In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, " id est, cultum Dei tenentes, et proximis compatientes. Vel, " pie, " id est, religiose. Et primo modo est pietas venerationis, quae est idem quod religiositas vel cultus Dei. Secundo modo est pietas compassionis, quae idem est quod affectus erga proximum, ut dicit Tullius. Sicut ait Apostolus,II ad Timoth. III, 12 : " Persecutionem patientur, " juxta illud Ecclesiastici, II , 1 : " Fili, accedens ad servitudinem Dei, " cui scilicet servire regnare est, " sta in justitia, " id est, firmitate propositi contra tentationes immobilis, " et timore, " ut nihil negligas de faciendis. Eccle. vii, 19 : Qui timet Deum, nihil negligit. Vel sic : " Sta in justitia, " id est, persevera in operatione boni, " et timore, " id est, declinatione mali. Proverb. XIV, 27 : Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis, id est, declinare eos faciat a peccato mortali. " Et praepara animam tuam, " id est, voluntatem, " ad tentationem, " scilicet sustinendam. Quasi diceret : Ut sis paratus voluntarie sustinere omnia. Augustinus super Psalmum LIV : " Si non pateris ullam pro Christo persecutionem, nondum coepisti in Christo vivere pie : cum autem coeperis, ingressus es torcular, praepara te ad pressuras. "
" Tentatio namque est vita hominis super terram. " Job, VII, 1, secundum aliam litteram . Quasi diceret : Ad hoc est homo positus super terram, ut sicut miles strenuus (ortis sit in tentationibus.
" Ne autem fideles in his, " scilicet, tribulationibus, " deficiant, consolatur eos Dominus, " scilicet ut hilares reddat : " atque confirmat, " ut stabiles efficiat, " dicens, " Matth. XXVIII, 20 : " Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, " scilicet ad tuendum et erudiendum. " Et Nolite timere, pusillus grex. " Luc. xii. 32.
" Propterea, " id est, quia sic oportet pati, vel quia semper consolatur et confirmat fideles, " videns Deus Pater tribulationes quas passura erat Ecclesia ab Apostolis fundata super petram Christum. " Matth. XVI, 18 : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. I ad Corinth. x, 4 : Petra autem erat Christus. Matth. VII, 25 : Fundata enim erat super petram. " Ut minus timeatur, " scilicet, tribulationes : quia, ut dicit Gregorius, jacula quae praevidentur, minus feriunt, " disposuit una cum Filio et Spiritu sancto eas revelare, " scilicet Joanni, et per Joannem aliis.
Revelavit autem tota Trinitas Christo secundum humanitatem, Christus vero Joanni per Angelum, Joannes Ecclesiae.
Hic tangitur quadruplex causa efficiens hujus revelationis, scilicet, Deus Trinitas, Christus, Joannes, Angelus.