CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Secundum ordinem de his exsequentes, dicimus primo quod quamvis propositio et enuntiatio non differant secundum substantiam et secundum id quod sunt propositio et enuntiatio, differunt tamen secundum esse, et secundum intentiones nominum: quia enuntiatio secundum esse enuntiationis et secundum rationem nominis refertur ad rem designatam et interpretatam per enuntiationem, propositio autem dicit orationem indicativam non ad rem designatam relatam, sed pro altero (quod per ipsam probatur) positam, sicut praemissa virtutem et rationem habet principii comparata ad conclusionem. Enuntiatio autem ad rem non habet rationem principii, sed potius virtutem signi : et ideo formaliter loquendo accidit enuntiationi propositionem fieri vel esse : sed enuntiare de re designata enuntiationi est essentiale. Et quia hic utimur enuntiatione prout ponitur ut scientiae conclusionis principium, ideo hic vocamus propositionem, quod in Perihermenias vocavimus enuntiationem : quia ibi de iudicativa oratione intendimus secundum rationem signi, quod de rebus enuntiando interpretatur sicut sunt, vel sicut non sunt.
Sic ergo sumpta propositione, dicimus quod propositio est oratio affirmativa vel negativa alicujus de aliquo : et hoc debet accipi divisim sic, quod propositio affirmativa sit affirmativa sive affirmatio alicujus praedicati de aliquo subjecto, et quod propositio negativa sit negativa sive negatio alicujus de aliquo : si enim negatio est alicujus, tunc negatio est et divisio alicujus ab aliquo. Et ideo cum dicitur, alicujus de aliquo propositio quantum ad subjectum univoce stat, et in affirmativa et in negativa : quantum autem ad relationem praedicati ad subjectum non stat omnino univoce: quia in affirmativa notat inhaerentiam praedicati ad subjectum, in negativa autem notat remotionem.
Attendendum autem est quod cum inferius non ponatur in diffinitione sui superioris, tamen affirmativa et negativa
quae sunt partes propositionis subjectivae, ponuntur in assignatione propositionis : quia de diffinitione propositionis substantiali est, quod sit oratio alicujus praedicati de aliquo subjecto. Quod autem ita sit, probatur a partibus ipsius : est enim in affirmativa, et in negativa est iterum alicujus de aliquo.
Ut ergo simul detur diffinitio, et omnibus convenire probetur, ideo in diffinitione ponitur affirmativa et negativa. Et ideo inferius non ponitur in diffinitione sui superioris ut diffinitivum, sed potius ut divisivum, ut ex partibus divisis generalis sive universalis probetur esse diffinitio : et hoc modo inferius bene ponitur in assignatione superioris.
Si autem quaeratur, cum multis modis dividatur enuntiatio per unam et plures, et compositam et simplicem, et universalem et particularem, quare de his nulla mentio fit in assignatione propositionis, sed tantum de affirmativa et negativa, Facile est respondere : quia aliae divisiones non fiunt per ista essentialia propositioni, sicut quando dividitur per affirmativum et negativum : ista enim respiciunt compositionem quae formalis est in propositione : et ideo sunt qualitates essentiales propositioni. Universale autem et particulare accidunt propositioni ex subjecto, et similiter una vel plures propositio ex subjecto vel praedicato, et similiter simplex et composita : et ideo non ita essentialiter specificant enuntiationem sicut affirmativum et negativum, nec tantum faciunt ad diversiticationem syllogismi in figura et modo sicut affirmativum et negativum : et ideo ista potius quam alia ponuntur in assignatione propositionis.
Quod autem dicitur oratio, hoc in diffinitione propositionis ponitur ut genus proximum : quia intelligitur de oratione duplici perfectione perfecta, constitutione in perfectionem orationis, et constitutione in perfectionem significationis. Dico autem constitutionem in perfectionem perfectae orationis, quod sit ex nomine et verbo perfectam notitiam faciente de affectu pronuntiantis : sicut cum dicitur : fac hoc, per orationem imperativam perfecte designatur imperantis affectus : et cum dicitur : utinam bonus essem, perfecte designatur optantis affectus, et sic de aliis. Et dico orationis constitutae in perfectionem significationis, propter orationem indicativam, quae non fit ad indicandum affectum pronuntiantis primo et principaliter, sed potius ad esse designandum sicut est : et ex consequenti per rei enuntiationem fit judicium affectus indicantis rem, sicut est in esse vel non esse. De tali igitur oratione intelligitur, quia apud logicum non est alia considerata oratio.
