus, dux salutis, patientiae magister , domus vitae, quo profecto etiam ea occidunt quae in futuro discrimine potuissent tormenta reputari. Per hoc et testimonium nomini redditur, et majestas nominis redampliatur; non quod per se ipsa minui possit vel de scelere retractantis magnitudo ejus infringi, sed quod redundet 0790B ad gloriae cumulum, dum circumstrepentis populi terror impavidos animos dat dolori, et minis frendentis invidiae addit ad titulum quod tantum sibi mens crescat in pugna quantum se ille putaverit vincere per quem Christus hominem voluerit coronare. Tunc ergo omne fidei robur expeditur, tunc credulitas comprobatur, cum in sermones vulgi atque in opprobrium veneris, cumque te contra illas populare insanias religiosa mente firmaveris, convincens scilicet ac repugnans quicquid sub persona tua in injuriam Christi profanus sermo jactaverit; ut cum adverso mari moles opposita reluctatur, feriant licet fluctus, et revolutum aequor identidem pulset, tamen haeret immobilis virtus, nec undis circumspumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos vis digesta se 0790C supprimat, et superjacens saxis in aperta littoris spatia victum aequor evadat.