Qualiter vegetabile et intelligibile imperfectum fluunt ab intellectivo primo et perfecto ?
Quaeramus igitur quae sit illa natura ? cum enim primum in ordine naturae influit in secundum, et non e converso, prius autem in ordine naturae sit vivere quam sentire, et sentire quam intelligere, videtur alicui fortassis, quod primus fons omnis cognitionis esset vivum solum et,non sentiens et intelligens, praecipue cum prius in ordine naturae sit per modum unius, et secundum per modum duorum, quorum unum additum est ad aliud tertium per modum trium sibi consequenter ordine naturae additorum, si sentire additur ei quod est vivere, et intelligere ei quod est sentire, eo quod sicut in libro de Anima diximus, eadem est ratio animae quae figurae. Sicut enim in figuris trigonum est in tetragono, ita vegetativum est in sensibili, et sensibile in intellectivo. Hoc autem erroneum esse probatur ex hoc quod numquam secundum naturam imperfectum causa est univoca perfecti : vivum autem separatum secundum esse a sensibili et intelligibili imperfectissimum est in genere vivorum, nec aliquam vitae nobilitatem habet qua principium esse possit.
Adhuc in omnibus causatis univocis secundum naturam sic est, quodcumque essentialiter inest causato, hoc potentius et nobilius et clarius prius et perfectius inest causae illius causati : omnibus cognoscitivis essentialiter inest principium cognoscitivum : hoc ergo potentius, nobilius, prius, et perfectius inest causae eorum quae cognitiva sunt. Non ergo fluit natura qua cognitiva sunt aliquando, ab aliquo uno vivo, cujus vivere separatum sit a cognitivo.
Amplius inter causata est nobili primo propinquius, quod est causa quod pluribus bonitatibus et nobilitatibus appropinquat : sed intellectivum pluribus nobilitatibus et bonitatibus appropinquat primo cognitivo et perfecte : et hoc est magis intellectivum quam vivum solum vel sentiens et vivens tantum : oportet igitur, quod fons et origo cognitionis vitae sit aliqua natura intellectualis.
Amplius quae perfectiva sunt visus, videmus omnia causari ab eo quod per seipsum et perfectissime est visibile. Omnis enim diversitas colorum causatur a luce, et diversitas colorum provenit ex multiformi permixtione opaci et terminati corporis cum diaphano, cujus per se actus est lumen. Similiter igitur ab eo quod perfectissime est cognitivum, fluit omnis cognitio, et diversitas cognitionum provenit ex multiformi obumbrativo cognitivi luminis irradiantis super ea quae sunt cognitiva in diversitate animalium.
Ex omnibus autem his probatissimi determinaverunt omnem cognitionem intelligibilem et sensibilem animalium effluere ab intellectuali natura perfecte et intellectualiter cognitiva. Cum enim dicatur causa prima plus influere quam secunda, hoc tradiderunt Peripateti esse verum de causa vera. Vivum autem separatum a cognitivo, causa non est cognitivi, et ideo non influit. Sed cum causa prima omnes suas bonitates influat super causatum, et bonitates in ipsa nullam habeant distinctionem et ordinem, eo quod ipsa simpliciter omnia prima habet ante causata : in causatis tamen ea quae influuntur, ex ipsa influuntur sub ordine
et distinctione : et sic prius influit quod secundum ordinem intelligendi est generalius et prius, eo quod remota causalitate primi non influit aliquid secundorum, sed remota causalitate secundi adhuc influit primum. Similiter autem in causa quae est fons vitae et cognitionis, vivum non addit aliquid super alterum : quia suum vivere est suum intelligere : sed in causatis in quibus distinctionem habet vivum, vivum est in alio quasi fundamentum ipsius : quantum autem ad attributas nobilitates nihil est adeo multiplex, sicut causa prima : sed ista multiplicitas nobilitatum in causa prima nullam simplicitatem adimit, eo quod omnes simpliciter et unite has nobilitates praehabet ante causata : et ideo dicit egregie Philosophus, quod causa prima omnibus causatis suis praeiiominatur, et quod est dives in se, in quibus nulli causatorum datur et largitur, et est dives in aliis quae proportionaliter causatis communicat.