DE NAT. MATERIAE ET DIM. INT.

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

Capitulus 5

Qualiter res naturales generantur generatione physica ex materia; et de modo constitutionis rei.

Nunc vero restat modum constitutionis rei considerare.

Ubi primo attendendum est quod nihil est commune penitus formae et privationi nisi materia nuda, quia terminus actionis physicae, scilicet generatio, attingit nudam essentiam materiae, quia generatio non est motus, ut dictum est; alteratio autem non attingit nudam essentiam materiae, cum nullum accidens sit praeter suum subiectum.

Subiectum autem alterationis est ens actu habens diversas partes, quia alteratio motus est, qui requirit diversitatem partium. Nos enim loquimur de ea quae semper est abiiciens aliquid a re alterata; talis enim alterationis terminus est generatio.

Materiam autem habere diversas partes secundum se est impossibile, quia diversitas partium proprie est ipsius compositi constituti ex partibus diversis, unde materia sicut est in potentia ad formam, cuius acquisitio est generatio compositi ex partibus constituti, ita est in potentia ad diversitatem partium ipsius compositi ex ea generati. Ex materia enim non generatur forma per se, secundum philosophum, quia illud ex quo generatur aliquid per se, est pars eius. Materia autem non est pars formae, sed ipsius compositi: ideo compositum per se generatur, ut dicitur septimo metaph..

Compositum autem dicitur quod habet diversas partes. Unde diversitas partium non est materiae, nec formae, sed compositi. Compositum autem esse nihil aliud est quam materiam transmutari ad formam ad quam erat in potentia. Ex quo manifestum est quod non aliunde materia est in potentia ad partes terminatas et distinctas, quam per id quod est in potentia ad formam, cuius inductio est generatio compositi ex partibus, ut dictum est.

Et ex hoc ulterius manifestum est quod nulla potentia ponenda est a parte materiae, nisi illa quae perficitur per formam substantialem, cum ad idem genus spectent materia et sua forma. Potentia autem in qua praedictae dimensiones ponuntur, non informatur forma substantiali, cum ad idem genus substantiae non pertineat. Impossibile est ergo ponere aliquam aliam potentiam ex parte materiae respectu formae substantialis, et respectu diversarum partium ipsius compositi generati per inductionem formae in materiam. Et ideo manifestus est error Averrois, qui posuit dimensiones interminatas in materia potentiam quamdam ad dimensiones terminatas, aliam potentiam materiae respectu formae substantialis: et de hoc satis dictum est supra.

Quando ergo aliqua forma substantialis perficit materiam, sicut potentia materiae est reducta per formam ad actum, ita per illud idem esse permutatur ad distinctionem et terminationem partium totius compositi: in forma enim substantiali non solum est vis perfectiva materiae, sed etiam distinctiva totius per partes. Et huic necesse est respondere a parte materiae potentiam quae respiciat et ipsam perfectionem suam per formam, et etiam partium sequentium diversitatem.

Ad cuius evidentiam considerandum est quod, si tota materia activorum et passivorum attenditur, invenitur eius potentia in quadam latitudine esse, quae nihil aliud est quam amplitudo proportionis suae ad omnes formas quae in ea simul esse possunt. Si enim possibile esset ipsam totam spoliari et denudari ab omni forma quam modo habet, certum est quod nihil diversitatis in ea reperiretur in aliqua partium distantia, cum quantitas sine forma substantiali in materia esse non possit, ut dictum est; sed non propter hoc aliquid deperiret de potentia receptibilitatis formarum, quae de ea educi possunt, unde simul de ea omnes formae quae modo in speciali inveniuntur, per agens sufficiens educerentur.

Si vero aliqua particularis materia, puta ignis vel aeris, a sua forma spoliaretur, manifestum est in ipsa non relinqui tam amplam potentiam ad formas de ea educibiles, sicut invenitur in materia in sua universalitate; unde nec tot formae sensibiles, nec tanta quantitas de ea educerentur per quodcumque agens sola sua potentia transmutata ad actum.

