Sicut autem per ea quae dicta sunt pax mentis firmatur per hoc quod sollicitudines exteriores homo deponit quantum possibile est, sic etiam ex divina lege homini providetur ad pacem mentis habendam reprimendo passiones irascibilis et concupiscibilis, quibus quies mentis impeditur. Ad hoc autem divina lex procedit tripliciter. Uno modo directe, contra passiones ipsas dando praecepta, dum praecipitur quod non solum / concupiscentiis non consentiamus / huiusmodi passiones non sequamur in opere /, sed nec ipsas admittamus in nobis, neque eis consentiamus: non enim interdicitur solum / homicidium / homicidii actus, quo homo impetum irae exequitur, sed etiam non esse irascendum