LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc adducitur positio Stoicorum de universi esse principio.
Omnibus autem quae contra Epicureos inducta sunt quidam consentientes, Stoicorum induxerunt philosophiam. Cujus philosophiae licet princeps fuerit Socrates, tamen quia non nisi de moribus scripsit, et de inquisitione veritatis et philosophiae nihil tractavit, ideo Platonis susceperunt tractatum, qui dicta Socratis compilavit, sicut ipse Plato in libro Phaedonis testatus est . ''Volentes autem scire quid erat causa rei uniuscujusque, et videntes quod materia prima nullius rei penitus est causa, ut Avicenna ponit, quamvis subjectum sit quod per aliquid aliud secundum esse est vacuum in actu, universitatis principium dixerunt esse datorem formarum, qui primum agens est secundum formam, et qui seipso lar- gitur omnes formas : ab ipsa enim veritate coacti agentem causam esse posuerunt. Cum autem prius sit agens univocum quam aequivocum, primum agens univoce agens esse dixerunt : si enim aequivoce ageret, per accidens ageret, et sic non esset primum principium.
Adhuc primum non ponit esse compositum : compositum enim reducitur ad aliud prius per se. Oportet ergo quod primum agens et formaliter sit agens et simplex, ex quo sequitur necessario quod primum agens forma est: et cum sit fontale principium, sequitur quod seipso largitur formas, sicut calor se habet in omnibus calidis. Hac igitur de causa, datorem formarum posuerunt.
Quia vero primum indeterminatum est, posuerunt etiam secundos, in quos primus dator influit formas, et per quorum ordinem formae derivantur ad materiam : propter quod Plato dicit : " Dii deorum quorum pater opifexque ego. " Et de formis post pauca subjungit : " Harum sementem ego faciam vobisque tradam, vestrum erit exsequi. " Hujus simile dicebant, sicut si diceremus quod sol non esset nisi lux. Cum enim omnia lucentia luceant a sole, largitio luminis a sole esset essentialis emanatio, et lumen determinatur per cain quae fluit usque ad constitutionem colorum in determinatis corporum. Per eumdem modum ponebant esse formarum in anima quae formatur. Haec igitur fuit una pars positionis eorum.
Formas etiam separatas dixerunt esse perpetuas, sicut in Timaeo Platonis, hac ratione : quia aiunt, quod factum aliquem habet facientem : si autem et ille factus esset, iretur in infinitum, vel oporteret circulum esse in facientibus et factis : oportet ergo quod factor primus factus non sit. Factor ergo, non factus, perpetuus et aeternus est : factus autem et faciens non casu vel fortuna facit : omne quod facit, ad rationem referens factum. Factor ergo aeternus aut refert ad rationem aeternam, aut ad mutabilem. Si
ad mutabilem, sequitur quod act mutabile erit ratio factoris aeterni in faciendo: quod omnino impossibile est : quia si mutabilis ratio esset, et ipsa facta relata erit ad. aliquam quae est ante se ratio : et sic igitur iretur in infinitum, quod omnis refugit intellectus. Oportet igitur quod ratio sit res qua constituitur esse rei perpetua sic. Hac ergo necessitate formas posuerunt aeternas. Et cum nihil habens esse in materia perpetuum sit, coacti sunt has rationes ponere separatas et consistentes in lumine datoris formarum. Separatum enim esse idem est ei esse quod est esse in lumine intellectus. Harum autem formarum eas quae sunt in materia, dixerunt esse imagines vel resonantias : imagines quidem si ad rationis speciem innitantur : resonantias autem si propter mersionem in materiam ab imitatione deficiunt: separatas autem dixerunt quasi quaedam etivagia vel sigilla : sigillata enim cera, vel quodlibet aliud, a sigillo non recipit formam nisi secundum esse quod habet in. sigillo, et secundum esse quod in. cera habere poterit. Et hoc modo dixerunt facta perpetuis quasi a sigillis procedere : cum tamen perpetua immobilia sunt: mobilia autem ea quae facta sunt. Cujus opinionis fuit Boetius in libro de Consolatione dicens : " 0 qui perpetua mundum ratione gubernas, stelliferi conditor orbis ". Et post pauca : " Cui cuncta superna ducis ab exemplo ". Et in secundo Timaei: " Operi formam dat opifex suus : quippe ad immortalis quidem et statu gemino persistentis exempli formans operis effigiem, honestum efficiat simulacrum, necesse est. "
Propter quod tria genera formarum esse dixerunt, scilicet formas ante rem, in re, et post rem. Et eas quidem quae sunt ante rem dixerunt rerum esse principia : quae autem in re, et cum re sunt, principiata et imaginationes : quae autem post rem, dicebant accidentales esse, sicut sunt formae abstractionis quando universale abstrahitur a particulari : propter quod has accidentales esse dixerunt : accidit enim eis quae jam sunt, universales accipi per nudationem a materia. Haec ergo fuit secunda pars positionis eorum.