Si vero quaeritur, quare non dicitur enuntiatio, Dicendum quod enuntiatio secundum esse et substantiam non est genus ad propositionem, sed potius secundum substantiam convertitur enuntiatio cum propositione : et ideo si in diffinisione poneretur, diffiniretur idem per seipsum. Potest tamen etiam dici quod prius dictum est : quia enuntiatio dicit relationem ad significatum, et propositio dicit relationem principii ad conclusionem : et quoad hanc rationem enuntiatio in diffinitione propositionis non debet poni, quia sic diversitatem et oppositionem quamdam habet ad propositionem : sed oratio perfecta perfectionibus dictis genus est substantiale ad enuntiationem et ad propositionem, et ideo talis oratio ponitur in propositionis diffinitione.
Propositio autem sic diffinita et accepta, sic dividitur, quod haec quidem est universalis, et alia particularis, et alia indefinita. Singularem autem hic non pono : quia illa non est syllogistica, et ideo pro conclusione syllogismi non posita, et ideo non proprie habet nomen et rationem propositionis. Quia si aliquando forte in syllogismo ponitur, non ponitur ut singularis, sed ut particulare ad hoc vel illud determinatum : particulare enim est quod substantialiter sub universali accipitur, ut sub omni homine quidam
homo. Singulare autem nec immediate, nec per se sumitur sub universali : quia si dicam, omnis homo currit, non assumitur Socrates, nisi per hoc quod Socrates est quidam homo : nec quidam homo determinatur ad Socratem, nisi per hoc quod accidit cuidam homini Socratem esse .
Attendendum etiam quod quamvis indefinita aequipolleat particulari : tamen nec aequipollentia secundum valorem comparatur ad supposita sub subjecto accepta : quia utraque pro uno verificatur. Sed secundum signi determinationem opponitur particularis indefinitae: quia cum dicitur, quidam homo, universale per signum inclinatum est ad standum pro partibus, et hujusmodi inclinationem non habet in ea quae est indefinita. Hae igitur species sunt propositionis secundum quantitatem penes quam attenditur decursus syllogisticus, universale, particulare, et indefinitum.
Et si aliquis objiciat, quod ars imitatur naturam : et cum indefinitum nihil sit in natura, videtur quod etiam in arte nihil esse debeat indefinitum, Dicendum quod ista objectio procedit ac si indefinitum idem sit quod infinitum : et hoc non est verum : quia infinitum dicitur a privatione finis intus et extra Unientis, cujus ultimum non est accipere. Indefinitum autem dicitur a privatione certificantis ipsum ad hoc vel illud, sicut neutrum genus dicitur indefinitum, hoc est, incertum ad formam masculini et foeminini: et sic dicitur propositio indefinita, nec ad universale vel particulare certificata per signum ad alterum dictorum certificans subjecti quantitatem : et hoc modo indefinitum et est in natura, et in arte necessarium.
Per exempla autem declarantur quae dicta sunt. Dico autem describendo universalem propositionem, quae omni aut nulli inesse significat. Si enim universale quod est subjectum accipitur distributum, ut secundum quamlibet partem ipsius insit ei praedicatum, sicut cum dicitur, omnis homo currit, et sic significat praedicatum inesse subjecto : tunc est universalis affirmativa. Si autem significat nulli parti subjecti inesse praedicatum, sed a qualibet parte subjecti removeri : tunc habet quidem subjectum ad standum pro qualibet parte distributum per universale signum, sed per negationem quae est in signo respicientem compositionem, praedicatum removetur a qualibet parte divisim, sicut cum dico, nullus homo currit, removetur cursus a quolibet homine. Particularem propositionem dico quae significat praedicatum inesse subjecto sub determinatione subjecti ad partem, aut significat non omni sed parti inesse affirmative vel negative, ut cum dicitur, quidam homo currit, aut non omnis homo currit : ita quod negatio signum distributivum formaliter respicit : sic enim negat universalitatem in ratione universalitatis, et relinquit partem sub distributione acceptam. Indefinitam autem dico propositionem, quae praedicatur inesse vel non esse, et significat sine certificati one ad universaliter standum vel particulariter : et hoc est universali subjecto accepto sine signo universali vel particulari, sicut affirmativa indefinita est, a qua formatur hoc dictum, contrariorum esse eamdem disciplinam. Propositio autem est, contrariorum eadem est disciplina. Indefinita autem negativa est, a qua formatur hoc dictum, voluptatem non esse bonum : et propositio est, voluptas non est bonum.
