Utrum (christus) in cruce mortuus fuerit.
Circa secundum sit proceditur: videtur quod christus in cruce mortuus non fuerit.
Si enim fuit mortuus, aut hoc fuit quia ipse animam a corpore separavit, aut propter vulnera. Sed non primo modo: sic enim sequeretur quod Iudaei christum non occidissent, sed quod ipse sui ipsius fuisset homicida: quod est inconveniens. Et similiter nec secundo modo: quia mors quae accidit propter vulnera provenit homini ex summa debilitate praeveniente: quod in christo non fuit, quia clamans expiravit. Ergo christus in cruce nullo modo mortuus fuit.
Praeterea, natura humana non fuit in christo debilior quam in aliis hominibus. Sed nullus alius homo tam cito moreretur propter vulnera manuum et pedum; vulnus autem lateris fuit ei inflictum post mortem christi.
Ergo in cruce mortuus non fuit, cum nulla causa mortis eius esse videatur.
Sed contra est quod dicitur Io. XIX, 30, quod christus in cruce pendens, inclinato capite tradidit spiritum. Mors autem est per separationem animae a corpore. Ergo christus in cruce mortuus fuit.
Respondeo. Dicendum, quod absque omni dubio confitendum est christum in cruce vere mortuum fuisse.
Sed ad videndum causam mortis eius, considerandum est quod, cum christus fuerit verus deus et homo, eius potestati suberat quidquid pertinet ad humanam naturam in christo; quod in aliis puris hominibus non contingit: voluntati enim eorum non subiacent quae naturalia sunt. Unde haec causa assignatur quare anima christi simul patiebatur et fruebatur, quia scilicet eo volente hoc factum est ut non fieret redundantia a superioribus viribus in inferiores, nec impedirentur superiores virtutes a suo actu propter passionem inferiorum; quod in aliis hominibus contingere non potest, propter naturalem coniunctionem potentiarum ad invicem.
Et similiter in proposito est dicendum.
Mors enim violenta accidit ex hoc quod nocumento illato natura cedit; et quamdiu natura resistere potest, tamdiu mors retardatur.
Unde in quibus natura est fortior, ex aequali causa tardius moriuntur.
Erat autem subiectum voluntati christi quando natura resisteret nocumento illato, et quando cederet; unde eo volente natura resistit nocivo illato usque ad finem plus quam in aliis hominibus possit, ita quod in fine post multam sanguinis effusionem quasi integer viribus clamavit voce magna, et statim eo volente natura cessit, et tradidit spiritum, ut se dominum naturae et vitae et mortis ostenderet.
Unde hoc admirans centurio dixit, Marc. XV, 39: vere hic homo filius dei erat.
Sic ergo, et Iudaei christum occiderunt nocumentum mortiferum inferentes, et tamen ipse animam suam posuit, et tradidit spiritum, quia quando voluit, natura nocumento illato totaliter cessit.
Nec tamen culpandus est quasi sui homicida.
Est enim corpus propter animam, et non e converso. Unde iniuria fit animae, cum propter nocumentum corpori illatum de corpore expellitur contra naturalem appetitum animae, sed forte non propter depravatam voluntatem se interficientis. Sed si anima in sui potestate haberet recedere a corpore quando vellet, et iterum advenire, non maioris esset culpae si corpus desereret, quam quod habitator deseruerit domum; culpae tamen est quod inde expellatur invitus.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.