De dono fortitudinis collatio prima.
Summarum.
Introductio, 1. - Expositio textus: Virgo Maria commendatur a tribus, 2. - Primo a fortitudine, 3.
Fortitudo est donum Dei: argumenti divisio trimembris, 4.
Pars I. De dono fortitudinis ex parte dantis. Datur a Deo secundum triplicem rationem: a Deo protegente, redimente, inhabitante, 5-7.
Figura huius in Samsone, 8.
Pars II. De ipsa ex parte suscipientis. Dispositio triplex, 9.
Primo disponitur anima per inexpugnabile fidei scutum, 10.
Secundo, per imperturbabile spei solatium, 11.
Tertio, per inexstinguibile caritatis incendium, 12.
Pars III. De ipsa ex parte operis consequentis. Datur ad tria: primo ad perficiendum operationes viriles ,13.
Secundo, cui prosternendos aereas potestates, 14.
Tertio, ad perferendas mundiales tribulationes, 15.
1. Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum .
Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Verbum ultimum scribitur in Cantico canticorum et dictum est sponsae sive matri Ecclesiae, cuius collum simile est turri David: mille clypei etc. Collum dicitur, unde egreditur doctrina veritatis. Collum ad duo servit nobis, scilicet ad suscipiendam escam et ad exprimendum sermones . Ita dicitur mater Ecclesia collum, quia ex ea egreditur doctrina veritatis: unde dicit: mille clypei pendent ex ea. Item, procedit ab ea universitas sermonum ad corroborandum animas: unde dicit: omnis armatura fortium. Nihil est, quod valet ad habendam spiritualem fortitudinem, quod sacra Scriptura non explicet.
Debemus loqui de quarto dono Spiritus sancti, scilicet de dono fortitudinis. Rogabimus in principio Dominum etc.
2. Mulierem fortem quis inveniet etc. Verbum istud scriptum est in Proverbiis: absque dubio dictum est ad commendationem matris Ecclesiae, specialiter ad commendationem Virginis gloriosae. In quo verbo a tribus commendatur: primo, a spiritualis fortitudinis roboratione; secundo, a supernaturalis conceptus fecunditate: et tertio, a salutaris consilii discretione. Primum notatur, cum dicit: Mulierem fortem quis inveniet etc. Secundum, cum dicit: Procul et de ultimis finibus pretium eius. Tertium subdit: Quaesivit lanam et linum etc.
De dono fortitudinis dicemus nunc: de privilegio fecunditatis eras in mane, et de dono consilii eras in sero.
3. Primo, dico, commendatur a spiritualis fortitudinis robore, cum dicit: Mulierem fortem quis inveniet? Quaerit non desperando, sed confidendo. Quis igitur inveniet? Certe ille qui attingit a fine usque ad finem ; ipse inveniet eam et misit ad eam paranymphum, id est Gabrielem Archangelum. Gabriel interpretatur fortitudo Dei, et ipse missus est ad inveniendum fortem mulierem. Absque dubio Salomon in ea voluit requiescere tanquam in loco securo: sed hoc non potuit esse, nisi esset fortis, quia dicitur in Cantico , quod ante tectum Salomonis ambiunt sexaginta fortes. Salomon interpretatur rex desiderabilis: tectum eius ambiunt sexaginta fortes. - Sexagenarius numerus est perfectus et resurgit ex duplicatione numeri senarii in denarium , et sic per ipsum significatur universitas operum ; vel resurgit ex duplicatione numeri denarii in senarium numerum, et significatur per ipsum universitas decem preceptorum decalogi. Quantum aliquis est fortis et expeditus secundum dictamen legum et preceptorum decalogi: tunc est fortis, ita quod ab exteriori laedi non potest. Unde in Proverbiis : Fortitudo et decor indumentum eius. Sicut corpus ornatur ex habitu, ita ornatur anima ex fortitudine: ideo dicitur indumentum animae: nec solum fortitudo est indumentum animae, vel Virginis gloriosae, immo matris Ecclesiae. Unde Isaias: Consurge, consurge, filia Sion: induere vestimentis gloriae tuae.
