Postquam dionysius ostendit modum huius doctrinae quantum ad ea quae traduntur in ipsa et ex quibus procedit, hic incipit prosequi de ratione divinorum nominum, de quibus in hoc libro intendit: et primo, ostendit quam cognitionem de deo per divina nomina possumus accipere; secundo, qualiter deus nominari possit; ibi: omnium quidem...p circa primum duo facit: primo ostendit quam cognitionem de deo per divina nomina accipiamus; secundo, ostendit quomodo, post huiusmodi cognitionem, hoc ipsum quod deus est remanet nobis occultum; et hoc, ibi: nunc autem...p circa primum duo facit: primo ostendit qualis cognitio de deo per divina nomina accipi possit; secundo, assignat differentiam huius cognitionis ad cognitionem quae erit in patria; ibi: haec et nos...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quam cognitionem de deo per divina nomina accipere possumus; secundo, ostendit hoc quasi exemplariter, per quaedam dei nomina; ibi: haec autem...p dicit ergo primo quod nos sequentes has, scilicet praedictas thearchicas, idest divinas leges, ut scilicet commensurate secundum nostram mensuram et firmiter et cum amore, divinis illuminationibus nos immittamus; quae quidem leges non solum homines sanctos, sed etiam gubernant supercoelestium ordinum et substantiarum sanctos ornatus, idest, ornant pulchras et ordinatas dispositiones Angelorum; venerantes per hoc et occultum deitatis, quod quidem est super mentem et substantiam, reverentiis mentis inscrutabilibus, idest habitis ad deum in hoc quod non scrutamur occulta dei; et sanctis, quia talis reverentia ad sanctitatem pertinet; et venerantes indicibilia deitatis casto silentio, quod quidem dicit, quia occulta per hoc veneramur quod ea non scrutamur et ineffabilia per hoc quod ea silemus; et hoc quidem ex sanctitate et castitate animi provenit, non se extra suas metas extendentis; sic, inquam, venerantes divina, secundum sequelam divinarum legum, extendimur ad splendores nobis illucentes in sanctis eloquiis, idest ad veritates sacrae Scripturae hominibus revelatas et ab ipsis sacrae Scripturae splendoribus, illuminamur ad thearchicos hymnos, idest ad divina nomina, quibus deus laudatur, cognoscenda. Per haec enim scimus laudare deum viventem, bonum et alia huiusmodi, quae hic nobis de deo in Scripturis sacris traduntur; nos, inquam, illuminati ab ipsis hymnis, supermundane, idest super virtute naturalis rationis et quodammodo configurati ad sanctas enuntiationes hymnorum, idest divinarum laudum quae traduntur in Scripturis per divina nomina, in quantum scilicet eorum fide informamur. Illuminati, inquam, et figurati ad hoc, scilicet, quod per huiusmodi hymnos videamus, secundum nostram mensuram, thearchica, idest divina lumina nobis data et ad hoc quod laudemus principium totius sanctae apparitionis luminis spiritualis; quod quidem principium non solum spirituale lumen tradit mentibus, sed universaliter bonum, sicut ipsum principium de seipso tradit in sacris eloquiis; in Psalmo 103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et Lucae II dicitur: pater vester de coelis, dabit spiritum bonum petentibus se.
Est igitur sensus praemissorum, quod desistamus a perscrutatione divinorum secundum rationem nostram, sed inhaereamus sacrae Scripturae, in qua traduntur nobis nomina divina, per quae manifestantur nobis dona dei et donorum principium. Per divina igitur nomina, quae nobis in sacris Scripturis traduntur, duo cognovimus, scilicet: diffusionem sancti luminis et cuiuscumque bonitatis seu perfectionis, et ipsum principium huius diffusionis, utpote cum dicimus deum viventem, cognoscimus diffusionem vitae in creaturis et principium huius diffusionis esse deum. Et hoc quidem principium non cognoscimus per divina nomina sicuti est, hoc enim est indicibile et inscrutabile, sed cognoscimus eum ut principium et ut causam.