Dividendo autem propositionem non per species, sed per proprietates suas, est quaedam propositio dialectica, et quaedam demonstrativa, secundum quod est in materia probabili vel necessaria. Et dicam omnem illam propositionem dialecticam, quae non sumit, sed interrogat
consensum respondentis an sumendum esse concedat, sicut est propositio sophistica, et etiam tentativa : omnes enim illae hoc modo dialecticae dicuntur propositiones : quia in hoc conveniunt, quod consensum respondentis interrogant : quod non facit demonstrator, qui propter ipsam rei necessitatem sumit et de consensu respondentis non curat : quia in talibus oportet discentem credere, et non in ipso contradicere.
Unde in hoc differt propositio demonstrativa a dialectica quoniam demonstrativa propositio est sumptio alterius partis contradictionis quaecumque est vera et necessaria: non enim interrogat respondentis consensum, sed ex ipsa rei veritate et necessitate sumit quasi concessam ille qui demonstrat. Dialectica vero propositio non sic sumi potest : quia non habet rei certitudinem, sed ex consensu procedit respondentis : et ideo dialectica propositio est cum interrogatione alterius partis contradictionis quomodocumque scilicet concedere velit respondens. Hujus autem vera causa est : quia necessitas in propositione non est ab homine, sed a re ipsa : probabilitas autem erit ab homine : probabile enim est, quod videtur omnibus aut pluribus aut maxime notis : et ideo in probabilibus oportet quod habeatur respondentis condisputantis nobiscum consensus.
Quamvis autem sic differant dialectica et demonstrativa propositiones, tamen in hoc non distabit una ab alia, quin ejusdem figurae et ejusdem modi fiat ex utraque formalis et simplex syllogismus, hoc est, syllogismus qui formaliter est applicabilis utrisque, scilicet tam demonstrativo quam dialectico syllogismis : uterque enim, scilicet et qui demonstrat et qui consensus interrogat, syllogizant, et unus syllogismus simplex et formalis est demonstrativus et dialecticus, quamvis non sit una species materialis syllogismi in utroque istorum, sed unum sunt in forma simplicis syllogismi, sicut isosceles et isopleurus sunt una figura, quamvis non sint unus triangulus, sicut dicit Aristoteles. Manifestum est enim quod et qui demonstrat et qui interrogat syllogizans, servat formam syllogismi simplicis in figura et modo: et qui syllogizat in propositionibus, sumit aliquid de aliquo affirmative esse, vel negative non esse. Quia igitur omnis syllogizans sumit vel concessam a respondente vel acceptam ab ipsius rei necessitate, sequitur quod syllogistica propositio est simpliciter sive universaliter affirmatio aut negatio alicujus de aliquo, vel alicujus ab aliquo secundum modum qui dictus est, scilicet quod vel consensu sumit interrogatam, vel ab ipsa necessitate accipit concessam. Demonstrativa autem popositio est, si aut per se vera sit, aut si non per se vera est quod tamen sit per primas propositiones per se veras sic sumpta et probata. Dialectica autem propositio in percunctante quidem et quaerente quam partem contradictionis concedat respondens est interrogatio : quia consensum oportet inquirere. Syllogizanti autem (eo quod syllogizans sumit concessum ante per interrogationem et colligit ea in quae jam consensit respondens) est sumptio apparentis quoad respondentem, et est sumptio probabilis quoad rei probabilitatem, quemadmodum in Topicis dictum est, ubi de interrogatione et probabili ex intentione est determinatum.
Quid est igitur propositio secundum se, et quid differt propositio syllogistica in syllogismo simplici et formali posita, a demonstrativa et dialectica, subtiliter quidem in sequentibus dicetur : ad praesentem vero utilitatem, in qua non intendimus nisi praelibare ea quae necessaria sunt ad propositum, sufficiunt ea quae nunc a nobis de propositione determinata sunt. Hoc enim solum scire oportet, quod propositio syllogistica (quae syllogistica dicitur a simplici forma syllogismi) nullius significationis est ratio determinata : sed sumitur a terminis transcendentibus, sicut in a et B et c et hujusmodi, quae nihil in se significant nec
materiam aliquam determinant: sed materia cui illa forma primo applicabilis est, duplex est, scilicet necessaria et probabilis. Et ideo non sunt syllogisticae propositiones syllogismi, scilicet simplicis et demonstrativi et dialectici.