SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 2

Quoniam autem manifestum ex quibus partibus etc..

Posito prooemio in quo ostendit conditionem civitatis et partium eius, hic accedit ad tradendum scientiam politicam. Et primo secundum praeassignatum modum determinat ea quae pertinent ad primas partes civitatis.

Secundo determinat ea quae pertinent ad ipsam civitatem, in secundo libro, qui incipit ibi, quia considerare volumus de communione etc..

Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, hiis quidem enim etc..

Circa primum duo facit. Primo dicit de quibus determinare intendit. Secundo quo ordine, ibi, primum autem de despota etc..

Circa primum duo facit. Primo dicit quod est determinandum de his quae pertinent ad domum. Secundo enumerat ea quae ad domum pertinent, ibi, domus autem partes etc..

Dicit ergo primo, quod manifestum est per praemissa, ex quibus partibus civitas constat: et (quia) oportet ad cognoscendum totum praecognoscere partes, ut supra habitum est. Necesse est ut primum dicamus de oeconomia quae est dispensativa vel gubernativa domus, quia omnis civitas componitur ex domibus sicut ex partibus.

Deinde cum dicit domus autem partes etc., enumerat ea quae pertinent ad domum. Et primo ea quae pertinent ad ipsam sicut partes.

Secundo ea quae pertinent sicut necessaria partibus, ibi, est autem quaedam pars etc..

Dicit ergo primo quod partes domus sunt ex quibus domus constituitur. Omnis autem domus, idest domestica familia, si sit perfecta, constat ex servis et liberis. Dicit autem, perfecta, quia in domo pauperis est bos pro ministro, ut supra dictum est.

Et quia unumquodque quod in multis considerari potest, primo quaerendum est in paucioribus et simplicioribus, ut facilior sit doctrina; ideo dicendum est, quod primae et minimae partes domus sunt hae tres combinationes: scilicet domini et servi, mariti et uxoris, patris et filii: quae quidem tertia ex secunda oritur, et ideo supra eam praetermisit. Et ideo de istis tribus est considerandum quid unumquodque sit.

Et consequenter ponit nomina harum combinationum; et dicit, quod combinatio domini et servi vocatur despotica, idest dominativa.

Combinatio autem viri et feminae non erat nominata suo tempore, sed ipse nominat eam nuptialem, quam nos matrimonium vocamus.

Similiter et tertia combinatio patris et filii non habebat proprium nomen, sed ipse vocat eam teknofactivam, id est factivam filiorum.

Deinde cum dicit est autem quaedam pars etc., ponit quartum quod pertinet ad necessaria domus: et dicit, quod est quaedam alia pars yconomicae quae vocatur crimatistica id est pecunialis, quae quibusdam videtur esse tota oeconomia, quibusdam vero maxima pars eius eo quod dispensatio domus maxime consistit in acquisitione et conservatione pecuniae. Et de hac etiam parte considerandum est quomodo se habeat.

Deinde cum dicit primum autem de despota etc., dicit quo ordine de his sit agendum. Et dicit quod primo dicendum est de domino et servo: et haec consideratio ad duo erit utilis.

Primo quidem ut possimus cognoscere ea quae sunt opportuna in talibus; scilicet ad exercendum dominium in servos. Secundo valet ad scientiam, ut per hoc possimus accipere aliquid melius his quae antiqui sunt opinati de dominio et servitute.

Deinde cum dicit hiis quidem enim videtur etc., determinat ea quae proposuit: et dividitur in partes duas. In prima determinat de combinatione domini et servi. In secunda de aliis duabus combinationibus, ibi, quoniam autem tres partes yconomicae, etc..

Prima dividitur in duas. In prima determinat de combinatione domini et servi. Et quia servus est quaedam possessio, ideo in secunda parte determinat de alia parte oeconomiae, quae est pecuniativa vel possessiva, ibi, totaliter autem de omni possessione etc..

Circa primum duo facit. Primo narrat opiniones quorumdam de dominio et servitute.

Secundo determinat veritatem de eis, ibi, quoniam igitur possessio etc..

Circa primum ponit duas opiniones: quarum una est, quod despotia, idest dominativa, est quaedam scientia, qua aliquis scit dominari servis; et quod est idem cum oeconomia qua aliquis scit gubernare domum, et cum politica et regnativa, qua aliquis scit gubernare civitatem, sicut in prooemio dictum est.

Alia opinio est, quod habere servum sit praeter naturam, et quod sola lege sit ordinatum quod quidam sunt servi et quidam liberi, et quod nulla differentia sit inter eos secundum naturam. Unde ulterius inducunt quod est iniustum esse aliquos servos. Ex quadam enim violentia provenit quod quidam alios sibi subiecerunt in servos.

Deinde cum dicit quoniam igitur possessio etc., determinat veritatem de dominio et servitute.

Et primo determinat rationem servitutis.

Secundo inquirit de opinionibus praemissis, ibi, utrum autem est aliquis natura talis etc..

Circa primum duo facit. Primo praemittit quaedam necessaria ad cognoscendum rationem servitutis. Secundo concludit ex praemissis definitionem servi, ibi, quae quidem igitur natura servi etc..

Circa primum quatuor ponit: quorum primum est, quod possessio sit quaedam pars domus, et quod ars possessiva sit quaedam pars oeconomiae. Et hoc ideo, quia impossibile est vivere in domo sine necessariis ad vitam, quae per possessiones habentur: et hoc probat per similitudinem in artibus. Videmus enim quod unicuique arti necessarium est habere convenientia instrumenta, si debeat perficere opus suum; sicut fabro necesse est habere martellum, si debeat facere cultellum.