Et ad manifestandum huius principii rationem, primo ponit quaedam quae pertinent ad universalem rationem principii, cum dicit: sicut quod est omnium causa et principium, ut causa referatur ad finem, quae est prima causarum et principium ad causam agentem, a qua incipit operatio et motus. Consequenter autem ponit quae pertinent ad rationem principii respectu determinatorum effectuum: et primo, quantum ad institutionem rerum, cum dicitur: et substantia et vita, quia scilicet, per hoc principium existunt omnia existentia et vivunt omnia viventia; deinde, quantum ad meliorationem rerum in spiritualibus quae quidem secundum tria attenditur, idest, secundum purgationem, illuminationem et perfectionem.
Haec autem tria ab Angelis quidem complentur secundum intellectum tantum: qui quidem purgant, nescientiam removendo; illuminant intellectum, auxilium praebendo ad cognoscendum veritatem; perficiunt autem dum ad cognitionem veritatis perducunt.
Perfectio enim rei consistit in hoc quod pertingat ad finem. Unde in VII cap. Angelicae hierarchiae dicitur quod purgatio, illuminatio, perfectio est divinae scientiae assumptio.
Sed ad deum pertinet non solum intellectum, sed etiam voluntatem mutare in melius et quantum ad hoc loquitur hic de purgatione, illuminatione, et perfectione.
Ponit autem quinque ad purgationem pertinentia. Cum enim peccatum quo inquinatur voluntas, contingat ex hoc quod homo, propter bonum temporale, ab incommutabili bono avertitur, primum in purgatione voluntatis est quod voluntas ad bonum incommutabile reducatur; et quantum ad hoc dicit quod divinitas est revocatio et resurrectio decidentium ab ipsa, scilicet per peccatum. Et ponit revocationem et resurrectionem, quia non solum attrahit nos, quod est revocare, sed etiam dat vires ut revocati surgamus.
Secundum autem est, quod ex hoc quod placet voluntati humanae deus, derelinquat illud commutabile bonum propter quod a deo recessit; et quantum ad hoc dicit quod deus est renovatio et reformatio eorum quae sunt prolapsa ad corruptivum deiformis, idest, divinae similitudinis in nobis; hoc autem est peccatum.
Contingit autem, dum alicui incipit deus placere et peccata displicere, quod a principio quamdam titubationem mentis patiatur, nunc huc nunc illuc tractus, unde indiget ut in uno collocetur; et quantum ad hoc, tertio, dicit quod deus est collocatio sancta eorum quae moventur secundum quamdam immundam commotionem.
Ulterius autem indiget homo, postquam est collocatus in uno, ut in illo firmetur, ne per tentationes facile ab illo statu removeatur; et quantum ad hoc dicit, quarto, quod est firmatio stantium.
Ulterius autem necesse est quod homo ad meliora proficiat; et quantum ad hoc, quinto, dicit quod est suscitativa manuductio sursum actorum, idest eorum quae sursum aguntur, idest proficiunt, ad ipsam, scilicet deitatem.
Dicitur autem suscitativa manuductio, quia non solum porrigit manum auxilii volentibus proficere, sed etiam ad proficiendum excitat.
Post haec igitur quinque, quae ad purgationem pertinent, subdit de illuminatione, cum dicit: et eorum quae illuminantur, illuminatio, quae quidem illuminatio intelligitur quantum ad hoc quod lumen suae gratiae tradit sive ad perfectionem intellectus sive ad perfectionem affectus.
Et ulterius subdit de perfectione, quam quidem tangit dupliciter: primo, quidem, secundum quod aliquid perfici dicitur per hoc quod attingit finem proximum, puta iustitiam vel qualemcumque virtutem; et hoc cum dicit: et eorum quae perficiuntur perfectionis principatus, respectu propriae perfectionis, quia quaecumque est propria rei perfectio, principaliter praeexistit in deo, sicut regimen civitatis principaliter praeexistit in principe. Quantum vero ad consecutionem ultimi finis, dicit: et eorum quae deificantur thearchia, idest principalis deitas. Dicitur enim creatura rationalis deificari per hoc quod, suo modo, deo unitur; ut sic, ipsa deitas principaliter ipsi deo conveniat, secundario vero et participative his qui deificantur.
Ulterius autem, ponit ea quae pertinent ad meliorationem communiter omnium.
Est autem considerandum quod duplex processus invenitur in rebus, scilicet: resolutionis et compositionis; et secundum utrumque, tendunt res in divinam similitudinem.
