13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 2. Nocturno.
Responsoria.
1. Sanctus Aper jejunando,
In vigiliis orando,
Laboribus insudando
Gratiam obtinuit,
Quique fidem praedicando,
Caritatem amplexando
Et virtutes operando
Et in bis perseverando
Gloriam promeruit
V. Et mala sustinuit
quam plurima, mortificando
Carnem, quam animae
vult subjici vigilando.
2. Sanctus Aper, vitae via,
Elegit mundi dulcia,
Ut confunderet fortia,
Mundum, carnem, daemonia
Vicit, sicut legitur,
Non sine continentia
Nec sine patientia
Atque perseverantia,
Tam perfecta victoria
Esse facta creditur,
V. Sicut in historia
Sanctae vitae reperitur
Ejus in ecclesia
Rurali, qua sepelitur.
3. Aper, unus viatorum
De numero confessorum
In medio peccatorum
Obiit feliciter,
Sequens vitam perfectorum,
Qui per manus angelorum
Elevatus supra chorum
Ecclesiae supernorum
Per saecula saeculorum
Gaudet aeternaliter.
V. Secutus iter sanctorum
Patronus catholicorum
Nos faciat pariter
Sedes intrare polorum.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Justum deduxit Dominus
Per vias rectas fidei
Et ei nihilominus
Apparuit regnum Dei.
2. Amavit Dominus eum
Plenum divinae gratiae
Et, quia dilexit Deum,
Induit stola gloriae.
3. Justus non saturabitur
Sequendo Dominum suum,
Ideo coronabitur
Et vivet in perpetuum.
4. Beatus servus patiens
Redargui non poterit,
Quem Dominus adveniens
Vigilantem invenerit.
5. Iste confessor Domini
Amavit poenitentiam,
Qui gratiam dat homini
Et paradisi gloriam.
Ad Benedictus.
A. Servus bonus et fidelis
Supra multa constitui
Promeruit et in caelis
Gaudium Domini sui
Et ipsius conspectui
Adsistere cum angelis
Et cum sanctis archangelis
Dei visione frui.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Sacerdos et non pontifex,
Pastor bonus in populo,
Miraculorum artifex
Migravit ab hoc saeculo,
Ut in mortis articulo
Succurrat nobis opifex,
Ne peccatorum carnifex
Nos ruat in piaculo.