4. De habitu fortitudinis, qualiter possimus indui, est sermo. Si recte volumus describere fortitudinem: attendendum, quod de caelo est. Unde in libro Machabaeorum : Non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. Psalmus: Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Ergo fortitudo est donum Dei . Et ut melius cognoscamus donum fortitudinis, tria volumus dicere de isto dono. Primo volo ipsum describere ex parte dantis: secundo, ex parte suscipientis: et tertio, ex parte operis consequentis.
5. Primo, dico, volo ipsum describere ex parte dantis: et dico, quod datur a Deo protegente, a Deo redimente et a Deo inhabitante.
Primo, dico, datur donum fortitudinis a Deo protegente. Protegit enim nos Deus secundum ordinationem hierarchicam, muniens nos intus et extra. Scribitur in Proverbiis : Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum currit iustus et exaltabitur: et in eodem: Substantia divitis urbs fortitudinis et quasi murus validus circumdans eum. Fortitudo est, sicut a principio solido, sublimi et forti, a Deo: et Deus aeternus est origo fortitudinis in omnibus rebus ; quia nihil est potens neque forte nisi per fortitudinem primi principii. Igitur ista fortitudo descendit a Deo nos protegente tanquam a primo principio secundum hierarchicas dispositiones ; quae fortitudo reddit omnem nominem divitem et securum et potentem et confidentem.
6. Secundo est ista fortitudo a Deo redimente per Verbi divini incarnationem. Unde Isaias : Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Istae sunt aquae, in quibus anima fortificatur, purificatur, redimitur, sanctificatur et eripitur de potestate daemonum. Per quid redimitur anima ? Dicitur in Habacuc : Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. Item scribitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet: si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Iste fortior est Deus, quia quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Filius Dei factus est infirmus propter nos.
7. Tertia ratio influentiae fortitudinis est a Deo inhabitante. Unde in Michaea: Repletus sum fortitudine Domini, iudicio et virtute. Corpus humanum, quando non habet spiritum, non habet virtutem , etiam si esset corpus giganteum; ita si Deus non est in anima, tunc ipsa non habet virtutem. De fortissimo nostro, scilicet de Christo, dicitur : Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis etc.; et ponit in medio fortitudinem, quia non habitat Christus in nobis, nisi habeamus ista duo, scilicet Spiritum Domini et fortitudinem ; et ideo in medio posuit fortitudinem. Petrus ad vocem ancillae negavit, et stetit contra caesarem: quia sine Spiritu Domini anima est debilis, et cum Spiritu Domini est fortis. Contra caesarem stetit, quia cum Spiritu Domini tunc fortis fuit.
8. In huius mysterii designationem dicitur , quod Samson secundum doctrinam Angeli non permisit, novaculam ascendere super caput suum: sed creverunt crines, et factus est fortissimus hominum. Mirabile fuit, quod cum crinibus fortis fuit et sine capillis factus est infirmus. Dalila meretrix decepit eum: petiit ab eo, ubi esset fortitudo eius. Quatuor vicibus petiit ab eo, et quarta vice dixit ei veritatem, tribus vero primis vicibus celavit ei veritatem. Prima vice dixit : Si septem funibus nerviceis fuero ligatus, ero similis ceteris hominibus: et cum esset ligatus, et venirent Philisthaei ad eum, ut caperent eam, statim rupit funes. Item petiit ab eo, ubi esset fortitudo sua: et dixit: Si ligatus fuero septem funibus novis, qui nondum fuerunt in opere: ero sicut ceteri homines. Tertio dixit ei: Si septem capillos meos infixeris in terra cum clavo, ero sicut ceteri homines. Quarto revelavit ei veritatem et dixit: Si septem capillos meos, qui sunt in capite meo, abraseris, ero similis ceteris hominibus: et tunc ceperunt eum Philisthaei. Quid est hoc? - Dico, quod abrasio capillorum significat subtractionem septiformis gratiae Spiritus sancti. De omnibus Sanctis planum est, quod, quamdiu remansit cum eis gratia Spiritus sancti, fortes fuerunt. - Quare non dixit ei, ubi esset fortitudo sua ? Videte, in amissione Spiritus sancti est iste processus; per istam viam perditur Spiritus sanctus. Quatuor sunt oblectamenta sensuum, scilicet occupatio, cogitatio, incurvatio affectionum interiorum et impugnatio divinarum legum. In ultimo amittitur Spiritus sanctus, in aliis vero disponitur homo ad hoc. Primo diabolus offert delectabilia sensus: et hoc est septem funibus nerviceis ligari. Postea, cum homo immoratur cogitationibus in delectabili oblato, tunc ligatur septem funibus novis, qui nondum fuerunt in opere. Post sequitur incurvatio affectionum: sicut ex multitudine radiorum generatur calor: sic, quando est multiplex cogitatio in anima, tunc incurvatur anima ad illud: et hoc significat ligatio crinium cum clavo in terra. Adhuc non perdit homo Spiritum sanctum. Sed quarto sequitur impugnatio divinarum legum, cum crines capitis abraduntur, id est, cum gratia Spiritus sancti subtrahitur.