Nam secundum viam resolutionis, tendunt res a compositione in simplicitatem quae summe est in deo; et quantum ad hoc dicit quod est eorum quae simplificantur simplicitas.
Secundum autem viam compositionis, tendunt res a multitudine in unitatem, dum ex multis fit unum. Unitas autem primo est in deo; et quantum ad hoc dicit, et eorum quae uniuntur unitas. Non solum autem a deo communicatur rebus quod in se subsistant et meliorentur, sed etiam quod aliis sint principium seu causa existentiae et meliorationis; et quantum ad hoc, subdit quod est supersubstantialiter superprincipale principium universi principii. Non enim eodem modo est principium quo alia, sed eminentius; sic enim eminentius habet esse.
Et ut universos dei effectus simul comprehendat, subdit quod est bona traditio occulti. Manifestum est enim quod quaecumque in creaturis sunt, in deo praeexistunt eminentius. Sed creaturae quidem manifestae sunt nobis, deus autem occultus.
Sic igitur, secundum quod rerum perfectiones a deo per quamdam participationem derivantur in creaturas, fit traditio in manifestum eius quod erat occultum; et hoc fit secundum quod est conveniens, scilicet, secundum proportionem determinatam uniuscuiusque.
Et quia dixerat quod deus est substantia et vita omnium, ne aliquis intelligeret quod deus esset essentia aut vita formalis veniens in compositionem rerum, hunc perversum intellectum excludit, cum subdit: et, ut simpliciter dicatur, idest universaliter dicatur, vita viventium et substantia, idest essentia existentium, qui est principium agens et causa fontalis omnis vitae et substantiae, non quidem propter suam necessitatem, sed propter bonitatem ipsius, quae existentia et deducit ad esse et continet, idest conservat ea in esse. Et sicut exponit de substantia et vita, ita intelligendum est et de omnibus consequentibus, ut scilicet deus intelligatur esse revocatio et reformatio rerum et simplicitas et unitas et alia quae supra dixit, inquantum horum est principium et causa.
Deinde, cum dicit: haec autem a divinis eloquiis memoramus... Manifestat per quaedam divina nomina in Scripturis posita, quod ex divinis nominibus praedictam cognitionem de deo capiamus; et dicit quod haec quae supra dicta sunt scilicet quod per divina nomina deus cognoscatur ut principium et causa, non ex nobis ipsis dicimus, sed a divinis eloquiis accipiendo commemoramus et, ut sic dicatur, omnem sanctum hymnum, idest laudem dei, theologorum, invenies, si diligenter in Scripturis scruteris, dividentem, idest distinguentem, nominationes dei ad bonos thearchiae processus, idest secundum processus perfectionum, quae ex divina bonitate in creaturas proveniunt.
Quod enim deus dicatur bonus, vivus, sapiens et multis aliis nominibus nominetur, non est ex aliqua multitudine seu diversitate in eius natura existente (quia omnia haec in eo unum sunt), sed ex diversis perfectionibus creaturarum accipimus diversa nomina, quae attribuimus deo sicut primo principio omnium horum processuum; et hoc manifestative et laudative: manifestative, quidem, inquantum deus nobis per suos effectus innotescit et inquantum per huiusmodi nomina, deo attributa, nobis manifestantur huiusmodi perfectiones esse in rebus a deo; laudative, vero, inquantum hoc totum ad dei pertinet bonitatem, quod rebus perfectiones communicantur.
Et hoc, primo exponit in nomine unitatis, subdens quod fere in omni theologico negotio, idest in omni libro theologiae, videmus thearchiam, idest deitatem, laudatam sicut monadem et unitatem; quae duo idem significare videntur, cum unum sit Graecum et aliud Latinum. Quod quidem nomen unitatis deo videtur maxime attribui propter duo: primo quidem, propter quod in seipso est; et hoc tangit cum dicit, propter simplicitatem et unitatem supernaturalis impartibilitatis.
Ratio enim unitatis in impartibilitate consistit; unum enim est ens quod non dividitur.
