DE UNIONE VERBI

 Prooemium

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

Articulus 3

Tertio quaeritur utrum christus sit unum neutraliter vel duo.

Et videtur quod sit duo neutraliter.

Argumentum 1

Dicit enim Augustinus in I Trinit.: quia forma dei suscepit formam hominis, utrumque est deus, et utrumque homo.

Sed in eo quod est unum tantum non potest dici utrumque. Ergo christus non est unum tantum, sed duo.

Argumentum 2

Praeterea, sicut in tribus personis divinis est una natura, ita in una persona christi sunt duae naturae. Sed tres personae divinae dicuntur unum propter unitatem naturae. Ergo christus dicendus est duo propter duas naturas.

Argumentum 3

Praeterea, Augustinus dicit contra felicianum: aliud est filius dei, et aliud filius hominis. Sed ubicumque est aliud et aliud, ibi sunt duo. Ergo christus, secundum quod est filius dei et filius hominis, est duo.

Argumentum 4

Praeterea, illud quod est unum supposito, fit alterum ex seipso successive propter diversum accidens; sicut socrates senex a seipso puero. Sed sicut differentia accidentalis facit alterum, ita differentia substantialis facit aliud. Ergo si idem suppositum mutari posset de una differentia substantiali in aliam esset aliud et aliud. Pari ergo ratione, si idem suppositum habeat simul duas differentias substantiales, simul erit aliud et aliud. Sed habere duas naturas, est habere duas differentias substantiales: quia natura est unumquodque informans specifica differentia, ut boetius dicit in libro de duabus naturis. Ergo christus simul est aliud et aliud; et ita simul est duo.

Argumentum 5

Praeterea, unumquodque est illud quod vere de eo praedicatur. Sed aliud praedicat hoc nomen homo de christo, et aliud hoc nomen deus: hoc enim praedicat utrumque nomen quod significat. Sicut enim hoc nomen album nihil aliud significat quam qualitatem, secundum philosophum; ita hoc nomen homo nihil aliud significat quam humanitatem quae est aliud a divinitate, quam significat hoc nomen deus. Ergo christus est aliud et aliud; et ita est duo.

Argumentum 6

Sed dicebat, quod hoc nomen homo in sui significatione includit suppositum humanitatis, quod non est aliud a supposito divinitatis.

Et ideo christus, secundum quod est deus et homo, non est aliud et aliud. Sed contra, ad diversitatem aliquorum non requiritur quod sint diversa secundum omne quod in eis est; sed sufficit si secundum aliquid sunt diversa. Homo enim et asinus conveniunt quidem in animali, sed differunt rationali et irrationali differentia. Ad hoc ergo quod aliud praedicet hoc nomen homo de christo et aliud hoc nomen deus, sufficit si natura significata sit alia et alia, quamvis sit suppositum idem.

Argumentum 7

Praeterea, christus, in quantum deus, est aliud unum unitate increata; in quantum autem est homo, est unum unitate creata.

Sed unitas creata et unitas increata sunt duae unitates. Ergo christus est duo.

Argumentum 8

Praeterea, sequitur: christus est unum tantum; ergo est hoc et non aliud. A destructione consequentis: sequitur, si non potest dici quod christus sit homo et non aliud, quod non possit dici quod christus sit unum tantum. Sed haec est falsa: christus est homo tantum. Ergo christus est homo et aliud; et ita christus est duo.

Argumentum 9

Praeterea, haec propositio, christus est deus et homo, est propositio plures, cum sit de praedicato copulato. Sed omnis talis propositio praedicat plura. Ergo christus non est unum tantum, sed plura.

Argumentum 10

Praeterea, secundum philosophum, in VIII metaph., ex pluribus quorum unum est in potentia et aliud non, non fit aliquid unum, sed multa. Unde cum dico: homo est animal bipes, praedicatur de homine aliquid unum; non autem cum dicitur, socrates est albus musicus. Sed humanitas et divinitas non se habent ut potentia et actus. Ergo cum dicitur, christus est deus et homo, non ponitur unum, sed multa; et ita christus non est unum, sed duo.

