TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De quo sit logica ut de subjecto ?
Cum autem logica sit scientia contemplativa, docens qualiter, et per quae devenitur per notum ad ignoti notitiam, oportet necessario quod logica sit de hujusmodi rationis instrumento, per quod acquiritur per notum ignoti scientia in omni eo quod de ignoto notum efficitur. Hoc autem est argumentatio, secundum quod argumentatio est ratiocinatio mentem arguens et convincens per habitudinem noti ad ignotum de ignoti scientia. Inter species autem argumentationisprae cipua est syllogismus. Propter quod quidam dixerunt quod logica tota est de syllogismo et partibus syllogismi : determinantes commune subjectum logicae secundum id quod est subjectum principale. Non enim de omnibus fides esse poterit per syllogismum, propter hoc quod dis- cursus syllogisticus non est nisi ab universali universaliter accepto: quod in multis scientiis esse non poterit, ut in rhetoricis. Propterea quod in illis praecipue locales habitudines attenduntur, a quibus per enthymemata concluditur id quod qu situm est. Cum igitur logica, ut dicit Aristoteles, det omni scientiae modum disserendi, et inveniendi, et diiudicandi quod quaesitum est: oportet quod de tali sit ut de subjecto, quod omnibus in omni aequaliter applicabile est. Sunt autem adhuc quaedam in quibus ex singularibus quaerimus invenire quod ignotum est, sicut in experimentalibus, in quibus utimur vel syllogismo vel inductione ad universale accipiendum, et non possumus uti syllogismo perfecto. Propter quod syllogismus commune subjectum logicae esse non potest. Propter hoc etiam in . logicis quae ab Antiquis scriptae sunt, non solum docetur . quid syllogismus, et qualiter, et ex quibus sit: sed hic etiam docetur quid argumentatio, et quae partes, et species ejus.
Sunt tamen qui logicam interpretantur idem quod sermocinalem, dicentes logicam generalem idem esse quod sermocinalem scientiam, sub qua dicunt contineri grammaticam, poeticam, et rhetoricam, et eam quam vocant dialecticam. Et ideo dicunt logicae generalis subjectum esse sermonem, prout est designativas rerum quae significantur per ipsum. Quam opinionem impugnat Avicenna dicens, quod sermo de se nihil significat: si enim aliquid de se significaret, semper et apud omnes illud significaret : quod falsum est. Significationem ergo accipit a placito instituentis. Non ergo significat nisi secundum quod conceptus est in intellectu instituentis. Tali autem sermone (secundum quod sic significativus est concepti) utitur homo ad seipsum et ad alium. Propter quod dicit Damascenus, quod in duo dividitur, scili-
cet in encordialcm, hoc est, sermonem interius in mente dispositum, et in eum qui ex signis, qui angelus intelligendo est sui cordis nuntius, quia conceptus cordis nuntiat ad alterum. Propter quod logicus et ad se et ad alterum utitur sermone per accidens, et non per se : quia sine sermone designativo procedere non potest ad notitiam ejus quod ignotum est. Ratiocinatione autem utitur per se ad notitiam faciendam ejus quod declaratum est. Propter quod cum logici intentio sit docere ea, per quae per se venitur in notitiam ignoti per quod notum est, logicae subjectum est argumentatio : quia per argumentationem efficitur id quod intenditur.
Adhuc sermo incomplexus quamvis designet aliquid apud intellectum simplicem, tamen fidem non facit an aliquid sit vel non sit, quia non aliquid esse significat vel non esse. Non autem venitur ad notitiam ignoti nisi per aliquid, quod de ignoto fidem facit, quod ita sit vel non sit. Sermo igitur incomplexus non potest esse instrumentum per quod de ignoto intellectus ad notitiam deducatur : quod principaliter intendit logicus. Sermo igitur incomplexus non assumitur a logico nisi per accidens, in quantum est pars sermonis complexi, qui est intellectus compositi designativus.
Amplius sermo complexus in eo quod complexus est, nec significat esse vel non esse : si enim hoc esset, omnis sermo complexus rem esse vel non esse significaret : et sic oratio deprecativa, vel optativa, vel subjunctiva, rem esse vel non esse significaret, quod falsum est. Sermo ergo complexus per hoc quod enuntiativus est, rem esse vel non esse signifificat: per hoc autem quod rem esse vel non esse significat, non habet arguere et fidem facere de enuntiato. Per hoc igitur quod enuntiativus est, non est instrumentum per quod logicus consequatur id quod intendit. Fidem autem facit per hoc quod ad formam argumenti collectivus est. Argumentatio igitur logici instrumentum est. Logica autem generalis et docens de hoc est ut de subjecto, per quod utens logicus in scientiam venit ignoti per notum. Argumentatio igitur logicae docentis proprium subjectum est. Et haec est trium Philosophorum sententia, Avicennae scilicet, Alfarabii, et Algazelis.
Utuntur tamen sermone omnes sermocinales scientiae, grammatica scilicet, poetica, et rhetorica, et ea quae vocatur logica. Grammatica prout modus intlexionum et constructionum intellectus simplicis et compositi complexe designativus existit simpliciter absque eo quod sciat de significato utrum sit vel non sit. Poetica autem utitur eo prout modulus pronuntiatus delectatione, vel abominatione provocat audientem ad aliquid faciendum vel fugiendum, propter quod ex variis compositis et secundum melalogiam sive fabulam fingit tentans mendacia quae provocent audientes. Rhetorica autem sermone utitur prout est designativus ejus per quod persuadere intendit. Solus autem logicus sermone utitur prout est pars instrumenti, per quod solum fides fit de incognito, cum notitia ipsius ex noto arguitur per complexionem argumenti. Propter alterum ergo sermone utitur, et non propter seipsum. Hujus autem probatio est, quod notum (per quod ignoti scientia accipitur) dupliciter consideratur, scilicet prout est res extra animam noscentis .accepta, et prout est notio quaedam in anima noscentis. Non autem facit notitiam ignoti prout est res extra animam noscentis accepta, sed potius prout est notio rei in anima noscentis existens: sic enim significativa est et illativa ejus quod ignotum est: quod ignotum ipsi aliquo modo percipit intellectus perfecta comprehensione. Hoc ergo modo voces significativas rerum considerat logicus et non aliter. Dico autem perfecta comprehen-
sione : quia sunt forte quidam adeo perspicaces, quod ex intellectu unius vocis complexae statim de ignoto fidem concipiunt : sed hoc est imperfectum, et non generale. Et ideo non sufficit, sed opus est argumentatione perfecte hoc faciente.
Si quis autem quaerit unde efficiatur notum id, ex quo ignoti accipitur scientia et fides, hoc nihil est quaerere : quia in quolibet aliquid per se notum est homini et naturae insitum, per quod ignoti potest accipere scientiam. Aliter enim homo nullius esset perceptibilis scientiae vel disciplinae, sicut nec brutum animal, si prima cognoscendi principia per seipsa non inessent homini. De argumentatione igitur vel syllogismo est logica tota ut de subjecto. De aliis autem vocibus incomplexis est propter illam.