Postquam philosophus prosecutus est opinionem antiquorum philosophorum circa differentiam generationis et alterationis, hic incipit determinare de generatione et alteratione, et de aliis motibus.
Et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo incipit prosequi suam intentionem, ibi: democritus autem et Leucippus etc..
Circa primum duo facit: primo ponit suam intentionem; secundo suae intentionis rationem assignat, ibi: Plato igitur etc..
Dicit ergo primo quod, quia antiqui philosophi dubitaverunt de differentia generationis et alterationis, dicendum est nobis in universali de simplici generatione et corruptione, idest secundum quam aliquid dicitur simpliciter generari et corrumpi; utrum scilicet generatio simpliciter est aut non. Nam secundum illos qui dicunt generationem ab alteratione differre, generatio simpliciter est: non est autem secundum eos qui earum differentiam negant. Et si est simpliciter generatio, dicendum quomodo est. Et similiter dicendum est de aliis motibus, qui ordinantur quodammodo ad generationem simplicem, ut supra dictum est, puta de alteratione et augmentatione.
Deinde cum dicit: Plato igitur etc., assignat rationem suae intentionis, ex eo quod alii philosophi de his insufficienter tractaverunt. Et dicit quod Plato inquisivit de generatione et corruptione tantum, quomodo sint in rebus: non tamen de omni generatione, sed solum de generatione elementorum, non autem quomodo generentur carnes et ossa, aut aliquod aliorum mixtorum corporum: neque etiam tractavit de alteratione et augmentatione, quomodo sint in rebus. Et universaliter nullus aliorum philosophorum dixit determinate aliquid praeter ea quae superficietenus apparent, nisi solus democritus, qui videtur curam habuisse de omnibus diligenter inquirere.
Sed iam differt quomodo inquisiverint: quia non sufficienter. Nullus enim, nec ipse nec alius, determinavit de augmentatione, ut ita sit dicere, quod etiam non quicumque idiota dicere posset, scilicet quod augmentatio fiat adveniente aliquo simili: sed quomodo per adventum similis aliquid augmentetur, hoc non dixerunt. Neque etiam aliquid dixerunt de mixtione, vel de aliquo aliorum consimili nullo, ut ita dicam; puta de facere et pati, scilicet quomodo hoc agat et hoc patiatur, secundum naturales operationes.
Deinde cum dicit: democritus autem et Leucippus etc., incipit prosequi suum propositum. Et primo determinat de generatione et alteratione, eo quod earum connexa est consideratio; secundo determinat de augmentatione, ibi: de augmentatione autem etc.. Circa primum duo facit: primo ponit opiniones aliorum de generatione et alteratione; secundo determinat de his secundum propriam opinionem, ibi: determinatis autem his etc..
Circa primum duo facit: primo recitat opinionem democriti, qui de omnibus curam habuit, ut dictum est; secundo inquirit de veritate ipsius, ibi: quoniam autem videtur omnibus etc.. Circa primum duo facit: primo ponit opinionem democriti; secundo ponit rationem ipsius, ibi: quoniam autem existimabant etc..
Dicit ergo primo quod democritus et Leucippus, qui faciebant principia rerum corpora indivisibilia infinitarum figurarum, ex his causabant generationem et alterationem. Dicebant enim quod per congregationem et segregationem dictorum corporum figuratorum, causabatur generatio et corruptio: per mutationem autem ordinis et positionis dictorum corporum, causabatur alteratio.
Deinde cum dicit: quoniam autem existimabant etc., assignat rationem praedictae positionis.