Argumentum 11

Praeterea, suppositum dicitur id quod est subsistens. Sed alia ratio subsistendi est filii hominis, et filii dei. Ergo est aliud et aliud suppositum; et ita christus non est unum, sed duo.

Argumentum 12

Praeterea, differentia conducit ad pluralitatem.

Sed maxima differentia est inter humanam naturam et divinam. Ergo maxime christus est duo.

Argumentum 13

Praeterea, nihil unum potest participare incompossibiles proprietates. Sed christo conveniunt incompossibiles proprietates; sicut esse aeternum et in tempore natum, infinitum et loco circumscriptum, et alia huiusmodi.

Ergo christus non est unum, sed duo.

Argumentum 14

Praeterea, christus est homo. Homo autem est humanitas, quia essentia rei est idem cum eo cuius est essentia, ut dicitur in VII metaph.. Ergo christus est sua humanitas. Est etiam divinitas. Cum ergo humanitas non sit divinitas, sequitur quod christus non sit unum, sed duo.

Sed Contra 1

Sed contra. Christus non est duae personae nec duae hypostases nec duo supposita, ut ex praedictis patet; nec duae naturae, quia humana natura non praedicatur de christo. Ergo christus non est duo.

Sed Contra 2

Praeterea, secundum boetium de unitate et uno, unumquodque ideo est, quia unum numero est. Si ergo christus non sit unum, sequitur quod non sit ens.

Sed Contra 3

Praeterea, ea quae de se invicem praedicantur, non ponunt in numerum. Sed homo et deus de se invicem praedicantur in christo. Ergo christus non est duo, secundum quod deus et homo.

Sed Contra 4

Praeterea, maior est unio divinae et humanae naturae in christo, quam unio accidentis et subiecti ut supra habitum est. Sed accidens et subiectum sunt unum numero, secundum philosophum.

Ergo multo magis christus est unum, secundum quod deus et homo.

Sed Contra 5

Praeterea, Athanasius dicit de christo: licet deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est christus.

Sed Contra 6

Praeterea, quod factum est unum, unum est; sicut quod factum est album, est album.

Sed secundum Hugonem, in libro de sacramentis, verbum dei est factum unum cum homine. Ergo christus, deus et homo existens, est unum.

Sed Contra 7

Praeterea, unitas est qua unumquodque dicitur unum. Sed post unitatem trinitatis maxime unitas est verbi incarnati. Ergo est maxime unum.

Corpus

Respondeo. Dicendum quod masculinum genus, quia est formatum, consuevit ad personam referri; et ideo manifestum est quod christus non est duo masculine, sed unus: quia in christo non sunt duae personae, sed una.

Quidam vero ponentes in christo unam personam, posuerunt in christo duo supposita aut duas hypostases, unam filii dei, aliam filii hominis. Unde, licet non dicerent christum esse duo masculine propter unitatem personae, dicebant tamen ipsum esse duo neutraliter, propter dualitatem suppositorum. Sed quia haec etiam opinio repugnat fidei veritati ut supra habitum est; ideo, hac opinione praetermissa, considerandum est utrum supposito quod in christo sit una hypostasis et unum suppositum, utrum christus debeat dici duo neutraliter, vel unum.

Ad cuius evidentiam considerandum est quod unum denominative dicitur quod habet unitatem, sicut album quod habet albedinem, sive quod ei subiicitur. Et eadem ratione multa denominative dicuntur a multitudine, et duo a dualitate. Quia vero unum convertitur cum ente, sicut est esse accidentale et esse substantiale, ita dicitur aliquid esse unum vel multa vel secundum formam accidentalem, vel secundum substantialem.

Secundum quidem formas accidentales dicitur aliquid multa quod est subiectum diversis formis accidentalibus vel successive vel simul.

