Sicut omnia animalia / oportet / quae sunt corruptibilia,/ q- / oportet quod motores ipsorum, quae sunt animae, aut sint / corruptibiles aut incorruptibiles / semper aut non /, nam Plato incorruptibiles esse posuit.
Constat autem / quod / si huiusmodi motores non sunt corpora, ut probatur in libro de anima, quod etiam si non semper sunt, non possunt incipere aut desinere esse ita quod per se generentur et corrumpantur, sed per accidens, nam nihil per se movetur nisi corpus, ut probatur in VI phis.. Ex quo potest accipi quod illi motores moventium seipsa qui moventur per accidens non semper sunt. Sed necesse est aliquem motorem alicuius moventis seipsum esse qui semper sit.
Oportet # quia enim # cum si- # aliquem motorem huiusmodi # horum # scilicet animalia # erit perpetuus # quarta via est quia # qui # accidens # quod secundi # posteriores # caelorum # motoris / mobilisque # praeterea. Ostensum est supra esse unum primum necessarium quod non habet suae necessitatis causam, sed est per seipsum necessarium, et hoc deus est. Nullum autem compositum potest esse huiusmodi, cum necessitas compositi ex componentibus causetur et ab eis dependeat. Deus igitur compositus non est, sed simplex.
Ex his autem ostendi potest quod in deo nihil est violentum neque praeter naturam. Nullum enim violentum potest esse sempiternum: nam ea quae per violentiam insunt per accidens adveniunt, huiusmodi autem necessaria esse non possunt neque sempiterna. Si igitur deus sempiternus est, nec aliquid in eo esse potest nisi sempiternum, quia non cadit sub tempore, ut ostensum est, nihil in ipso potest esse violentum neque extra naturam. Praeterea. Violentia in aliquo esse non potest quod passioni non subiacet, unde et vim passa dicuntur / in / quibus violentia fit. Deus autem non potest pati, cum sit omnino immobilis, ut probatum est, pati enim moveri est. Nihil igitur in deo est violentum neque praeter naturam.
Ulterius ostenditur #