IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) De primo dico. Expono tamen hanc litteram. Cum dicit : Ista unio non dicit per se aliquid absolutum, etc. id est, si unio esset absolutum, illud absolutum erit realiter in extremis ; sed certum est quod intellecto quocumque absoluto, vel in materia prima vel in forma, non propter hoc intelligitur unio formaliter inter illa, patet quia unione formaliter aliquid refertur ; absoluto nihil formaliter refertur ad aliud, cum absolutum sit tantum ens ad se, et nullo modo est formaliter ad aliud, et per consequens non est ratio referendi ad aliud, hoc enim esset contra rationem absoluti ; et sic patet quomodo unio formaliter non sit absolutum, cum formaliter non sit ad se, imo formaliter ad aliud, et habens illam illa formaliter est ad aliud ; non enim natura humana per quodcumque absolutum in illa dicitur formaliter unita Verbo, sed dicitur formaliter unita unione ; ergo unio erit relatio. Sequitur: Sive igitur concomitetur absolutum in uno extremo, puta quod ipsa concomitetur naturam humanam, quae est absolutum, et terminetur ad Verbum ut relativum, sive concomitetur ad Verbum ut relativum, et terminetur ad naturam humanam, ut ad absolutum, sive concomitetur absolutum in utroque extremo, ut scilicet tenendo, quod Verbum sit constitutum per absolutam proprietatem, de quo patuit in 1. dist. 26. et quod fundetur in natura, et terminet ad Verbum, et e contra. Exemplum est clarius in materia et forma, quae ut absoluta fundant unionem, quidquid sit, cum illa unio non sit nihil, imo vere aliquid, aliter natura non diceretur realiter uniri Verbo, saltem dicet relationem, non autem communem, supple, quae sit realis in utroque extremo, ut similitudo et aequalitas, et communiter omnes relationes primi et secundi modi, ut patet 5. Met. cap. Ad aliquid. Sequitur : Est igitur ista unio relatio disquiparantiae realis in uno extremo, ut in natura humana, et in alio,
vel nulla, vel solum rationis. Et dicitur disquiparantiae quantum ad hoc quod non est realis in utroque extremo, sed. non dicitur disquiparantiae quantum ad simile nomen, quia dicimus unitum unito unitum, sicut simile simili simile. Sequitur : et ita ista relatio est ordinis in uno extremo relato ;non est autem ordinis causati ad causam, puta naturae humanae unitae ad Verbum, quia non est causata a Verbo, sed a tota Trinitate, quia omnis effectus causatus a Deo extra necessario est a tribus, ut subtiliter probatum est in 2. dist. 1. q. 1. nec causati posterioris ad Verbum, ut causatum prius, ut supra patuit.
Hic tamen adverte, quod cum dicitur relatio ordinis posterioris ad prius, potest multipliciter intelligi. Primo illa relatio est ordinis, puta causati ad causam, quando fundatur in aliquo causato, ad cujus esse ex natura rei sequitur talis relatio, sicut filiatio dicitur relatio posterioris essentialiter causati, quia fundatur in re, quae vere causatur, quae ad tale causatum necessario concomitatur ex natura rei, non quod talis relatio sit causata primo, et sic omnes relationes primi et secundi modi, inter quas est aliquis ordo prioris et posterioris, erit praecise talis ordo ratione fundamentorum ; et hoc modo unio non dicit ordinem posterioris praecise ratione fundamenti, sed ipsa est primo causata a tota Trinitate, et ideo dicit ordinem posterioris essentialiter ad prius, ut ad causam, scilicet ad Trinitatem. Et cum dicit, quod est relatio ordinis in uno extremo relato, ipsa autem non refertur, sed est ratio referendi, debet intelligi quod proprie non causatur relatio sive unio in se, sed causatur natura humana unita ; non quod causetur hoc modo natura humana in se, scilicet ut unitur, sed causatur hoc totum, scilicet unitum, sive natura unita, sicut cum dicimus, generatur album, non quod tunc generetur subjectum in se, sed generatur sub albedine, de quo vide Doctorem in 2. dist., 17. et dist. 27. sic in proposito hoc extremum, natura sub unione reali est unum extremum relatum, et ut sic, dicit ordinem causati, quia natura humana fit realiter sub tali unione a tota Trinitate. Ut vero unio comparatus praecise ad Verbum assumens, sive ut terminans istam unionem, dicit relationem ordinis sive dependentiae alterius rationis ab omni dependentia, et ordine causati ad causam, vel causati posterioris ad causatum prius, quia ille est universaliter ratione naturae in utroque extremo. Vult dicere, quod dependentia naturae ad Verbum ut ad suppositum, est simpliciter alterius rationis a dependentia omnis causati; patet, quia omnes relationes, quae habent terminos alterius rationis, sive rationes formales terminandi alterius rationis, necessario sunt alterius rationis, patet, quia relationes distinguuntur propter terminos, ut patuit in 1. d. 30.
Sed ratio formalis terminandi relationem causati ad causam est entitas: absoluta sive natura absoluta, quia quod est ratio formalis causandi A, est ratio formalis terminandi dependentiam ipsius A, ad ipsum causans. Hoc patet a Doctore in Quodlib. q. 8. et sic ratio terminandi relationem causati ad causam est natura, et si causatur a Deo, Deitas sive voluntas est ratio formalis terminandi, cum eadem sit ratio formalis uni personae, sicut et tribus, licet ergo tres personae terminent relationem causati ut quod, non tamen terminant ut quo, quia non sunt ratio formulis terminandi. Similiter ratio formalis terminandi relationem causae est natura in ipso causato, quia causatum per ipsam habet simpliciter et essentialiter esse, terminat bene causatum ut quod, sed ratio formalis terminandi est natura in ipso. In proposito ratio formalis terminandi dependentiam naturae humanae ad suppositum est simpliciter ratio formalis suppositi, scilicet ipsa personalitas, sive ratio suppositandi sive personandi. Verbum enim divinum terminat ut quod, et proprietas personalis est ratio formalis terminandi ; modo natura et proprietas personalis sunt simpliciter alterius rationis, patet, quia natura pertinet ad esse quidditativum, proprietas non tum quia natura ut natura est communicabilis, proprietati autem repugnat ; patet ergo quomodo dependentia naturae humanae ad suppositum divinum, ut hujusmodi sit alterius rationis a qualibet alia dependentia causati ad causam, et sic dependentia naturae humanae creatae ad Deum creantem est alterius rationis a dependentia naturae humanae ad suppositum divinum, quia prima habet pro termino naturam, secunda habet pro termino personam, ut persona est, id est, sub ratione personalitatis. Sicut ergo entitas naturae est alterius rationis ab entitate propria personae ut persona, id est, ab ipsa personalitate, ita dependentia ad tale ens, et tale erit alterius rationis, et sic patet iste articulus.