Quod vero quinto ponitur: in deo producere personas non est de ratione perfectionis, sed in creaturis esset, simpliciter intellectum falsum est; nisi addatur quod non est de ratione perfectionis absolutae, vel ad se dictae; et hoc videtur ipse intelligere per ea quae subdit, licet non bene exprimat; subdit enim: quia dicit tantum quid quod non est ad aliquid sic producere personam in creatura.