Habemus modo, a quo procedit donum Spiritus sancti, quia a Deo protegente, a Deo redimente et a Deo inhabitante. Per gratiam Spiritus sancti natura custodit originem vitae, et nos debemus custodire spiritum vitae. Quid valeret homo, nisi haberet Spiritum sanctum ?
9. Dicas modo: per quid disponitur anima ad susceptionem influxus istius doni. Dico, quod fortitudo, quae est donum Spiritus sancti, venit in nos primo per inexpugnabile fidei scutum: secundo, per imperturbabile spei solatium: et tertio, per inexstinguibile caritatis incendium.
10. Primo, dico, disponitur anima ad donum fortitudinis per inexpugnabile fidei scutum. Unde Apostolus ad Hebraeos : Qui per fidem vicerunt regna etc.; fortes facti sunt in bello: ad Ephesios: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere: et in Esdra: Fortis res est vinum, fortior est rex, fortiores sunt mulieres, dixit tertius; et quartus dixit: Fortissima res est veritas. - Ostendit, qualiter homo potest vincere fortitudinem diaboli. Diabolus trahit hominem ad concupiscentiam carnis, ad concupiscentiam oculorum et ad superbiam vitae. Concupiscentia carnis reddit homines fortissimos: multa patiuntur homines, ut possint explere libidinem carnis. Similiter, ambitio reddit homines fortes: propter ambitionem honorum multi multa patiuntur. Item, concupiscentia oculorum, quae est fomentum concupiscentiae et superbiae, reddit homines fortes, quia multa patiuntur homines, ut temporalia acquirant. In rege significatur superbia: in vino, quod facit hominem ebriosum et reddit hominem audacem, significatur concupiscentia oculorum. Scribitur : Ne intuearis vinum, cum flavescit in scypho. Per mulieres significatur concupiscentia carnis. Quae est materia resistendi istis? Quomodo potest vinci vinum et alia duo ? Dico: per veritatem. Psalmus : Scuto circumdabit te veritas eius, scilicet per fidem inhabitantem, non timebis a timore nocturno etc. Et beatus Petrus dixit: Adversarius vester tanquam leo rugiens circuit, quaerens, quem devoret: cui resistite fortes infide. Si amaremus veritatem, non timeremus diabolum, quia scriptum est: Oculi Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum.
11. Secunda dispositio influxus doni fortitudinis est per imperturbabile spei solatium. Unde Apostolus ad Hebraeos : Fortissimum habemus solatium, qui confugimus ad tenendam propositam nobis spem. Et in Isaia: Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem suam: assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt: ambulabunt et non deficient. Homo libenter portaret magnum onus pro marci auri. Si tantum reficit musca ; igitur multum deberes te movere ad sustinendum pro spe futuri praemii et aeterni. In Deo debemus confidere, quia dat lasso fortitudinem. Philosophus vult, quod una de virtutibus cardinalibus sit magnanimitas: sed non oportet, quod sit in te, sed in Deo ista magnanimitas, quae est virtus.
