LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
In quo arguuntur qui plantas animam sensibilem habere dicebant.
His autem opinionibus sic habitis, oportet quod primo manifesta prosequamur, et sic mox post illa loquemur de occultis .
Dico igitur quod manifestum est, ut videtur multis Philosophorum, quod quidquid cibatur, desiderat cibum, sicut videtur ex supra dictis rationibus Platonis comprobari : et ita quidquid desiderat cibum, videtur ex saturitate delectari et tristari, et esurire quando cum ,cibus defuerit secundum Platonis sententiam, et in virtute hujus delectationis dispositiones et tristitiae non accidunt nisi cum sensu. Sed aliquid principium animae ex his syllogizari plantis inesse non potest, nisi deside num esset animae cognoscentis desiderabile et non naturae solius, vel naturali desiderio simile, sicut est apparens vegetabilis animae. Hujus igitur hominis mirabilis erat opinio, qui eas sentire et desiderare opinabatur. Cum haec omnia possint esse a natura, et non ab anima, vel ab anima quae movet per similitudinem naturae in hoc quod desideratum non apprehendit. Sed omnino contra rationem est quod Anaxagoras et Democritus et Pythagoras Abrutalus plantas dicebant habere intellectum et intelligentiam secundum actum. Cum etiam mirabile sit, quod sensus et desiderium ex tam dubia causa apparens a quibusdam Platonicis plantis inesse dicebantur. Nos vero haec ut absurda et foeda repudiantes, his opinionum sermonibus insistamus eorum qui sani sunt. Sanos autem dicimus quos aliqua rationum medicina ab infirmitate absurditatis liberavit.
Dico igitur plantas nec sensum nec desiderium habere : desiderium enim quod numquam fid in desiderante nisi prius apprehenso desiderabili, non potest fieri nisi per sensum per quem primum deprehenditur desiderabile. In nobis enim hoc experimur quando in nobis nostrae voluntatis finis, quae appetitus pars est, convertitur ad sensum : quia primum ex sensu incipit, et postea in acquisitione rei desideratae convertitur ad sensibilem, ut fruamur illo quod ante desideravimus. Sensus autem in plantis non invenitur. Natura enim non deficit in necessariis : si autem daret sensum, et non daret membra et organa sentiendi, sicut oculos, et aures, et hujusmodi, ipsa procul dubio in necessariis deficeret. Cum igitur in plantis nihil horum sensus membrorum sive organorum inveniamus, constat quod plantis nullus omnino inest sensus. Non enim habent aliquam similitudinem talium membrorum, nec formam aut figuram terminatam ad organorum convenientiam, neque apprehensione aliqua videmus eas res sensibiles consequi, nec etiam per desiderium motum habere ad res hujusmodi in corpore, neque in vita eorum deprehendere possumus vim et virtutem per aliquid hujusmodi in plantis inesse, neque omnino et universaliter loquendo invenimus signum aliquod per quod possumus judicare sensum inesse eis, sicut signa expressa invenimus in eis per quae judicamus eas nutriri et crescere sive augeri : haec enim non constant nobis inesse plantis, nisi quia scimus quod nutrimentum et augmentum proprie dicta non sunt nisi animae partes, et non naturae corporeae alicujus : et cum invenimus plantam talem esse quod nutritur et augetur, scimus
aliquam partem animae inesse plantae. Scimus igitur quod planta sensu careat per oppositum istius, quia scimus quod sensus est primae illustrationis operum vitae quae facit anima in corpore : prima enim cognitio quae est in animatis, est apprehensio sensibilium, quae non fit nisi luce sensus. Nutrimentum autem non oportet fieri tali illustratione nutrientium : quia ipsum non est causa apprehensionis, sed augmenti tantum, in quantum est potentia quantum, ut diximus in libro Peri geneseos : nutrit enim in quantum est potentia pars nutriti, et auget in quantum est potentia quantum.