Quaestio quinta talis fuit: aliquis dicit in confessione mala periculosa alterius, dans licentiam confessori ut illi praelato denuntiet, tacito nomine confitentis.
Item ex alia parte traditur una littera sub secreto occulto ipsi confessori, in qua eadem continentur denuntianda quae in confessione sunt dicta; proceditur ad inquisitionem, tandem invenitur per confessionem delati sive accusati, veram fuisse denuntiationem: post hoc praelatus volens scire unde habuit ortum denuntiatio, praecipit illi confessori, unde ipse habuit litteram illam, quam extra confessionem receperat. Alter respondet: licet extra confessionem receperim, tamen sub secreto recepi, nec potest manifestari praelato, quin prodatur peccatum confessum, et praelato confessa sunt illa quae denuntiata erant, et hoc asserit confessor, quia certum est sibi quod dicitur. Quaeritur ergo utrum debeat praecipere praelatus, et ille obedire, vel utrum praelatus debeat credere dicenti.
Respondeo praelatus non debet praecipere, nec ille tenetur obedire, non solum ratione confessionis quam revelare se crederet, sed ratione secreti sub quo accepit; et maxime in proposito, nulla est quaestio, ubi constat denuntiationem veram fuisse, nec timetur periculum, nec aliquod grave imminere. In tali enim casu non licet secretum extra confessionem inquirere, vel revelare.
Frater thomas autem dicebat, quod si iudicialiter agatur, scilicet si accusans dicit se probaturum, vel obligat se ad poenam talionis, praelatus potest inquirere per praeceptum, et ille tenetur obedire, et respondere sicut iudici veritatem, quia ubi saecularis iudex potest exigere iuramentum, praelatus religiosus potest dare praeceptum.
Sed contra hoc obiicitur, quod in occultis non est homo iudex, sed solus deus, et iura volunt quod si aliquis iurat ad praeceptum iudicis de dicenda veritate, non astringitur huiusmodi iuramento dicere veritatem de occultis, scilicet de iis quae probari non possunt, quia talia dicuntur in iure occulta, quae probari non possunt.
Igitur videtur quod talis non tenetur se pandere propter praelati praeceptum, nec esse propter iuramentum a iudice requisitum.
Unde in hoc sententia eius non concordat sententiae aliorum magistrorum.