De solutione dubitationis quae ortum habuit ex hoc quod dictum est memoriam esse praeteriti.
Dubitabit autem aliquis de hoc quod diximus, praeteriti, secundum quod praeteritum est, esse memoriam. Quaeret enim aliquis, propter quam causam rememoramur rem absentem quae non est praesens, potius quam passionem praesentem, quae praesentialiter dicta est in thesauro formarum, quem supra vocavimus servativam animae partem ? Et hoc est quaerere, quia cum constet memoriam accipere a specie quam habet apud se quae praesens est animae, et per eam in rem prius sensam devenire, quare dicitur memoria esse praeteriti propter rem absentem potius quam praesentis propter speciem a qua incipit reflexio quae praesens est in anima. Manifestum est enim, quoniam hujus aliquid a quo incipiat reflexio, Oportet intelligere praesens esse in anima per sensum communem et proprium acceptum : et oportet id esse praesens intelligere in parte corporis quae habet memoriam, sicut organum habet virtutem quae est perfectio ejus : nisi enim aliquid tale in parte memoriae intelligeretur in esse, non haberet memoria unde inciperet reflecti in rem quam prius sensit memorans. Aliquando enim pictura quae pingitur in anima sensibili per sensum accepta, est passio et qualitas quaedam illius ejusdem partis animae, cujus superius diximus esse memoriam habitum quemdam : factus enim motus sensibilis ad animam, signat unum individuum in quod reflexio fit per memoriae actum : et hoc sic est sicut figura quaedam vel alius motus sensibilis gustus vel odoratus, sicut sigillantis annuli qui in cera relinquit signum sine materia, sicut in libro de ''Anima est determinatum.
Quod autem talis impressio a sensibili relinquatur in partibus animae sensibilts et maneat, probatur ex ipsis dispositionibus potentiarum receptarum secundum quarum numerationem numeratur etiam memoria : quod non esset nisi corporaliter sigillata memoria intelligeretur. Videmus enim in his quorum complexio mobilis et reflexibilis est multum, sive hoc sit per infirmitatem, sicut est in apoplecticis quibusdam et paralyticis et lethargicis : sive hoc sit propter aetatem, juventutem infantilem scilicet, et decrepitam senectutem : illis non bene accidit memorari. In infantibus enim nimis abundat humidum augens et radicale, In decrepitis autem abundat humidum hu-
mectans non augens quod est phlegmati- cum : propter quod non bene retinent sigillata a sensibus. Quoniam propter frigidum cerebrum praecipue humiditas abundans dominatur in cerebro illorum qui in aliqua istarum humiditatum habent abundantiam : et fit in eis hoc sicut sigilli figura incidere imaginetur in aquam et motum illius : quia tunc non tenebitur forma sigilli, licet de facili recipiatur : humiditas enim dicta in quibusdam abundat propter frigidum esse quorumdam : frigidum enim inductivum est humiditatis : et fit in eis sicut in ruinosis aedificiis, in quibus non fit sigillatio propter putrefactionem ipsorum. Omnia enim putrefacta exterius sunt humida, et interius arida. Aliquando autem propter duritiem accipientis qualitatem sive passionem illam quae est a sensu, non fit phantasma : eo quod difficulter a sensibili sigillatur. Ex his dictis causis multum novi infantes in quibus humida dominatur aetas, et multum decrepiti senes immemores efficiuntur. Infantes enim propter humidum fluens a calido in augmentum : senes autem propter humidum humectans extra et fluens in decrementum, eo quod interiora manent arida et destituta.
In aliis autem complexionibus similiter est : quoniam multum velocis ingenii existentes, non sunt bene memores propter humidum facile recipiens, et calidum multum movens. Calidum enim commovet imaginationes et perturbat eas : et humidum praecipue continuo calore motum non. bene retinet eas. Similiter autem et multum tardi non de facili recipiunt : et ideo deficiunt eis imagines : propter quod memorativi non efficiuntur. Veloces enim plus quam indigeant ad bonitatem memoriae, humidi sunt: tardi autem mimis habent de humore, quam ad receptionem sufficiat imaginationum. Quibusdam enim, sicut nimis humidis, non manet phantasia in anima : aliis autem sicut siccis,non contingit sigillari ex phantasmate.