12. Tertio disponitur homo ad influxum doni fortitudinis per inexstinguibile caritatis incendium. Unde in Cantico : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: iuia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammarum; aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem. Credis exstinguere fornacem ardentem cum gutta aquae ? Omnis virtus est sicut gutta aquae respectu animae amantis. Fortis est ut mors dilectio: mors omnes vincit, similiter dilectio totum vincit. Dura sicut infernus aemulatio: infernus quod tenet non dimittit, ita caritas omnia vincit et fortiter tenet. Paule, quid dicis de caritate? Quis, inquit , separabit me a caritate Dei? Respondet: Tribulatio ? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? Et dicit: Certus sum, quia neque mors neque vita neque instantia neque futura poterunt me separare a caritate, quae est in Christo Iesu. Chrysostomus dicit, quod Paulus enumerat omnes creaturas et dicit: Neque creatura alia poterit me separare a caritate, quae est in Christo Iesu: id est, si de novo posset fieri creatura, non posset separare me. - Ista caritas est trahens nos ad naturam caelestem, non permittit peregrinam impressionem in nobis: quantum est de se, perpetua est; nisi dem libellum repudii, non auferet Deus caritatem suam a nobis. In Psalmo : Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. Protector vitae meae, a quo trepidabo ? Catharina et Lucia fortes fuerunt per amorem Dei. Si non sumus ligati cum Domino per caritatem, facile amittimus fortitudinem nostram.
Patet modo, a quo est origo doni fortitudinis, et per quae disponimur ad istum influxum doni fortitudinis.
13. Sed scitis, quod habitus sine actu nihil est : ideo sciendum, quod ad tria datur donum fortitudinis: primo, ad perficiendum operationes viriles; secundo, ad prosternendum aereae potestates: et tertio, ad perferendum mundiales tribulationes.
Primo, dico, datur donum fortitudinis ad perficiendum operationes viriles: unde in Proverbiis : Egestatem operata, est manus remissa: manus autem fortium parat divitias. Et de forti muliere dicitur: Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Loquitur de Ecclesia et de membris eius. Prius oportet ponere manum ad fortia, quam digiti apprehendant fusum, id est, oportet prius fortiter agere, antequam homo possit perspicaciter docere. In fuso, quo extrahitur filum de stupa, significatur industria, per quam homines accipiunt doctrinam et explicant eam. Qui vult bene docere, oportet, quod manum mittat ad fortia. In libro Regum dicitur: Ingredere, quia vir fortis es et bona annuntians: et in Isaia: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Si brachium est debile etiam si gladius fuerit fortis et bonus; non erit bonus ictus. Aliqui pleni sunt sermonibus et parum habent de operationibus.
14. Secundo datur donum Spiritus sancti ad prosternendos aereae potestates. Unde in Ioanne : Scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Ista fortitudo debet esse in omni Christiano et specialiter in duce exercitus populi christiani. Scribitur in libro Machabaeorum, quod Iudae fortis viribus a iuventute sua, ipse sit vobis princeps militiae, et ipse aget bellum populi. Omnis, qui accipit curam animarum, efficitur princeps militiae: et quando princeps non est bonus, tunc exercitus est in magno periculo. Unde conqueritur Ieremias : Recessit, inquit, omnis decor a filia Sion: facti sunt principes eius sicut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Duo fuerunt, quibus Dominus dedit fortitudinem, scilicet Caleb et Iosue. De Caleb dicitur : Dedit Dominus fortitudinem ipsi Caleb, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum. Et similiter dicitur de Iosue, quod fortis in bello factus est. Caleb interpretatur totum cor, et Iosue interpretatur salvatio. Isti pro salute aliorum circumierunt explorare terram promissionis .
15. Tertio datur donum fortitudinis ad perferendas mundiales tribulationes. Unde dicitur in libro Machabaeorum , quod Eleazarus, quando a vita decessit, exemplum fortitudinis iuvenibus et senibus derelinquens dixit: Libenter pro amore tuo haec patior. Potuit liberari, si simulasset, se carnes porcinas comedisse; sed noluit, immo potius voluit mori et exemplum fortitudinis aliis relinquere.
Quis habebit illud donum ? Omnes modo fugiunt pro modico, pro amissione modicae rei temporalis, vel modici commodi ; et quare ? Quia non habent fortitudinem. Sed dicit ipse Iob : Tenebit iustus viam suam. Via ipsius Christi est, quod homo munde et fortiter ambulet. Accinxit, inquit, fortitudine lumbos suos. Et alibi dicitur: Super excelsa deducet me victor in psalmis canentem. - Rogabimus Dominum nostrum Iesum Christum, ut ipse per suam misericordiam dignetur nos ita ducere et regere in ista vita mortali, ut possimus dona praedicta Spiritus sancti obtinere et pervenire ad illud ineffabile gaudium, in quo vivit et regnat ille quem " videbimus, amabimus et laudabimus ", praestante ipso, qui est trinus et unus; Pater et Filius et Spiritus sanctus. Amen.