Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et ideo sequitur :
" Qui praeparabit viam tuam. "
Tria dicit : praeparationem illam, et illum cui praeparatio fit, in ostensione et planationem viae : viam autem, in exempli processione, et Christo . paratur in intentionis directione : et haec tria fecit Joan-
I)e primo dicitur, Luc. I, 76 : Tu,puer, propheta Altissimi vocaberis : praeibisenim ante faciem Domini parare vias ejus. Et, Luc. I, 17 : Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Isa. lxii, 10 : Praeparate viam populo, planum facile iter, eligite lapides.
" Viam " autem fecit se Joannes per exemplum. Jerem. VI, 16: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea : optima enim via, doctor magni exempli est.
" Tuam " opere, o Christe fili, tua enim est, quia ad te dirigens. Proverb. III, 17 : Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.
" Ante te. "
Ut plane et recte, relicto devio prisci erroris, tu ad corda accedas. Psal. cxxxi, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Isa. xlv, 2 : Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo.
" Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. "
Inducto praecone, Inducitur Isaiae testimonium de voce praeconis. Et duo dicuntur, titulus videlicet, et dictum.
Titulus est:
" Vox clamantis. "
Et vox respondet verbo quod vocem animat, quod manifestare venit Joannes : sicut vox verbum. Vox enim est via et vehiculum verbi quo cordibus audientium invehitur: et verbi manifestatio quae dare praecipitur. Joan. I, 23 : Ego vox clamantis in deserto. Psal. xxviii, 8 : Vox Domini concutientis desertum," Clamantis " autem vox dicitur, ut dicit Glossa, ad Judaeos surdos, propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. De surdis, Isa. xlii, 18 : Surdi, audite. De. longe positis propter
peccatum, Isa. lix,11 : Exspectavimus salutem, et elongata est a nobis. De inclamatione propter Indignitatem, Isa, xlii, 14: Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. Isa. xxx, 27 : Labia ejus repleta sunt indignatione.