Successive quidem, sicut socrates sedens est alter a se stante; unde socrates, in quantum est prius stans et postea sedens, est multa successive. Simul autem, sicut socrates in quantum est albus et musicus est multa. Quod enim animal bipes, quod praedicatur de socrate, sit unum et non multa, ex hoc contingit, quia unum eorum comparatur ad alterum ut potentia ad actum, ut dicitur in VIII metaph.. Album autem et musicum non sic se habent ad invicem; et ideo socrates, in quantum est albus et musicus, est multa, non quidem simpliciter, sed secundum quid. Sicut et secundum accidentia dicitur aliquid esse secundum quid, et non simpliciter. Secundum substantiam autem dicitur aliquid unum et multa simpliciter sicut ens. Sed secundum philosophum, in V metaph., substantia secundum duos modos dicitur, scilicet: suppositum, quod de alio non praedicatur; et forma, vel natura speciei, quae de supposito praedicatur. Et haec quidem in creaturis puris non sunt simul unum et multa. Non est enim una numero essentia diversorum suppositorum, nec iterum invenitur in creaturis puris aliquod unum suppositum habens duas naturales substantias.

Sed hoc singulare est in christo; primum autem est singulare in tribus personis divinis. Manifestum est ergo quod christus potest dici aliqualiter unum, quia est unum supposito; et aliqualiter multa, vel duo, quia est habens duas naturas. Multo amplius quam socrates, de quo praedicatur unum, in quantum est unum subiecto; multa, in quantum est album et musicum.

Sed considerandum est, quid horum dicatur simpliciter, et quid secundum quid. Sciendum est ergo, quod simpliciter et proprie dicitur aliquid esse tale, quod est secundum seipsum tale. Dicitur autem aliquid esse secundum seipsum tale, quod est secundum totum, magis quam quod est secundum partem; quia pars non est simpliciter idem toti. Ipsum autem cum sit reciprocum, est relativum identitatis.

Et ideo quod convenit alicui secundum totum, magis convenit ei simpliciter quam quod convenit ei secundum partem. Unde si aliquid natum sit convenire alicui secundum totum et partem, si conveniat ei solum secundum partem, dicitur convenire ei secundum quid, et non simpliciter. Sicut si dicatur Aethiops albus qui habet albos dentes.

Secus autem est de eo quod non est natum inesse nisi secundum partem; sicut aliquis dicitur simpliciter Crispus, si habeat capillos crispos. Manifestum est autem quod suppositum significatur per modum totius, natura autem per modum partis formalis, ut ex supradictis patet. Et ideo, cum unum et multa possint referri et ad suppositum et ad naturam, manifestum est quod si aliquod unum suppositum habeat plures naturas substantiales, erit unum simpliciter et multa secundum quid. Cuius signum est; quia ea quae differunt supposito et sunt unum in eo quod per se pertinet ad naturam, sunt plura quidem simpliciter, sed unum genere vel specie.

Et ideo, e contrario, si unum suppositum habeat multas naturas, erit unum simpliciter et multa secundum quid. Quia igitur christus est unum suppositum habens duas naturas, sequitur quod sit unum simpliciter, et duo secundum quid.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod hoc quod Augustinus dicit, utrumque deus et utrumque homo, non est referendum ad dualitatem suppositi secundum quam christus simpliciter duo esse diceretur; sed ad dualitatem naturarum per duo nomina significatarum, quae sunt deus et homo. Quia scilicet de deo praedicantur humana et divina; et de homine praedicantur etiam divina et humana.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod unaquaeque divinarum personarum est omnino idem secundum rem cum divina essentia, nec aliquid additur in persona supra naturam divinam quod aliquam diversitatem substantialem faciat. Et ideo per hoc quod in natura divina conveniunt tres personae, sunt simpliciter unum. Non autem similiter se habet humana natura ad divinam personam; unde non est similis ratio.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod in christo dicitur esse aliud filius hominis, et aliud filius dei, propter hoc quod aliam et aliam naturam praedicat utrumque nomen; non propter hoc quod sit aliud et aliud suppositum, ad quod sequeretur christum esse simpliciter duo. Cum enim suppositum humanum et divinum sint differentia, necesse esset substantialiter differre.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod diversae formae inhaerentes, sive in eodem sive in diversis temporibus, non faciunt aliud simpliciter, si maneat idem suppositum; sed solum propter suppositum; quando suppositum est diversum.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod in hoc nomine album intelligitur albedo, et subiectum albedinis; sed albedo determinate, subiectum autem albedinis indeterminate. Nam cum dicimus album, intelligimus aliquid albedine informatum; non autem determinatur quid sit illud, sicut determinatur forma. Similiter etiam cum dico hominem, vel aliquid aliud substantialiter dictum, intelligitur habens humanitatem.