Contingit autem aliqua non dividi in actu, quae dividuntur in potentia, sicut linea aut domus, quorum utrumque potest dici unum, sed non simpliciter. Aliquid vero est indivisum non solum actu, sed etiam potentia, ut unitas et punctus; et haec possunt dici non solum unum, sed etiam simplicia.
In deo autem utraque indivisibilitas consistit, quia non dividitur actu nec potentia; et ideo signanter dixit: propter simplicitatem et unitatem et addit: supernaturalis impartibilitatis, quia nulla simplicitas aut unitas naturalium rerum, divinae simplicitati et unitati comparari potest.
Secundo, vero, nomen unitatis attribuitur deo propter hoc quod rebus unitatem communicat; et hoc est quod subdit: ex qua, scilicet unitate divina, ut unifica virtute mirifica, duo nobis proveniunt: quorum primum est quod nos unimur, idest quamdam unitatem habemus, secundum quod dicitur unus homo aut unum animal; secundum est quod, cum unitas nostra non sit ita perfecta quod omnem diversitatem excludat, ipsa etiam quae sunt diversa in nobis, ad quamdam unitionem reducuntur, secundum quod etiam ea quae sunt simpliciter diversa in creaturis, unum quodam ordine sunt, ut sic saltem, dei unitatem imitentur; et hoc est quod dicit, quod nos congregamur ad quamdam monadem, idest unitatem, deiformem, idest, deo similem, quantum ad ea quae iam facta sunt unum; et ad quamdam unitionem dei imitativam, quantum ad ea quae fiunt unum; et hoc, conclusis alteritatibus idest diversitatibus, nostris divisibilibus, idest quae ex aliqua divisione contingunt, supermundane, idest, supermundana virtute.
Vel hoc quod dicit, unimur, potest referri ad hoc quod unumquodque in se est unum; quod autem sequitur: et divisibilibus nostris alteritatibus, potest referri ad hoc quod multa, licet sint diversa et altera, tamen ad aliquam unitatem reducuntur vel perfecte vel imperfecte. Monas enim, idest unitas, perfectionem unitatis designat; unitio vero, viam ad unitatem, in quo imperfectio unitatis ostenditur.
Deinde, ostendit idem in nomine trinitatis; et dicit quod invenimus deum laudari sicut trinitatem ad manifestandum supersubstantialem fecunditatem trium personarum, quae non distinguuntur nisi secundum originem; ex qua quidem fecunditate divina derivatur omnis paternitas idest fecunditas quae nomine paternitatis intelligitur, ut apostolus dicit, ad Eph. 3, quod ex deo patre, omnis paternitas in coelo et in terra nominatur; nec solum nominatur, sed etiam existit sive causatur.
Tertio autem, manifestat idem in nomine causae; et dicit quod deus laudatur sicut causa existentium, propter hoc quod omnia sunt deducta ad esse ex bonitate eius, substantificante res, non autem ex necessitate naturae.
Quarto, autem, manifestat idem per nomen sapientis et pulchri; et dicit quod laudant deitatem theologi sicut sapientem et pulchram, quia omnia existentia, in quibus invenitur propria natura salvata absque corruptione, sunt plena omni harmonia divina, idest perfecta consonantia seu ordine a deo et sunt, iterum, plena sancto decore; ut quod dicit: harmonia, referatur ad sapientiam cuius est ordinare et commensurare res; quod autem dicit: decore, maxime ad pulchritudinem referatur. Per hoc, autem, quod diminuitur aliquid de harmonia vel decore, accidit corruptio in rebus, secundum excessum a propria natura, sicut aegritudo in corporibus et peccatum in anima.
Quinto manifestat idem de nomine benignitatis; et dicit quod divina Scriptura laudat deitatem sicut benignam, differenter tamen a praedictis nominibus. Nam secundum praedicta nomina, laudatur deus, inquantum non communicabat sua; benignus autem laudatur, inquantum in opere incarnationis, in una personarum ipsius deitatis, scilicet in persona filii, communicavit nostris, idest his quae ad naturam nostram pertinent, non afferens corpus coeleste, ut valentinus dixit; ad veritatem, idest secundum veritatem, non phantastice, ut dixit Manichaeus; totaliter, idest quantum ad omnes partes nostrae naturae, non assumens corpus absque anima aut animam absque corpore aut animam et corpus absque intellectu, ut Arius et Apollinaris dixerunt.