Ad cuius evidentiam sciendum est quod, sicut dicit philosophus in IV metaphys., quidam antiqui philosophi posuerunt verum esse in apparendo, ita scilicet quod quidquid videtur alicui, est verum; adeo quod etiam ponebant contradictoria simul esse vera, si diversis ita videtur. Hoc est ergo quod dicit, quod quia democritus et Leucippus existimabant quod verum erat in apparendo, et diversis hominibus contraria apparent et infinita, ut ostendit multiplicitas opinionum quae est inter homines, ideo induxerunt infinitas figuras in primis rerum principiis, ut ex his ratio accipi possit infinitarum opinionum. Et inde est quod per transmutationem aliquam eius quod venit in compositionem alicuius totius, contingit quod idem videtur contrario modo se habere alii et alii; sicut propter diversum situm, collum columbae videtur esse alterius et alterius coloris. Et huiusmodi transmutatio situs aut ordinis fit per aliquod modicum quod supervenit: et, ut sit universaliter dicere, transmutato uno indivisibilium corporum, videtur aliud et aliud. Et ponit exemplum in sermonibus, quorum prima principia indivisibilia sunt litterae: ex eisdem autem litteris, transmutatis secundum ordinem aut positionem, fiunt diversi sermones, puta comoedia, quae est sermo de rebus urbanis, et tragoedia, quae est sermo de rebus bellicis.
Igitur sic apparet ratio quare per variationem ordinis et positionis, dicebat democritus alterationem causari.
Deinde cum dicit: quoniam autem videtur omnibus etc., inquirit veritatem huius opinionis.
Et primo ostendit difficultatem circa haec existentem; secundo incipit inquirere veritatem, ibi: principium autem etc.. Dicit ergo primo quod quia, iam pene abolitis opinionibus primorum naturalium, qui ponebant idem esse generationem et alterationem, omnibus fere videbatur tunc temporis quod aliud esset alteratio et generatio (ita scilicet quod generatio et corruptio esset per hoc quod aliqua congregantur et disgregantur, alteratio vero per hoc quod aliquorum transmutatione causantur diversae passiones), necesse est considerare, ut de his sciatur veritas. Habent enim haec quaestiones multas et rationabiles. Quia si generatio nihil est aliud quam congregatio, multa impossibilia contingunt, ut infra patebit: ex opposito autem inveniuntur aliae rationes, quae videntur cogentes et non de facili solubiles, quibus ostenditur quod non contingit aliter se habere quam quod generatio sit congregatio; ita scilicet quod, si generatio non sit congregatio, vel omnino non sit generatio, vel si est, quod sit idem quod alteratio. Et quamvis hoc sit difficile solvere, tamen debemus tentare solvere hanc difficultatem.
Deinde cum dicit: principium autem etc., procedit ad solvendum praedictam difficultatem.
Et primo praemittit duas quaestiones, quae necessariae sunt ad solvendum praedictam difficultatem; secundo eas prosequitur, ibi: hoc quidem igitur etc.. Dicit ergo primo quod principium ad solvendum omnia praedicta, oportet accipere ab hoc quod inquiratur primo quidem, utrum entia naturalia sic generentur et alterentur et augmententur et contrariis motibus moveantur, quod sint aliquae primae magnitudines indivisibiles, vel nulla est magnitudo indivisibilis: hoc enim multum differt ad propositum. Secundo autem oportet inquirere, si sunt aliquae magnitudines indivisibiles, utrum illae magnitudines sint corpora, sicut dixerunt democritus et Leucippus, vel sint planities, idest superficies, sicut Plato scripsit in timaeo.
Deinde cum dicit: hoc quidem igitur etc., prosequitur praemissas quaestiones. Et primo prosequitur secundam, quam brevius pertransit; secundo prosequitur primam, ibi: habet autem quaestionem etc.. Circa primum duo facit: primo ostendit convenientius posuisse, quantum ad ea quae considerantur in scientia naturali, democritum quam Platonem; secundo causam huius assignat, ibi: causa autem etc..
Dicit ergo primo quod, sicut in III de caelo dictum est, inconveniens est hoc ipsum etiam secundum se consideratum, quod corpora naturalia resolvantur usque ad superficies: et ideo magis est rationabile, si sint aliquae magnitudines indivisibiles, ex quibus corpora naturalia componuntur, quod huiusmodi magnitudines indivisibiles sint corpora, quam quod sint superficies: quamvis et hoc ipsum multam irrationabilitatem habeat, scilicet quod sint aliqua corpora indivisibilia, ex quibus corpora naturalia componantur, sicut partim ostensum est in libro de caelo, et partim infra patebit. Sed tamen ideo est magis rationabile ponere corpora indivisibilia quam superficies, quia his qui ponunt corpora indivisibilia esse principia corporum naturalium, contingit assignare causam generationis et alterationis: quae quidem alteratio, sicut dictum est, transmutat aliquid unum et idem per quandam conversionem corporum indivisibilium, et per alium modum contactus secundum diversum situm et ordinem, et etiam secundum differentiam figurarum, sicut ponebat democritus, assignans causam alterationis.
