DE INSTANTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 4

Quid mensurat operationes Angelorum.

Considerandum est autem quod nulla actio substantiae separatae mensuratur isto nunc, cum nulla actio sua sit sua substantia. Solius enim dei actio est eius substantia, et ideo substantia et actio eius est aeterna.

Cum autem Angelus agit aliquid extra, sicut quando aliquid agit circa ista corpora illa transmutando, sicut factum est in Angelo tobiae, tunc actio sua mensuratur tempore nostro. Si autem actio sua non fuerit ad extra, cuiusmodi est intelligere, tunc si intelligit in verbo, actio sua mensuratur aeternitate participative: sic enim actio sua naturam suam transcendit, quia per naturam suam non videret res in verbo.

Si vero intelligat per species suas, tunc actio sua, cum sit successiva, mensurabitur tempore quod non est idem cum nostro, nec etiam cum eo quod formale est in ipso: et huius temporis una particula cum multo tempore nostro esse potest nullo medio intercidente, quamvis in tempore nostro multa media cadant propter eius continuitatem.

Cum vero intelligibilia sibi succedunt, erit ibi tempus perfectum ex multis particulis indivisibilibus in seipsis, et hae particulae non sunt instantia: quia nulla istarum est eadem in toto tali tempore, sicut est instans temporis in tempore. Nec aliqua istarum est continuatio temporis, sed quaelibet est pars sicut unitas numeri.

Ex his manifestum est quod tempus nostrum non causatur ab illo tempore, sed ab aevo quod est idem in toto tempore.

Aevo autem nulla actio mensuratur, sed esse ipsorum aeviternorum et ipsa aeviterna.

Aevum autem non se habet ad tempus sicut aliquid eiusdem speciei, sed tanquam causa analoga: per prius enim invenitur ratio mensurae in aevo quam in tempore.

Unde a parte aevi quod toti tempori nostro coexistit et cuilibet eius instanti, inferri potest primum Angelum toti tempori nostro coexistere, sed non quod mensuretur aevo. Tempus enim nostrum concomitanter se habet ad Angelum ratione aevi, cui tempus nostrum est adiunctum.

Unde si aliquo modo diceretur Angelus commetiri seu mensurari tempori, quod est mensura motus, necessario hoc foret per concomitantiam; et hoc convenienter posset dici, si tempus non haberet finem, sicut est philosophi opinio: tunc enim tempus indeficienter sequeretur aevum. Sed quia tempus non semper durabit, cessabit namque motus; non est concordia seu concomitantia temporis et aevi, nisi ut nunc.

Tempus vero quod mensurat actiones Angelorum, concomitatur simpliciter ipsum aevum: semper enim Angeli intelligent per species rerum proprias quas apud se habent. Quia ergo hoc tempus absolute aevum concomitatur, tempori autem nostro in nullo proportionatur, nisi forte accidentaliter (potest enim una particula indivisibilis illius temporis toti tempori nostro commanere, et ultra hoc, secundum moram quam faceret Angelus super idem intelligibile); ideo per naturam illius temporis non potest inferri quod intelligere Angeli mensuretur tempore nostro, nec etiam quod tempus nostrum commetiatur unicam eius intellectionem, ut ostensum est, nisi ex suppositione: ut si ponatur una particula illius temporis, in qua intelligit unum intelligibile, coexistere alicui particulari tempori apud nos.

Tunc enim ex hypotesi sequeretur tempus nostrum commetiri ipsi intelligere Angeli, non tanquam propria mensura eius, sed tanquam quid eam concomitans, et adhuc remotius quam aevum, quia tempus nostrum non comparatur illi tempori sive illi intelligere nisi per aevum, a quo effluit utrumque tempus.