Si enim hujus accidens quod est forma sigillata a sensu, est circa memoriam, tunc merito quaeritur, utrum haec passio praesens in anima sit perficiens memorari : aut illud sensibile a quo in sensu primum haec passio facta est. Siquidem hoc dicitur esse memorabile quod est praesens in anima : tunc memoria nihil omnium memorabitur : quoniam de praesentibus alias habemus apprehensiones quae sunt sensus communis, et phantasia, et aliae hujusmodi potentiae, ita quod ad nihil omnium eorum quae sunt praesentia, indigeremus memoria. Si vero id dicatur esse memorabile quod est absens, et transivit in praeteritum, tunc memorabimur haec quorum sumus scientiam habentes : quae tamen non scimus praesentia. Hoc autem non videtur : quia cum memoria sit una de viribus passivis animae sensibilis, tunc non potest effici in actu nisi per speciem praesentem in ipsa, sicut nec visus, nec imaginatio, nec caeterae potentiae passivae. Non igitur videtur esse alicujus absentis secundum quod est potentia apprehensiva effecta in actu per apprehensum : et si dicatur id quod est in memoria simile picturae et figurae quam sibi sigillavit res sensibilis, tunc videtur quod hujus ejusdem est sensus : quia primum in quo sensibile suam sigillat figuram et picturam, sensus est. Ergo memoria erit alterius cujusdam, eo quod supra ostendimus sensum non esse memoriam. Si enim daretur quod esset hujusmodi praesentis, tunc agens memoria quando memoratur hanc passionem ut praesentem, speculabitur quando incipit ab intellectu, vel sentiet quando incipit a sensibili : et utrumque horum esset inconveniens : quia tunc memoria non esset aliud aut a sensu, aut ab intellectu. Memoria igitur non est praesentis ut praesens est. Quaeramus igitur quomodo non praesens potest memorari ? cum, sicut diximus, omnis potentia passiva non fiat in actu nisi per speciem aliquam praesentem in ipsa. Si diceretur quod memoria potest effici in
actu per non praesens, tunc eadem ratio esset de omnibus aliis potentiis passivis : et sic contingeret etiam in sensu, ita ut contingeret videre non praesens, et sic de aliis.
Dicamus ergo solventes inductam dubitationem, quod in talibus est sicut contingens, et accidens est contra aliquid. Quod enim memoria est sicut species in pictura quiddam contingens et accidens est multos habere modos : quod sic declaratur. Quia sicut in tabula pictum animal est quidem animal pictum et imago imitans id cujus est repraesentativum, et in substantia quidem est hoc unum et idem, sed non est suum esse unum et idem : quia primo modo accipitur absolute, et secundo modo accipitur comparative ad alterum. Et ideo potest considerari sicut animal pictum., et potest considerari sicut imago repraesentans. Sic et in nobis phantasma factum oportet rimari. Diximus enim in libro de Anima, duplices esse formas animae, scilicet separationis, et compositionis. Separationis quidem quae sunt a re : et illae sunt quae absolute fiunt in anima. Compositionis autem formae sunt quae referuntur ad res quibus applicantur. Ita etiam est in phantasmate : si enim accipiamus ipsum prout absolute quiescit in anima notitiam de re faciens, tunc est phantasma praesens in anima a qua egreditur intellectus quando movet intellectum possibilem. Si autem ad rem ad quam acceptum fuit, referatur per propria rei illius, tunc vocatur imago quasi imitago dicta : et hoc modo perficit memoriam. Et ideo licet sit in potentia praesens, tamen quia non accipitur ut ipsum absolute, sed ut alterius quod est praeteritum : et in hoc esse perficit memoriam secundum quod ipsa est potentia passiva : et ideo memoria est praeteriti et non praesentis. Sic igitur dicimus, quod est phantasmatis considerare quaedam per se sive per considerationem : et est etiam
