Ordo autem generationis tangitur hic quantum ad tria, scilicet, quantum ad communicandi ordinem; et quantum ad quantitatem et qualitatem doni accepti.
Primo quantum ad communicandi ordinem: quia non totum quod in divina sapientia continetur, mentes doctorum capere possunt. Unde non dicit: superiora montibus influens, sed: de superioribus rigans; iob XXVI: ecce haec ex parte dicta sunt. Similiter etiam, nec totum quod doctores capiunt, auditoribus effundunt, II Cor. XII: audivit archana verba quae non licet homini loqui. Unde non dicit: fructum montium terrae tradens, sed: de fructu terram satians. Et hoc est quod dicit Gregorius in XVII Moralium exponens illud iob XXVI: qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum: praedicare non debet rudibus doctor quanta cognoscit, quia et ipse de divinis mysteriis cognoscere non valet quanta sunt.
Secundo, tangitur ordo quantum ad modum habendi: quia sapientiam deus habet per naturam. Unde superiora sua esse dicuntur illi, scilicet naturalia, iob XII: apud ipsum scientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
Sed doctores scientiam participant ad copiam. Unde de superioribus rigari dicuntur, Eccli. XXIV: rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
Sed auditores eam participant ad sufficientiam, et hoc significat terrae satietas, Psal.: satiabor cum apparuerit gloria tua.
Tertio, quantum ad virtutem communicandi: quia deus propria virtute sapientiam communicat. Unde per seipsum montes rigare dicitur. Sed doctores sapientiam non communicant nisi per ministerium.
Unde fructus montium non ipsis, sed divinis operibus tribuitur. De fructu, inquit, operum tuorum. I Cor. III: quid igitur est Paulus? et infra: ministri eius cui credidistis.
Sed ad haec quis tam idoneus? II cor.
II. Requirit enim deus: ministros innocentes, Psal.: ambulans in via immaculata, hic mihi ministravit, intelligentes, Prov. XIV: acceptus est regi minister intelligens, ferventes, Psal.: qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, item, obedientes, Psal.: ministri eius qui faciunt voluntatem eius.
Sed quamvis aliquis per se, ex seipso, non sit sufficiens ad tantum ministerium, sufficientiam tamen potest a deo sperare, II Cor. III: non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex deo est. Debet autem petere a deo, Iac. I: si quis indiget sapientia postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
Oremus. Nobis christus concedat. Amen.