Tertia vero pars fuit, quod ponebant numeros. Nulla enim forma sigillatur in materia, nisi proportione numerorum, quae sunt principia, determinantia formam ad. materiam hanc vel illam, et potentias materiae determinantes ad formae susceptionem, et sic in omni facto est proportio numerorum. Cum vero duplex sit numerus, scilicet numerans, et numeratus, erit etiam duplex proportio. Si. enim quaeratur quis horum sit ante alium et alterius principium? constat quod numerus numerans principium est numeri numerati : primum enim et principium est a quo non convertitur consequentia : posito enim numero numerato, ponitur necessario numerus numeralis, et non convertitur. Numerus ergo numerans, numerati est principium. Cum in numerato constituantur ex quae fiunt, constat numerum eorum quae fiunt, esse principium : propter quod in principio arithmeticae dicitur arithmeticam esse priorem aliis scientiis quadrivialibus, non solum propter hoc quod ad. numerum respiciens omnia constituit opifex, sed et naturali communia : quia si non sit numerus, non erit triangulus, ut patet, nec quadratum, neque trigonum, vel quadrata radicatio, nec diatesseron, nec alia hujusmodi. Hac igitur ratione moti, numeros dicebant esse principia.
Quarta pars positionis fuit, quod ponebant principia et mathematicas lineas et superficies et corpora, quae omnia reducebant ad magnum et parvum. : parvum dicentes, quod componitur ex paucis : et magnum, quod ex multis. Haec dicebant esse naturalia. Cujus positionis haec est ratio, quia videbant non tantum proportiones esse in factis et facientibus
secundum mathematicos, sed etiam compositionem ad figuram, quae non secundum proportionem discretorum accipi potest, sicut patet in secundo Geometriae Euclidis : talis autem proportio in factis cum facta sit, suae factionis perpetuam habet rationem : perpetua autem ratio non nisi in mathematicis est : ratio enim in materialibus consequenter ponit rationem in mathematicis, et non. e contra. Positio ergo compositionis in mathematicis principium est compositionis in materialibus . Omnium enim natura constantium terminus est et ratio magnitudinis, quem terminum si transeant, inutilia sunt ad factorum constitutionem. Terminus autem accipitur in magno et in parvo non simpliciter, sed per relationem ad virtutes facientis et facti. Hoc igitur modo omnia producebant ex uno. Lumen autem datoris formae constituit formam : lumen in proportione collationis formae constituit numerum : lumen vero idem in proportione compositorum ad terminum rei factae, constituit mathematica. Omnia igitur constituuntur secundum numerum esse et mensuram. Haec igitur est Stoicorum positio, et sic probata.
Stoicorum autem nomen vel facientes cantilenas , vel stantes in porticibus interpretatur. Et ratio nominis est, quia primi philosophantes in poematibus et philosophabantur poemata, nulla lege metri cantilenarum habebant modum : quia autem maxime facta hominum caniebant, quae ante porticus in theatris et palaestris cantabantur, propter hoc in porticibus stantes dicebant: propter quod etiam Dionysius loquitur de theoricis stoice, aesopi figmenta quaedam ad mystica theoremata referens per modum poetarum. Hoc autem maxime Plato Stoicorum princeps fecit : ideo principium primum patrem nominavit, prolem vero formam ab ipso procedentem, materculam autem omnium susceptivam materiam.