Et hoc modo gubernatori domus necesse est habere res possessas ad proprium opus sicut quaedam instrumenta.

Secundo ibi, organorum autem quidem etc.. Ponit unam divisionem instrumentorum; dicens, quod instrumentorum quaedam sunt animata, quaedam inanimata. Sicut gubernatoris inanimatum instrumentum est gubernaculum, instrumentum autem eius animatum est prorarius, idest ille qui custodit anteriorem partem navis, quae vocatur prora, et obedit gubernatori. Minister enim in artibus habet rationem instrumenti; quia sicut instrumentum movetur ab artifice, ita etiam minister movetur ad imperium praecipientis.

Et sicut est in operibus artis duplex instrumentum, ita etiam in domo est instrumentum inanimatum ipsa res possessa, puta, lectus vel vestis, quae est instrumentum quoddam deserviens vitae humanae. Et multitudo talium instrumentorum est tota possessio domus.

Cum autem servus sit quaedam res possessa animata, sequitur quod sit organum animatum deserviens vitae domesticae. Est autem huiusmodi organum animatum, quod est minister in artibus; et servus in domo instrumentum super alia instrumenta quia scilicet ipse utitur aliis instrumentis, et movet ea; et ad hoc indigemus ministris et servis.

Principales enim artifices, qui architectores dicuntur, non indigerent ministris, neque domini domorum indigerent servis, si unumquodque instrumentum inanimatum posset ad imperium domini, agnoscens ipsum, perficere opus suum; puta, quod pectines per se pectinarent, et plectra per se cytharizarent, sicut dicitur de statua quam fecit Daedalus, quod per ingenium argenti vivi, movebat seipsam.

Et similiter quidam poeta dicit, quod in quodam templo vulcani, qui dicebatur deus ignis, tripodes quidam erant sic praeparati, quod per artificium humanum, vel per artem nigromanticam, quod per seipsos, quasi spontanei videbantur subinduere divinum agonem quasi concertando ad serviendum in ministerio templi.

Tertio ibi, quae quidem dicuntur organa etc. Ponit secundam divisionem organorum. Organa enim artium dicuntur organa factiva; sed res possessa, quae est organum domus, est organum activum. Et hanc divisionem probat duplici ratione.

Primo quidem, quia organa factiva dicuntur, ex quibus fit aliquid praeter ipsum usum instrumenti. Et hoc videmus in ipsis instrumentis artis; sicut ex pectine, quo utuntur textores, fit aliquid alterum praeter usum ipsius, scilicet pannus. Sed ex rebus possessis, quae sunt instrumenta domus, non fit aliquid aliud praeter usum ipsius; sicut ex vestitu et lecto, non fit nisi usus eorum. Ergo ista non sunt factiva sicut organa artium.

Secundam rationem ponit ibi, adhuc quoniam differunt etc., quae talis est. Diversorum diversa sunt instrumenta. Sed actio et factio differunt specie: nam factio est operatio, per quam aliquid fit in exteriori materia, sicut secare et urere: actio autem est operatio permanens in operante, et pertinens ad vitam ipsius, ut dicitur nono metaphysicae.

Ambae autem hae operationes indigent instrumentis. Ergo instrumenta eorum differunt specie. Sed vita, idest conversatio domestica, non est factio sed actio: ergo servus est minister et organum eorum quae pertinent ad actionem, non autem eorum quae pertinent ad factionem.

Quarto, ibi, res possessa autem etc. Ostendit qualiter servus se habet ad dominum: et dicit quod eadem est comparatio rei possessae ad possessorem et partis ad totum, quantum ad hoc quod pars non dicitur solum pars totius, sed etiam dicitur simpliciter esse totius, sicut dicimus manum hominis et non solum dicimus quod sit pars hominis: et similiter res possessa, puta vestis, non solum dicitur quod sit possessio hominis, sed quod simpliciter est huius hominis.

Unde cum servus sit quaedam possessio, servus non solum est servus domini, sed est simpliciter illius. Ille autem qui est dominus non est simpliciter servi, sed solum est dominus eius.

Deinde cum dicit quae quidem igitur natura etc., concludit ex praemissis definitionem servi: et dicit quod manifestum est ex praedictis quae sit natura, id est servi et quae sit virtus eius quod est officium ipsius: nam virtus ad actionem refertur, officium autem est congruus actus alicuius.

Cum enim servus sit hoc ipsum quod est, alterius, ut dictum est, quicumque homo non est naturaliter suiipsius, sed alterius, ipse est naturaliter servus. Ille autem homo non est naturaliter suiipsius, sed alterius, qui non potest regi nisi ab alio. Hoc autem convertitur, scilicet quod quicumque est res possessa vel servus alterius est homo alterius. De ratione autem rei possessae est quod sit organum activum et separatum. Unde potest talis definitio servi concludi: servus est organum animatum activum separatum alterius homo existens.

In qua quidem definitione, organum ponitur tamquam genus, et adduntur quinque differentiae.

Per hoc enim quod dicitur animatum, distinguitur ab instrumentis inanimatis: per hoc autem quod dicitur activum distinguitur a ministro artificis, qui est organum animatum factivum: per hoc autem quod dicitur alterius existens, distinguitur a libero, qui quandoque ministrat in domo, non sicut res possessa, sed sponte vel mercede conductus.

Per hoc autem quod dicitur separatum, distinguitur a parte quae est alterius non separata; sicut manus. Per hoc quod dicitur homo existens, distinguitur a brutis animalibus, quae sunt res possessae separatae.