DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

QUAESTIO III.

Utrum cognitio abstractiva proprietatum personalium possit habere rationem scientiae ?

Vide Doctores citatos quaestione antecedenti, et Doctorem quodlib. 3. art. 2. et 3.

Quod non : Illud, quod non cadit sub demonstratione, non cadit sub scientia : sed proprietates personales non cadunt sub demonstratione: ergo. Minor probatur, quia si proprietates essent demonstrabiles, aut de personis, aut de essentia : non de personis, quia nulla passio demonstratur de subjecto, quae non sit extra rationem subjecti sui, sed quaelibet proprietas est de intrinseca ratione suppositi, ut patet: ergo, etc. Similiter nec de essentia, quia nulla passio demonstratur de subjecto, nisi illa quae est convertibilis cum subjecto, sed proprietas personalis non est convertibilis cum essentia.

Contra : Omnis propositio necessaria et mediata, et non essentialis est demonstrabilis: illa propositio patet de se : sed propositio, in qua proprietas dicitur de essentia, est necessaria, quia quaelibet proprietas personalis necessario fundatur in esse, et est mediata, quia inter proprietates personales et essentiam cadunt multae perfectiones absolutae, ut intellectus et memoria. Et quod proprietas non sit idem cum ratione essentiae, patet, quia etiam hoc omnes dicunt, quia dicunt quod non sunt convertibiles.

Hic primo ostendentur, quae faciunt difficultatem in ista quaestione, et sunt tria. Primum sumitur ex parte subjecti. Secundum ex parte medii. Tertium ex parte proprietatum.

Primum ex parte subjecti, quod facit difficultatem, est, quia omnis passio demonstrabilis habet subjectum, de quo potest demonstrari ; sed proprietas non habet subjectum de quo possit demonstrari, quia illud subjectum aut est personae, aut essentiae : non personae, quia omnis passio demonstrabilis de subjecto est extra rationem subjecti, sed proprietas est intrinseca ratione personae; igitur. Non potest autem habere pro subjecto essentiam, de qua possit demonstrari. Probatur, quia quando aliqua passio inest alicui subjecto, primo inest ubicumque reperitur subjectum : sed proprietas personalis non reperitur formaliter, ubi reperitur essentia: ergo, etc.

Secundum, quod facit difficultatem ex parte medii est, quia subjectum demonstrabile debet esse convertibile cum utroque extremo, ex 2. post. cap. 2. sed nullum medium cadens inter proprietatem et essentiam est convertibile cum proprietate personali, licet sit convertibile cum essentia. Patet, quia quidquid praeintelligitur ante proprietatem personalem est commune tribus : sed illud quod est commune tribus, non est convertibile cum proprietate personali, ut patet de se ;ergo, etc.

Tertium, quod facit difficultatem ex parte proprietatum, quia de nullo subjecto ut videtur, possunt demonstrari immediate oppositae passiones: sed paternitas et filiatio sunt oppositae passiones.

Hoc viso, dico ad quaestionem tria. Primo, quod alia est comparatio naturae ad supposita, et naturae ad individua, et hoc quia comparatio naturae praecise ad supposita non est comparatio superioris ad inferiora, et ideo non oportet quod numeratis suppositis plurificetur natura. Hoc vult Augustinus 7. de Trinit. cap. ult. ubi vult quod essentia divina comparata ad personas non comparatur sicut superius ad inferius, quia non se habet sicut genus et species. Comparatio autem naturae ad individua, et singularia est comparatio superioris ad inferiora, et ideo numeratis individuis numeratur natura, sicut numerato Socrate et Platone, numeratur natura humana in eis.

Secundo distinguitur de convertibilitatet; quia est quaedam convertibilitas secundum universalitatem, et hoc est, quando passio reperitur in quolibet inferiori, in quo reperitur subjectum, sicut habere tria, et triangulum sunt convertibilia secundum universalitatem. Alia est convertibilitas secundum identitatem, et est quando passio est eadem cuicumque subjectum est idem. Alia est convertibilitas secundum singularitatem, et est quando aliqua passio de se est haec, determinat subjectum primum quod de se sit hoc: similiter subjectum ex ratione sua determinatur ad hanc passionem, quae de se est hoc.

His visis, applicando ad divina, dicitur quod prima convertibilitas, scilicet secundum universalitatem non est in divinis, et ratio est dicta, quia ibi natura non se habet sicut superius, nec multiplicatur. Similiter proprietas et essentia non sunt convertibilia secundum identitatem. Probo, quia alicui est idem essentia realiter, cui proprietas personalis non est idem idealiter: imo differt sicut patet, quia essentia est idem realiter Paternitati, cui Paternitati Filiatio non est eadem realiter, imo differunt istae duae proprietates realiter. Sed tertio dico, quod est ibi singularitas secundum singularitatem, quia illa proprietas, scilicet paternitas divina, quae de se est haec, ex ratione sui determinat sibi naturam divinam, et natura divina ex sui ratione determinatur ad hanc proprietatem.