Sed quia aliquid determinatur ad speciem per suam essentiam vel naturam, non autem per suum accidens; in hoc nomine homo determinate intelligitur id quod est habens humanitatem, magis quam in hoc nomine album intelligatur habens albedinem.

Et quia id quod per nomen determinate intelligitur est proprie nominis significatum; magis hoc nomen homo significat suppositum humanitatis, quam hoc nomen album subiectum albedinis. Quamvis nec hoc nomen homo significet humanitatis suppositum, secundum quod est determinatum in sua singularitate; sed solum secundum quod est determinatum in natura speciei. Quia ergo suppositum humanae naturae et divinae in christo, secundum quod accipitur in sua singularitate discretum, est unum et idem in duabus naturis determinatis; est quidem simpliciter unum secundum seipsum, secundum quid autem duo, in quantum scilicet habet duas naturas.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod ad hoc quod aliquid sit aliud, non oportet quod secundum totum distinguatur, ad hoc tamen quod simpliciter sit aliud, oportet quod distinguatur secundum seipsum.

Ad 7

Ad septimum dicendum quod ex hoc quod unitas creata non est unitas increata, non potest concludi quod christus sit duo; sed quod subsistat in duplici unitate, sicut subsistit in duplici natura.

Ad 8

Ad octavum dicendum quod si christus esset unum, quod est homo, et non aliud quam homo; sequeretur quod esset unum omnino, id est et secundum naturam et secundum suppositum. Per hoc autem quod christus est unum quod est homo, et aliud quod est deus, sequitur quod sit duo secundum naturam; non autem quod sit omnino et simpliciter duo, propter unitatem suppositi.

Ad 9

Ad nonum dicendum quod illud de quo plura praedicantur in propositione quae est de copulato praedicato, non oportet esse plura simpliciter; alioquin socrates esset plura simpliciter, si sit albus et musicus. Et ideo non oportet, si christus est deus et homo, quod sit duo simpliciter.

Ad 10

Ad decimum dicendum quod ex divina natura et humana non fit unum secundum naturam.

Concurrunt tamen in unum suppositum propter quod christus est unum.

Ad 11

Ad undecimum dicendum quod sicut non oportet quod christus sit duo filii, propter hoc quod alia ratione est natus a patre, et alia a matre; ita etiam non oportet quod sit duo secundum suppositum, propter diversam rationem subsistendi qua subsistit in quantum deus et in quantum homo.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum quod maxima differentia quae est inter humanam naturam et divinam, ostendit quod non potest esse una natura dei et hominis; non autem ex hoc sequitur quod non possit esse unum suppositum utriusque naturae.

Ad 13

Ad decimumtertium dicendum quod nihil prohibet contrarias et incompossibiles differentias inesse eidem secundum diversa: sicut homo secundum animam est incorruptibilis, et secundum corpus corruptibilis. Et ita etiam in christo opposita quaedam conveniunt secundum humanam et divinam naturam.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum quod haec est falsa, homo est humanitas; non enim omnino idem significatur per utrumque. Quia, ut philosophus dicit, in VII metaph., quod quid est, id est essentia uniuscuiusque, est idem cum eo quantum ad ea quae sunt per se, non autem quantum ad ea quae sunt per accidens. Et ideo quidquid sit illud cui potest aliquid accidere praeter naturam suae speciei, non est omnino idem cum sua essentia.

Homini autem multa accidunt praeter essentiam speciei. Unde patet quod non est omnino idem homo et humanitas; nam humanitas dicitur qua aliquis est homo, et sic in sua significatione includit sola ea quae pertinent ad essentiam speciei. Homo autem dicitur qui habet humanitatem, in quo etiam multa sunt alia praeter essentiam speciei.