Et ut finem incarnationis ostendat, subdit: revocans a statu peccati humanam extremitatem, idest humanam naturam, quae est ultima creaturarum, secundum ordinem creationis, ad seipsam, scilicet deitatem, et non solum revocans amovendo, sed etiam reponens, operando.
Et ne aliquis crederet quod ita communicaverit nostris, secundum inhabitationem solam, ut Nestorius dixit, sed secundum veram unionem in persona et hypostasi ut, scilicet, ipse, qui est deus, vere sit homo, subiungit: ex qua, scilicet deitate operante vel ex qua, idest secundum quam humanitatem, iesus, qui est ineffabiliter simplex, secundum deitatem, ipse idem hypostasi est compositus secundum humanitatem; et qui est aeternus, secundum deitatem, accepit praesentationem temporalem, idest ut sit temporalis in hoc praesenti tempore, secundum humanam naturam; et qui, secundum deitatem, supersubstantialiter excellit omnem ordinem secundum omnem naturam, factus est intra nostram naturam, vere homo sub specie humana contentus sicut et coeteri homines; per quae omnia dat intelligere quod idem est suppositum deus et homo.
Et ne aliquis perverse intelligeret quod deus factus sit homo secundum aliquam conversionem deitatis in carnem vel in animam vel etiam secundum aliquam commassationem ut sic esset una natura dei et hominis, ut eutyches confinxit, subiungit: cum intransmutabili et inconfusa collocatione, idest firma salvatione propriorum, idest proprietatum utriusque naturae, quia neque divinitas conversa est in humanitatem neque humanitas in divinitatem.
Et quia de mysterio incarnationis plura dici possent, quae ad praesens omittit, quia non est de hoc principalis intentio, subdit quod non solum praedicta intelliguntur per divinam benignitatem, sed et quaecumque alia deifica lumina, idest quascumque alias divinas illuminationes et veritates, occulta traditio nostrorum ducum, scilicet apostolorum et aliorum doctorum post eos, nobis donavit manifestative iuxta consequentiam eloquiorum divinorum, idest secundum quod in sacra Scriptura traditur.
Deinde, cum subdit: haec et nos docti sumus, ostendit differentiam cognitionis, quam in praesenti vita de deo per nomina divina accepimus, ad cognitionem quam sancti habent in vita futura, cum dicit quod haec quae dicta sunt in expositione divinorum nominum de deo, nos sumus edocti nunc, idest in praesenti vita, iuxta proportionem nostram per sancta velamina eloquiorum, idest sacrae Scripturae, et hierarchicarum traditionum, idest aliorum dogmatum quae apostoli et eorum discipuli tradiderunt quae non continentur in sacra Scriptura, ut puta quae pertinent ad sacrorum mysteriorum cognitionem. Hierarchia enim idem est quod sacer principatus, unde apostoli et alii ecclesiae praelati, hierarchae dicuntur quasi sacri principes. Dicit autem: per sancta velamina, quia in praesenti vita, non possumus per ea quae nobis tradita sunt, ipsam dei essentiam, prout in se est, videre, sed instruimur de deo in Scripturis, per similitudinem effectus ipsius, quasi per quaedam velamina, secundum illud, I corinth. 13: videmus nunc per speculum in aenigmate.
Qualia vero sunt ista velamina exponit subdens quod ex bonitate dei intelligibilia circumvelantur per sensibilia, sicut cum Scripturae de deo et Angelis sub similitudine quorumdam sensibilium loquuntur ut patet esa. 6: vidi dominum sedentem super solium excelsum et infra: seraphim stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri; et similiter velantur supersubstantialia scilicet divina, cum existentibus, sicut cum deo attribuuntur non solum sensibilia, sed etiam intelligibiles perfectiones creaturarum, ut cum attribuimus deo vitam, intellectum et huiusmodi perfectiones in rebus creatis inventas; similiter ex eadem bonitate, circumponuntur formae corporeae et figurae, rebus incorporeis non sic formabilibus vel figurabilibus; et, similiter, res simpliciter supernaturalis et infigurabilis multipliciter componitur per varietatem divisibilium signorum, inquantum scilicet ipse deus, qui est supernaturalis et simplex per diversa nobis manifestatur in Scripturis sive sint diversae processiones sive diversae similitudines.
