Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De istius fidei intelligentia sana.
Ad istius autem fidei intelligentiam sanam docet doctrina sacra, quod in divinis sunt duae emanationes, tres hypostases, quatuor relationes, quinque notiones et ex his tantum tres proprietates personales .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum et summum principium, hoc ipso quod primum, sit simplicissimum: hoc ipso quod summum, sit perfectissimum: ideo perfectissime se communicat, quia perfectissimum: et indivisionem omnimodam servat, hoc ipso quod simplicissimum: et ideo, salva unitate naturae, sunt ibi modi emanandi perfecte . Modi autem emanandi perfecte sunt duo tantum, scilicet per modum naturae et voluntatis. Primus est generatio, secundus spiratio sive processio, et ideo hi sunt ibi.
Et quia duabus emanationibus substantificis necesse est emanare duas hypostases, necesse est etiam ponere, hypostasim primo producentem ab alio non emanare, ne sit in infinitam abire: ideo sunt ibi tres hypostases.
Et quia cuilibet emanationi respondet duplex habitudo relativa, ideo sunt ibi quatuor relationes, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et processio.
Qui vero per has habitudines innotescunt nobis divinae hypostases: et praeter hoc etiam hypostasis illa, in qua est prima ratio principiandi, innotescit, quia non producitur
nam hoc est nobilitatis in ipsa
ideo quinque sunt notiones, scilicet quatuor relationes praedictae cum innascibilitate.
Et quia quaelibet personarum unam habet proprietatem, per quam principaliter innotescit: ideo tres tantum sunt proprietates personales, quae his nominibus exprimuntur proprie et principaliter, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Cum enim proprium sit Patris esse innascibilem sive ingenitum, esse principium non de principio et esse Patrem: innascibilitas notificat ipsum per modum negationis, licet ex consequenti per modum positionis, quia innascibilitas in Patre ponit fontalem plenitudinem: principium non de principio, per modum positionis cum negatione: esse Patrem, per modum positionis et habitudinis, proprie, complete et determinate .
Similiter, cum Filius sit imago, verbum et filius: imago nominat illam personam ut similitudinem expressam: verbum, ut similitudinem expressivam: filius, ut similitudinem hypostaticam: rursus imago, ut similitudinem conformem: verbum, ut similitudinem intellectualem: filius, ut similitudinem connaturalem .
Per hunc modum, cum proprium sit Spiritus sancti esse donum, esse nexum seu caritatem amborum, esse etiam Spiritum sanctum: donum nominat ipsum ut datum voluntarium: caritas sive nexus , ut datum voluntarium et praecipuum; Spiritus sanctus, ut datum voluntarium, praecipuum et hypostaticum .
Hinc est, quod per haec tria nomina, quae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, trium personarum proprietates personales insinuantur.
Haec igitur tenenda sunt ad fidei Trinitatis intelligentiam sanam.