Chrysostomus. Evangelicae narrationis exordium a zacharia sumit et nativitate ioannis, mirum ante mirum edisserens, minus ante maius, nam quoniam virgo paritura erat, praeparavit gratia ut vetus prius conciperet. Declarat autem tempus, cum dicit fuit in diebus Herodis; et adicit dignitatem, cum subdit regis Iudaeae.
Alius autem Herodes fuit qui ioannem occidit; sed ille tetrarcha fuit, hic autem rex. Euthymius. Rex, inquam, ille qui infantes occidit, pater illius Herodis, qui praecursorem interemit. Beda in Lucam.
Tempus autem Herodis alienigenae regis dominico attestatur adventui; praedictum namque fuerat quia non deficiet princeps de Iuda, neque dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Ex quo enim patres ex Aegypto exierunt, suae gentis iudicibus usque ad Samuelem prophetam, ac deinde regibus usque ad transmigrationem Babyloniae regebantur.
Post reditum vero Babyloniae pontifices rerum summam gerebant usque ad hircanum regem simul et pontificem, quo ab Herode interempto, Iudaeae regnum ipsi Herodi alienigenae iussu augusti caesaris traditur gubernandum; cuius trigesimo primo anno, iuxta prophetiam supradictam, qui mittendus erat advenit.
Ambrosius.
Docet autem nos divina Scriptura, non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari: ut veluti transmissa immaculatae puritatis hereditas, in his quos volumus laudare, praecellat. Non solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti ioannis nobilitas propagatur, non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Plena est igitur laudatio, quae genus, mores, officium, factum, iudicium comprehendit. Officium in sacerdotio: unde dicit sacerdos quidam nomine zacharias.
Beda.
De sacerdotali enim prosapia ioannes ortus est, ut eo potentius imitationem sacerdotii praeconizaret, quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret.
Ambrosius. Genus autem comprehendit in maioribus: unde sequitur de vice Abia, idest nobilis inter familias. Beda. Erant enim principes sanctuarii, idest summi sacerdotes, tam de filiis eleazar quam de filiis Ithamar, quorum vices, secundum ministeria sua, ut ingrederentur domum dei, vigintiquatuor sortibus David distinxit; in quibus familiae Abia, de qua zacharias ortus est, sors contingit octava.
Non autem frustra primus novi testamenti praeco in octavae sortis iure nascitur: quia sicut septenario saepe numero propter sabbatum vetus testamentum, sic novum aliquoties per octonarium propter sacramentum dominicae vel nostrae resurrectionis exprimitur. Theophylactus. Volens etiam ostendere quod ab utroque parente legaliter ex sacerdotali genere erat, subdit et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius elisabeth. Non enim permittebatur de alia tribu uxorem accipere, sed de sua. Elisabeth interpretatur dei requies.
Zacharias vero memoria domini. Beda.
Iustis enim parentibus ioannes est genitus, ut eo confidentius iustitiae praecepta populis daret, quo haec ipsa non quasi novitia didicisset, sed velut hereditario iure a progenitoribus accepta servaret. Unde sequitur erant autem ambo iusti ante deum. Ambrosius in Lucam. Et sic mores in aequitate comprehendit. Bene autem dicit ante deum. Fieri enim potest ut aliquis affectata bonitate populari iustus videatur mihi, iustus autem ante deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
Perfecta igitur laus est ante deum iustum esse: solus enim perfectior est qui ab eo probatur qui non potest falli. Factum autem comprehendit in mandato, in iustificatione iudicium. Unde sequitur incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini. Cum enim mandatis caelestibus obedimus, in mandatis domini incedimus; cum congrue iudicamus, tenere domini iustificationes videmur. Providere autem oportet bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. Unde sequitur sine querela. Nulla enim querela est ubi et mentis bonitas concordat et facti, et plerumque iustitia durior hominum querelam excitat. Origenes in Lucam. Potest etiam aliquid iustum iniuste fieri, ut si iactantiae causa quis pauperi elargiatur; quod non est sine querela.
Sequitur et non erat illis filius, eo quod esset sterilis elisabeth, et ambo processissent in diebus suis. Chrysostomus.
Non solum autem elisabeth erat sterilis, sed et patriarcharum coniuges, Sara, Rebecca, Rachel; quod dedecus erat antiquis: nec enim possumus dicere quod peccati effectus esset sterilitas, quia cuncti iusti, cuncti virtuosi. Haec autem fuit sterilitatis causa, ut cum videris virginem parientem dominum, non sis incredulus, exercitans mentem tuam in alvo sterilium.
Theophylactus. Et ut etiam tu addisceres quod lex dei multiplicationem filiorum non appetit corporalem, sed magis spiritualem.
Processerant autem ambo, non secundum corpus, sed secundum spiritum, ascensiones in corde ponentes, et vitam suam ut diem et non ut noctem habentes, quasi in die honeste ambulantes.