Signanter autem dixit benignitate; quod enim in Scripturis exprimuntur nobis intelligibilia per sensibilia et supersubstantialia per existentia et incorporalia per corporalia, et simplicia per composita et diversa, non est propter invidiam, ut subtrahatur nobis cognitio divinorum, sed propter nostram utilitatem, quia Scriptura nobis condescendens tradidit nobis quae supra nos sunt, secundum modum nostrum. Et hic quidem modus cognitionis est quo deum in praesenti vita cognoscere possumus.
Tunc autem, scilicet post resurrectionem beatam, quando incorruptibiles et immortales erimus, corruptibili hoc accipiente incorruptionem, et mortali hoc accipiente immortalitatem, ut dicitur I corinth. 15 et quando consequemur finem christiformem, idest assimilationem ad christum secundum illud philipp. 3: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, et beatissimum quia non solum beatificabitur anima sed etiam, suo modo, glorificabitur corpus, tunc semper cum domino erimus, secundum eloquium, ut dicitur I thessal. 4. Nos, inquam, adimpleti visibili apparitione, idest sensibili et corporali ipsius dei, quantum ad humanitatem christi et hoc in castissimis contemplationibus, quia ad carnem christi non afficiemur carnaliter, sed spiritualiter, secundum illud apostoli II corinth. 5: et si cognovimus secundum carnem christum, sed nunc non novimus; ipso, inquam, christo refulgente circa nos per sui corporis claritatem, manifestissimis splendoribus sicut factum est circa discipulos in illa divinissima transformatione, idest transfiguratione, ut habetur Matth. 17: facies eius resplenduit sicut sol; et non solum erimus adimpleti sensibili apparitione ipsius, sed etiam erimus participantes intelligibili datione luminis ipsius christi, quod effundet in nos, secundum virtutem suae divinitatis.
Et hoc lumen participabimus in impassibili et immateriali mente. Mens enim nostra nunc quidem passibilis est per accidens, ex unione ad corpus et materialis efficitur secundum affectionem ad res materiales; et ideo, nunc, non est idonea ad tanti luminis participationem, sicut tunc erit, quando in nullo impedietur per corporales passiones neque subdetur materialibus affectionibus.
Et per hanc participationem luminis erimus et participantes unitionem quae est super mentem, quia scilicet mens nostra, ut intelligibili, ipsi deo qui est super mentem, unietur; et hoc fiet per ignotas et beatas immissiones superclarorum radiorum, idest divinarum illuminationum quae, nunc, sunt nobis occultae sicut inexpertae; quibus, tunc, eaedem mentes beatificabuntur. Et hoc quidem consequentur homines, secundum imitationem supercoelestium mentium, idest Angelorum, diviniore modo quam nunc; nunc, enim, licet in qualibet contemplatione veritatis, mentes humanae ad Angelorum unitionem illustrentur, tamen multum deficimus ab eorum aequalitate, sed tunc aequales erimus Angelis ut dicit veritas eloquiorum, et erunt filii dei, existentes filii resurrectionis, ut habetur Luc. 20.
Deinde, cum dicit. Nunc autem, ostendit quod post omnem cognitionem quam in praesenti vita de deo habemus, id quod est deus remanet nobis occultum; et circa hoc, duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: in quo...p dicit ergo, primo, quod nunc, idest in praesenti vita, sicut supra expositum est, utimur, sicut nobis est possibile, propriis signis ad divina cognoscenda; quae quidem signa sunt tam perfectiones quae procedunt a deo in creaturas, quam et metaphorae quae a creaturis per similitudinem transferuntur in deum. Et huiusmodi quidem signa dicuntur propria cognitioni rerum divinarum ex parte nostra, quia non est possibile nobis aliter innotescere res divinas nisi hoc modo. Non tamen sic utimur huiusmodi signis in cognitione divinorum, quod in eis mens nostra remaneat, nihil ultra huiusmodi deum existimans, sed ex istis signis, rursus extendimur, secundum nostram proportionem ad simplicem et unitam veritatem intelligibilium miraculorum, idest admirabilium contemplationum, quas de rebus divinis per huiusmodi signa accipimus. Dicit autem, ad simplicem et unitam veritatem, ut simplicitas correspondeat compositioni signorum; unitas, vero, eorum multitudini et diversitati.
