CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Philosophorum negantium omnem doctrinam revelatam, probatur tribus mediis. Primum, intellectus agens est activum, et intellectus possibilis passivum, et sunt proportionata et non impedita respectu omnis intelligibilis. Secundum, non sunt ponendae scientiae speculativae, praeter Metaphysicam, Physicam et Mathematicam acquisitas, nec scientiae practicae, praeter alias practicas activas et factivas acquisitas. Tertium, naturaliter intelligimus prima principia ; ergo et omnes conclusiones.
In (e) ista quaestione videtur esse controversia inter Philosophos et Theologos. Tenent enim Philosophi perfectionem naturae, et negant perfectionem supernaturalem. Theologi vero cognoscunt defectum naturae, et necessitatem gratiae et perfectionum supernaturalium. Diceret ergo Philosophus, quod nulla est cognitio supernaturalis homini necessaria pro isto statu, sed quod omnem notitiam sibi necessariam posset acquirere ex actione causarum naturalium. Ad hoc adducitur simul auctoritas et ratio Philosophi ex diversis locis. Primo, per illud 3. de Anima, ubi dicit quod intellectus agens est, quo est omnia facere, et intellectus possibilis est, quo est omnia fieri. Ex hoc arguitur sic : Activo naturali et passivo debite approximatis et non impeditis, necessario sequitur actio, quia non dependet essentialiter nisi ab eis tanquam a causis prioribus ; activum autem respectu omnium intelligibilium est intellectus agens, et passivum est intellectus possibilis, et haec sunt naturaliter in anima, nec sunt impedita, ut patet; ergo virtute naturali istorum potest sequi actus intelligendi, respectu cujuscumque intelligibilis.
Confirmatur ratio : Omni potentiae passivae naturali correspondet aliquod activum naturale, alioquin videretur potentia passiva esse frustra in natura, si per nihil in natura posset reduci ad actum: sed intellectus possibilis est potentia passiva et naturalis respectu quorumcumque intelligibilium: ergo correspondet sibi aliqua potentia activa naturalis, sequitur ergo propositum. Minor patet, quia intellectus possibilis naturaliter appetit cognitionem cujuscumque cognoscibilis, naturaliter etiam perficitur per quamcumque cognitionem: ergo est naturaliter receptivus cujuscumque intellectionis.
Praeterea (f) 6. Metaph. dividitur scientia speculativa in Metaphysicam, et Physicam sive naturalem, et Mathematicam. Et ex probatione hujus ibidem non videtur possibile plures habitus esse speculativos, quia in istis consideratur de toto ente et in se, et quoad omnes partes ejus: sicut antem non posset esse aliqua alia scientia speculativa ab istis, sic nec practica aliqua alia a practicis acquisitis activis et factivis: ergo scientiae practicae acquisitae sufficiunt ad perficiendum intellectum practicum, et speculativae acquisitae sufficiunt ad perficiendum intellectum speculativum.
Praeterea (g), potens naturaliter cognoscere principium, potest naturaliter cognoscere et intelligere conclusiones inclusas in principio. Hanc probo, quia scientia conclusionum non dependet nisi ex intellectu principii, et ex deductione conclusionum ex principio, sicut patet ex definitione scire, 1. Posteriorum: sed deductio est ex se manifesta, sicut patet ex definitione Syllogismi perfecti. 1. Priorum : quia nullius est indigens, ut appareat evidenter necessarius; ergo si princi pia intelliguntur, et deductio manifesta est ex se, habentur omnia quae sunt necessaria ad scientiam conclusionis. Patet ergo major, sed naturaliter intelligimus principia prima, in quibus virtualiter includuntur omnes conclusiones scibiles; ergo naturaliter possumus scire omnes conclusiones istas scibiles.
Probatio (h) primae partis minoris , quia termini primorum principiorum sunt communissimi: ergo istos possumus naturaliter intelligere, quia ex 1. Physicorum, communissima a nobis primo intelliguntur: principia autem cognoscimus, inquantum terminos cognoscimus, 1. Posterior. ergo principia prima possumus naturaliter cognoscere. Probatio (i) secundae partis minoris, quia termini primorum principiorum sunt communissimi; ergo quando distribuuntur, distribuuntur pro omnibus conceptibus inferioribus: accipiuntur autem tales termini universaliter in primis principiis, et ita extendunt se ad omnes conceptus particulares, et per consequens ad extrema omnium specialium conclusionum: quare, etc.