Unde democritus ponebat quod color et aliae huiusmodi qualitates naturales, non sint aliquid habens esse fixum in natura: sed quod aliquid videtur coloratum per quandam conversionem, idest per aliquam variationem corporum indivisibilium secundum ordinem et situm. Manifestum est enim quod quaedam nobis apparent, quorum apparentia causatur ex aliquo modo reflexionis secundum aliquem ordinem et situm, sicut forma quae apparet in speculo, et sicut colores iridis, et alia huiusmodi. Talia ergo existimabat esse democritus omnes formas et qualitates rerum naturalium: et secundum hoc, suppositis suis principiis, ex diversitate positionis et ordinis causabat omnem diversitatem alterationis. Sed Platonici, qui resolvebant corpora in superficies, non poterant assignare causam alicuius transmutationis formalis: quia ex superficiebus, quando componuntur adinvicem, nihil est rationabile fieri nisi solida. Cum enim puncta, lineae et superficies purae sint res mathematicae, non possunt causare ex seipsis aliquam passionem naturalem: unde, sicut ex punctis non fit nisi linea, et ex lineis non fit nisi superficies, ita ex superficiebus non potest causari nisi corpus. Sed nec ipsi Platonici conantur ad hoc quod ex commixtione superficierum assignent causam alicuius passionis naturalis.
Deinde cum dicit: causa autem etc., assignat rationem quare circa hoc magis defecit Plato quam democritus. Et dicit quod causa huius quod Plato minus potuit videre confessa, idest ea quae sunt omnibus manifesta, fuit inexperientia: quia scilicet, circa intelligibilia intentus, sensibilibus non intendebat, circa quae est experientia. Et ideo illi philosophi qui magis studuerunt circa res sensibiles et naturales, magis potuerunt adinvenire talia principia, quibus possent multa sensibilia adaptare. Sed Platonici, qui erant indocti existentium, idest circa entia naturalia et sensibilia, respicientes ad pauca sensibilium quae eis occurrebant, ex multis sermonibus vel rationibus, idest ex multis quae in universali rationaliter considerabant, de facili enuntiant, idest absque diligenti perscrutatione sententiam proferunt de rebus sensibilibus.
Potest autem considerari ex his quae prae manibus habentur, quantum differunt in perscrutatione veritatis illi qui considerant physice, idest naturaliter, attendentes rebus sensibilibus, ut democritus, et illi qui considerant logice, idest rationaliter, attendentes communibus rationibus, sicut Platonici. Ad ostendendum enim quod magnitudines aliquae sunt indivisibiles, Platonici, logice procedentes, dicunt quod aliter sequeretur quod autotrigonum, idest per se triangulus, hoc est idea trianguli, multa erit, idest in multos triangulos dividetur: quod est inconveniens. Ponebat enim Plato omnium sensibilium esse quasdam ideas separatas, puta hominis et equi et similium, quas vocabat per se hominem et per se equum: quia scilicet, logice loquendo, homo, secundum quod est species, est praeter materialia et individualia principia, ita quod idea nihil habet nisi quod pertinet ad rationem speciei. Et eadem ratione hoc ponebat in figuris. Unde ponebat ideam triangulorum sensibilium, quae hic dicitur autotrigonum, esse indivisibilem: alioquin sequeretur quod divideretur in multa, quod est contra rationem ideae, ad quam pertinet quod sit unum praeter multa. Et ita non est inconveniens quod sint multae superficies triangulares indivisibiles conformes ideae: et eadem ratio est de aliis superficiebus.
Sed democritus videtur persuadere quod sint magnitudines indivisibiles, per rationes proprias et naturales, ut manifestum erit ex sequentibus.