Patet ergo quod diversae formae simul in materia recipi possunt, ut sunt quatuor formae elementares et diversae formae mixtorum, ex amplitudine proportionis materiae ad suas formas, et non ex aliqua diversitate praeexistente in materia per aliquam quantitatem. Unde ad susceptionem diversarum formarum non est necesse in materia praeexistere aliquam diversitatem partium, sed subsequi necesse est; et hoc ideo quia inductio diversarum formarum est generatio diversorum compositorum habentium partes et formas diversas, ut dictum est.

Praecedit tamen in materia necessario proportio capacitatis, quam scire non possumus, nisi secundum quod videmus in ea simul plures formas, sicut in tota materia, vel unam tantum, sicut in materia alicuius particularis. Unde ponere qualemcumque partitionem a parte materiae, quasi necessariam ad inductionem diversarum formarum simul, et hanc praeexistere, sequitur imaginationem quae ponit formas dari ab extra; quae cum in se diversitatem habeant per suam naturam, sequi videtur materiam diversitatem partium habere per naturam quantitatis ad suscipiendas diversas formas, cum in una parte recipi non possint.

Sed cum formae non educantur ab extra, sed educantur de potentia materiae per eius transmutationem, secundum philosophum; materia autem est illud quod est in potentia ad formas substantiales quae sunt actus eius; impossibile est quamcumque partitionem ante formam substantialem in ea ponere, cum inductio formae sit generatio compositi, cuius solum est habere partes per se; materia autem et forma non habent partes per se, sed tantum per accidens: unde non dividitur nisi per accidens, ad divisionem scilicet totius. Ex quo manifestum est, quod priusquam compositum constitueretur, nulla partibilitas fuit ex parte materiae, cum hoc non competat sibi nisi per accidens.

Ex dictis ergo manifestum est, quod ratio Commentatoris non cogit ponere dimensiones interminatas necessario praeesse in materia ad inductionem formarum substantialium diversarum, cum aliud possit esse ratio sufficiens, ut dictum est.

Deceptus autem fuit ex consideratione materiae particularis, ad cuius similitudinem locutus est de tota materia. Videmus enim quod in materia in re particulari habet reperiri duplex totum, scilicet totum essentiae, et totum quantitatis, et istud totum non debetur materiae nisi per accidens: et similiter est de forma rei particularis.

Materia autem secundum totalitatem suae essentiae est in qualibet parte rei, non autem secundum totalitatem quantitatis: et similiter est de forma rei particularis: tota enim forma ignis secundum totalitatem suae essentiae est in qualibet parte suae materiae, cum tota definitio ignis cuilibet parti eius conveniat, non autem respiciendo totum quantitatis suae. Inter formas tamen particulares sciendum est quod anima humana non est quanta secundum se nec secundum accidens. Per hunc ergo modum opinatus est Averroes ipsam materiam in sua universalitate secundum totum essentiae suae in qualibet re particulari esse, quae est pars totius ex materia generati. Et ideo posuit in ea quantitatem secundum se totam, ut per quantitatem diversificetur per accidens, et non esset tota totalitate quantitatis in qualibet re particulari, in qua tamen esset tota totalitate essentiae.

Sed cum de materia non sit loquendum nisi in ordine ad formam suam, secundum philosophum, manifestum est non esse simile de forma in universali et in particulari; forma enim in universali est quidquid in materia vel de materiae potentia potest educi. Manifesta est ergo differentia, quia forma particularis tota secundum suam essentiam est in qualibet parte materiae, et materia similiter sub qualibet parte formae, ut dictum est; tota autem forma in universali etiam secundum totalitatem essentiae non est in qualibet parte materiae, alioquin in materia quae est sub forma aeris esset essentia formae ignis, et omnium aliorum quae de materia generantur; unde necessario propter proportionem materiae ad formam tota materia in communi secundum totum essentiae suae non erit sub forma unius eorum quae generantur de materia.

Haec ergo totalitas materiae est ipsa proportio capacitatis suae essentiae ad formam, et non aliqua diversitas introducta per ullam quantitatem. Sicut enim forma in quadam amplitudine essentiae consistit, in qua comprehenditur quidquid de materia educi potest; ita secundum propriam rationem materiae corruptibilium invenitur amplitudo capacitati eius correspondens, ut dictum est: aliter enim ex materia in qualibet re particulari totum posset generari quod generatur ex tota materia: quod manifeste est falsum esse, cum ex minimo quod potest esse in igne, nulla alia forma educi possit.