Reportata parisiensia liber tertius.
Quaestio ii. utrum christus sit aliqua duo
Quaestio i. utrum haec sit vera
Quaestio unica. utrum christus fuerit impeccabilis ?
Quaestio i. utrum in christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile sit naturam humanam personaliter uniri uni soli personae divinae ?
DD. citati q. praecedenti. Scot. in Oxon. hic q. I. a n. 2.
Quod non. Persona divina est actus primus ; igitur nihil potest sibi uniri, quia cui unitur aliquid, illud prius est in potentia ad unionem, postea in actu ; in natura divina nihil est prius in potentia, et postea in actu ; igitur.
Item, infinito nihil est unibile, quia infinito nihil potest addi ; persona divina est infinita.
Item, finiti ad infinitum nulla est proportio ; sed unibilium ad invicem est aliqua proportio ; natura humana est finita, persona divina est infinita ; igitur, etc.
Item Augustinus 2. de Trinit. 8. Eamdem voluntatem habet Pater et Filius, etc. et indivisa operatio ; igitur ista comparatio non competit soli personae, sed toti Trinitati ; igitur.
Oppositum, Joannis I. Verbum caro factum est.