Et ne aliquis credat quod per signa praedicta, veritatem et intelligentiam divinorum perfecte comprehendere possimus, subiungit quod immittimus nos ad supersubstantialem radium, idest ad veritatem de deo cognoscendam, sed non perfecte; sed secundum quod est fas nobis, scilicet sedantes, idest quietantes nostras intellectuales operationes, ne ultra ferantur quam nobis sit datum; et hoc dico, post omnem secundum nos unitionem deiformium, quasi dicat: postquam secundum deiformitatem uniti fuerimus per cognitionem rebus divinis, quantumcumque nobis est possibile, adhuc remanet aliquid de rebus divinis nobis occultum, a cuius inquisitione oportet nos sedare intellectum nostrum.
Deinde, cum dicit: in quo...
Probat quod dixerat; et circa hoc, tria facit: primo enim inducit probationem; secundo, exponit eam; ibi: et omnium...; tertio, probat quoddam quod in probatione supposuerat; ibi: si enim...p ad evidentiam autem primae partis, considerandum est quod nulla virtus finita extendit se in infinitum, sed ad aliquem certum terminum concluditur; unde, cum omnis virtus cognoscitiva creaturae sit finita, cuiuslibet cognitionis creaturae est certus terminus ultra quem non tendit. Et huius exemplum accipi potest ex diversis scientiis. Habet enim geometria aliquem terminum, ultra quem non tendit; et, similiter, naturalis scientia. Et hoc quidem intelligendum est de re qualibet conditione creata. Manifestum est autem quod illud quod excedit terminum alicuius cognitionis non attingitur ab illa cognitione. Supersubstantialis autem radius, idest, ipsa divina veritas, excedit omnes terminos et fines quarumcumque cognitionum, quia omnes fines quarumcumque cognitionum eminentius praeexistunt in ipso radio, sicut in causa primordiali, modo ineffabili nobis, propter suam eminentiam. Unde relinquitur quod praedictum radium non possumus cogitare inquirendo neque exprimere loquendo neque perfecte contemplari quocumque modo; non propter sui defectum, sed propter hoc quod est ab omnibus distinctus et, per consequens, ignotus omnibus, quasi super omnia existens.
Deinde, cum dicit: et omnium...
Exponit quod dixerat: scilicet, quod fines cognitionum praeexistunt in supersubstantiali radio; et dicit quod cum ille radius sit supersubstantialis, virtutes autem cognoscitivae et cognitiones ipsae sint substantiales, idest substantiis creatis proportionatae et per consequens finitae, manifestum est quod praedictus radius praeaccepit in seipso, tamquam causa suprema, terminationes omnium praedictarum cognitionum et virtutum, non quidem successive, ut nunc habeat hanc, nunc illam sed simul et unite; neque iterum particulariter, ut habeat hanc terminationem et non illam, sed universaliter omnes; neque, iterum, habet in se huiusmodi terminationes eo modo quo sunt in substantiis creatis, sed supersubstantialiter.
Et quia quod dixerat: quem neque cogitare possibile est, posset aliquis referre solum ad cognitionem praesentis vitae, ulterius extendit hoc etiam ad Angelos; et dicit quod ille supersubstantialis radius est collocatus non solum super mentes humanas, sed etiam super mentes coelestes, idest angelicas, non ut nullo modo attingatur ab eis, sed ita quod comprehendi non possit; et hoc est quod dicit: incomprehensibili virtute.
Deinde, cum dicit: si enim...
Probat quod supposuerat, scilicet quod in deo praeexistant terminationes omnium cognitionum et ratio sua talis est: omnes cognitiones sunt de rebus existentibus; obiectum enim cognitionis est ens.
Existentia autem sunt finita.
Ens igitur finitum est obiectum cognitionis finitae.
Deus ergo, cum sit infinitus, excedit omnem substantiam finitam, praehabens in se fines omnium; et, per consequens, est separatus ab omni cognitione, inquantum omnem cognitionem creaturae excedit, ut a nulla comprehendi possit.