considerare speculationem phantasmatis secundum quod est alterius : et secundum quidem seipsa dicimus ipsam speculationem quamdam esse, aut phantasma quoddam. In quantum autem alterius est, tunc dicitur imago aut memoria, quia ut imago perficit memorationem. Igitur quando agit in animam motus phantasmatis secundum quod consideratur absolutum per seipsum, sic perficit sensum interiorem animae vel exteriorem. Et hoc modo quando progreditur in potentiis abstrahentibus, tunc egreditur a phantasia sicut intellectus quidam qui ex phantasmate accipitur. Secundum autem quod alterius est quaedam imago, tunc considerat ipsum relatum tamquam imaginem. Et hujus est exemplum, sicut si nos dicamus quod anima non est considerans tonsorem qui dicitur Socrates Dionis filius, qui tonsor fuit secundum se tantum : aut etiam tonsoris imaginem est considerans tantum. Sed utroque modo considerat anima tonsorem : et hinc alia passio egreditur speculationis hujus quando considerat tonsoris imaginem : et aliqua quando considerat absolute, sicut animal pictum in tabula : hic enim quidem in anima fit sicut intellectus solum per abstractionem, et hoc est quando perficitur motus formae separationis ad. animam a re factus.
Alia autem consideratio est secundum quod ipsum non ut pictura quaedam, sed ut memoria est quaedam et imago : quia sic ab eo incipit reflexio in rem priorem quasi utens eo ut forma compositionis ad rem cujus est forma. Et inde contingit occasio prius inductae dubitationis : quia nescimus propter istam eamdem causam duplicis considerationis, quando fiunt tales motus phantasmatis in anima, utrum acciderit ex eo quod sensimus prius cujus iste motus imago est : aut acciderit ab eo quod sentimus ut phantasma praesens. Motum autem vocamus, sicut in II de Anima docuimus, formam per motum impressam alicui virtuti animae : et inde ulterius causatur : quia nescimus si actus animae rationalis memoria est, aut non est memoria. Aliquando autem accidit intelligere et scire nostrum reminisci et rememorari : eo quod bene scimus nos reminisci et rememorari. Et hoc est quando aliquid speculamur referentes ad id quod audivimus prius secundum id quod prius audivimus. Hoc autem contingit cum speculans tamquam idem in substantia committit memoriae : et considerat ipsum tamquam secundum alterum esse quod est esse imaginis, sicut jam ante diximus.
Aliquando autem fit speculatio in contrarium hujusmodi : et hoc est quando speculamur formam animae a re factam in anima absolute, non referentes eam ad rem cujus est imago. Isti enim motus sunt contrarii per terminos : quia unus est a re ad animam : alter autem ab anima ad rem extra visam vel auditam, vel aliter in praeterito acceptam. Et hujus similitudo est in speculo concavo circumferenti sphaerico, quando in illo forma impressa uni parti projicitur super alteram, et ab altera reprojicitur super
primam. Similiter autem est in aliis speculis duobus vel pluribus distantibus. Quaecumque enim in talibus apparent, dicebant Antiqui fieri ut ipsa absoluta, et dicebant ea etiam fieri sicut memores sunt, et memorantes ab aliquo. Hoc autem fit, sicut diximus, cum aliquis imaginem tamquam imaginem considerat.
Probatio autem eorum quae dicta sunt, est, quia meditationes salvant memoriam. Meditari autem nihil aliud est quam speculari multoties aliquid idem sicut imaginem rei praeteritae, et non per se. Ergo memoria etiam incipit ab eo quod est in ipso sicut imago et non per se.
Sic igitur dictum est a nobis quid est memoria, et quid memorari : et ostensum est quoniam memoria per se phantasmatis est, et non secundum quod est phantasma absolute, sed secundum quod est imago : et dictum est a nobis, quoniam habitus est ejus cujus est phantasma in praedicto modo consideratum. Dictum est etiam cujus partium animae sit quae sunt in nobis : et dictum est quia est ut agentis primi sensibilis quo tempus sentimus.